Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone octavarum Paschae, inter Collectanea Ioannis diaconi in Genesim nondum vulgata . Lux facta.
1 | [Dixitque Deus, Fiat lux; et facta est lux,] etc. Lucis nomine per allegoriam omnes iustos atque fideles appellatos intelligimus, sicut dicit Apostolus; Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Sed lux ista facta est: Erat autem lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9], quod non est factum, sed natum de Deo. Lux illa non est facta, et per non factam facta est ista. Sic et firmamentum: quomodo a lucente Deo facta est lux, sic a firmo Deo factum est firmamentum. Et invenimus firmamentum in Ecclesia oportere intelligi auctoritatem divinarum Scripturarum: et ideo prius lux, postea firmamentum; quia Scriptura per homines iustos facta est, et nisi prius iustificarentur, ut lux essent, Scriptura propagari non posset, ut firmamentum fieret inter aquas et aquas, medium inter populos hominum inferiores et populos Angelorum superiores. Quare? Quia Angeli non desiderant de Scripturis proficere, ideo non sunt sub firmamento, sub auctoritate Scripturarum; quia illi speciem divinitatis et sapientiae contemplantur. Nos autem merito sub firmamento sumus, quibus voluntas Dei per auctoritatem Scripturarum aperitur, etc. Mare et arida. Herba pabuli. |
2 | Videmus terram, videmus mare; opera Dei sunt: ista subiacent oculis nostris, illa subiacent intellectibus nostris: ista nota sunt carni nostrae, illa nota sunt menti nostrae. Quid est arida in Ecclesia? Arida vocatur omnis anima sitiens Deum. Segregatae sunt enim aquae, et apparuit arida. Mare hoc saeculum est, et mali aquae sunt amarae; segregatae sunt et congregatae in congregatione una, id est, praedestinatae ad unum finem, quo dirigit Deus omnes quos separat a sanctis. Separat autem Deus; nam homo non potest ista separare: et apparet arida per separationem. Duos homines pone simul; unus desiderat spectaculum, alter ecclesiam. Iuncti corpore, separantur desideriis. Ille pertinet ad aquam amaram, hic apparet arida. Unde probamus quia arida est ista terra, quae significat homines bona desiderantes? Dixit Psalmus Deo: Anima mea sicut terra sine aqua tibi [Psal. CXLII, 6], anima mea sitiit te. Sitit, arida est: segregata est ab aquis maris. Non attendat quia nondum corpore segregata est: iam desiderium fecit segregationem. Alii desiderant Deum, alii desiderant saeculum. Quid ergo sitit arida? Imbrem de coelo, imbrem de nubibus, imbrem de Scripturis, imbrem de firmamento. Cum autem desiderat imbrem, dulcem aquam desiderat, separatam ab aqua amara. Sed Deus novit quia desiderat arida: latet enim et in occulto est. Desideria maris, id est, desideria saecularia apparent. Si quis desiderat pecuniam, movetur ad ipsam pecuniam, vult illam acquirere; quia visibilis res est pecunia, apparet desiderium eius. Qui autem desiderat Deum, latet desiderium ipsius; quia latet Deus, quem desiderat: intus est, occulta res est. Sitit quidem, et arida est; sed apparet oculis Dei. Et non praetermisit fructum; statim dixit, Germinet terra herbam pabuli. Germinet terra ipso die quo facta est arida. Non potuit arida illa sine fructu diu esse. Audiamus et nos verbum Dei: et germinet terra herbam pabuli, id est, bona opera misericordiae, de quibus dicit Isaias, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam, etc. [Isai. LVIII, 7]. Firmamentum ergo Scriptura Dei est: luminaria in firmamento intelligentia Scripturarum: lumina autem in coelo, intellectus in Scripturis. Vis pervenire ad lumen coeleste? Prius terra esto dans fructus, id est, praecedant opera misericordiae: post opera enim misericordiae, venit illuminatio lucis illius, quam desideras, etc. Luminare maius et luminare minus. |
3 | [Dixit autem Deus, fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem.] Evangelistae luminaria sunt, Scriptura Dei firmamentum. Evangelium autem, quod habet testimonium a Lege et Prophetis, luminaria sunt in firmamento coeli. Parvulus autem in Ecclesia nondum potest capere cibum, sed est lacte contentus, quod significat luminare minus et stellae. Et ideo luminare maius ad potestatem diei, luminare minus ad potestatem noctis. Quamdiu carnales sunt homines, et non possunt illam sapientiam, per quam facta sunt omnia, cogitare, in nocte sunt: sed non deseruit noctem; praestitit fidem. Non enim noctem deseruit Deus, dedit illi luminaria sua. Dies solem quaerit, sol ei sufficit: luna et stellae nocti datae sunt, illuminant illam; et quando luna non lucet super terram, lux illa quae est in aere, de stellis est. Unde fit ut exeamus foras nocte, et videamus arbores; et si non discernimus, tamen videmus utcumque lucem stellarum: et ideo quando crassa sunt nubila, tollitur et lux stellarum, et sic est homo ante se sub divo , quomodo intus in cubiculo. Ergo habet et nox lucem quamdam suam. Videamus quid dicit Apostolus in illis muneribus, in illis donis spiritualibus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Quomodo datur? