1 | Cor hominis nec videre possumus, nec ostendere. Deus dicit, Quae palam sunt, vobis; quae occulta sunt, mihi. Paulus dicit Apostolus, 'Fratres, nolite ante tempus iudicare quidquam, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordium; et tunc laus erit unicuique à Deo' [I Cor. IV, 5]. Non potes inspicere cor novi christiani. Quid, cor veteris christiani potes? Dicturi estis, Sed ex necessitate credidit. Posset et de illo dici, de quo paulo ante loquebamur, Qui prius fuit blasphemus, et persecutor, et iniuriosus [I Tim. I, 13]. Et ipsi enim quaedam necessitas impacta est: coelesti voce prostratus est; ut lumen haberet, lumen perdidit. Minare quod volueris, et quantum volueris da cuilibet homini: quid dulcius ista luce? Quam tamen Paulus nisi perdidisset, aeternam non accepisset. De necessitate credidit. Quid timuit? Dicatur mihi quid timuit. Clamantes oves? Oves clamare possunt, mordere non possunt. Potuit et in ipso clamore ovium Dei advertere gloriam Dei, et timere iudicium Dei. Excitatus est a somno quodam modo, ut consideraret impleri de Christo quae sunt praedicta de Christo, tantum posse nomen Christi, tantum praevalere gloriam Dei. Itaque breviter dico Charitati vestrae; Ecclesiam Dei alloquor, populum Dei alloquor: Si credidit, tu invenisti; si timuit, tu vicisti. Interim, fratres, ad quod possunt homines, ultra nobis non usurpemus quod concessum non est. Apostolus dicit: Infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum [Rom. XIV, 1]. Non nobis usurpemus diiudicare cogitationes aliorum: sed Deo praebeamus cogitationes nostras, etiam pro illis de quibus forte aliquid dubitamus. Forte dubitat aliquid novitas ipsius. Amate abundantius dubitantem: amore vestro curate de corde infirmi dubitationem. Interiorem faciem videte, de qua gaudeatis; cor Deo committite, pro quo oretis. Sciatis eum deseri a malis, suscipiatur a vobis. Plus amate hominem, quam prius oderatis errorem. Sic venit Christus aegros sanare, de quo Evangelium audivimus: 'Quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus' [Matth. IX, 12]. 'Et quis est homo qui cum perdiderit unam ovem, nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et it quaerere unam quae perierat, et cum invenerit gaudet de illa? Sic gaudet Pater meus de uno poenitente, quam de nonaginta novem iustis, quibus non est opus poenitentia' [Id. XVIII, 12-14, et [Luc. XV, 4-7]. Sic prorsus venit Christus aegros sanare, sic se novit de inimicis suis misericors vindicare. Quibus forte animus dolet consortibus eius erroris, ad horam irascuntur, postea fortassis imitabuntur. Itaque, fratres, commendamus eum et orationibus vestris, et dilectioni vestrae, et amicitiae fidelissimae, et susceptioni infirmitatis eius. Quomodo praeitis, sic sequitur: bonam viam docete, bonam in vobis inveniat. Iam factus christianus, discernat quid intersit inter id quod dimisit et id quod invenit. Vitam ipsius et studium circa fidem Christi posteriora tempora comprobabunt: nunc autem, fratres mei, non fuit necesse, non fuit consilii pastorum repellere pulsantem, differre quaerentem. De occultis cordis velle iudicare, et vocem manifestam non acceptare, nec consilii fuit, nec propositi nostri. Novimus enim quemadmodum minetur misericors illa Dei avaritia undique lucra quaerentis de pecunia sua, et dicentis pigro servo iudicare volenti quod non videbat, et circa lucra colligenda Domini torpescenti: 'Serve nequam, ex ore tuo te condemno. Tu me dixisti hominem molestum, metere ubi non seminavi, colligere ubi non sparsi:' noveras ergo avaritiam meam. 'Tu dares pecuniam meam nummulariis, ego veniens cum usuris exigerem' [Luc. XIX, 22, 23]. Nos ergo non potuimus nisi erogare pecuniam dominicam. Exactor ille erit, non tantum ipsius, sed et omnium nostrum. Impleamus ergo officium praerogatoris, non usurpemus locum exactoris. Itaque, fratres mei, opus Dei in animo habete: aliud quaerebatis, aliud disponebatis, aliud invenistis. Opus Domini commendamus, servi conservis. Plus in eo diligamus quod Dominus noster fecit, quam id quod facere volebamus. Meliora enim sunt opera ipsius. Et magnam et devotam vocem eius audivimus: Maioratum nolo, christianus esse volo. Laetamini, exsultate, amplius quam oderatis amate. Opus suum Christo orationibus commendate: animum fidelem, pium, amicum rudimentis senis exhibete. Quid interest enim quia videtis iam provectam aetatem? Hora nona venit ad vineam, mercedem aequalem accepturus, etc. |