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae [I Cor. XII, 7, 8]. Qui intelligit quid intersit inter sermonem sapientiae et sermonem scientiae, intellexit quid intersit inter luminare maius et luminare minus. Audiamus sermonem sapientiae: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio, etc. Qui comprehendunt, dies est, sol illis lucet: sed nisi primum a nocte, non venerunt ad lucem; Tenebrae enim erant super abyssum, et dixit Deus, Fiat lux. Nemo dicat quia a luce coepit. Omnes enim ex peccatoribus iustificamur. Capiant ergo qui possunt quod dixi de Evangelio. Sed dicunt mihi, Non intelleximus quid est, In principio erat Verbum. Si ergo adhuc nox est, attende quia assumpsit carnem Verbum, et fecit tibi quasi lumen nocturnum. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 2, 3, 14]. Et in rubo loquitur Deus per angelum Moysi. Audi ubi est sermo sapientiae. Quid vocaris, dixit Moyses? quomodo te nuntio populo? Si dictum fuerit, Quis te misit? quid dicam? Audi sermonem sapientiae: Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos. Quis potest capere, Qui est? Caetera vero non sunt. Quis vere est? Qui non transit, qui semper manet incommutabilis. Sed iste cibus grandium est, iste sol diei est. Et quasi diceret Moyses illi, Adhuc nox sum, noctem illumina. Aliquid dicam quod potest nox capere, aliquid dicam quod possunt parvuli retinere: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Ergo, Ego sum qui sum [Exod. III, 14, 15], ad potestatem diei: Ego sum Deus Abraham, ad potestatem noctis. Fides temporaliter dispensata, lucet nocti: sapientia semper manens, lucet diei. Nutrit in nocte, ut procedamus in diem. Stellae ergo caetera munera. Quia cum dixisset, Alii datur sermo sapientiae, tanquam solem in potestatem diei: alii datur sermo scientiae, tanquam lunam in potestatem noctis: dat et stellas, alii donatio curationum, alii prophetia, etc. Reptilia animarum vivarum. Virtus sacramenti charitas. |
4 | [Dixit Deus, Producant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia. Et produxerunt aquae pisces, et cetos magnos, et volatilia coeli. Et vidit Deus quia bonum est,] etc. Videamus ergo quid dicunt Scripturae. Lux per lucem, iusti per verbum. Firmamentum coeli, solidamentum Scripturarum. Aquae sub firmamento, terrenus populus: aquae supra firmamentum, coelestis populus. Terra arida ab aquis maris separata, animae sitientes Deum a multitudine delictorum saeculi. Germinat terra herbam pabuli et ligna fructifera, opera misericordiae. Luminaria in firmamento coeli, praedicatores verbi, Evangelistae et Apostoli, dona spiritualia. Attendamus ergo luminaria circumeuntia totum mundum, et videte quemadmodum producant aquae reptilia animarum vivarum. Discurrunt Evangelistae, evangelizantur homines. Ergo reptilia animarum vivarum, Sacramenta intelliguntur. Quare? Quia ad hoc sunt Sacramenta necessaria, ut Gentibus evangelizentur, et de Gentibus homines separentur; hoc est, ut aquae producant illae amarae, et fiant pisces dulces. Magna enim res est; gustare aquam maris nemo potest, pisces manducare: amaritudine nascuntur, et vegetantur. Ista sunt Sacramenta dulcia, quae missa sunt per totum mundum. Sed reptilia dicuntur animarum vivarum: nondum anima viva. Quare? Hoc aliquantum ad intelligendum spissum est. Audistis modo, cum lectio legeretur, quia Simon Magus baptizatus est, et non deposuit malam mentem [Act. VIII, 13-23]: habuit formam Sacramenti, virtutem Sacramenti non habuit. Audi Apostolum quid dicat de impiis: Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes [II Tim. III, 5]. Quae est forma pietatis? Sacramentum visibile. Quae est virtus pietatis? Invisibilis charitas. Audi virtutem pietatis: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, etc. Et si illud et illud habeam, charitatem autem non habeam, nihil sum [I Cor. XIII, 1-3]. Nam Sacramenta sancta et magna sunt: sed nihil est homo, si charitatem non habeat. Ergo virtus Sacramenti charitas. Quam charitatem non habet haereticus, cum apud eum inveniam formam Sacramenti. Itaque cum ad me venit haereticus, defero formae Sacramenti, ut non rebaptizem: sed reddo virtutem Sacramenti, ut radicem charitatis insinuem. Ipsa ergo erit anima viva, quam terra producit, ut anima viva sit, iam habens virtutem Sacramenti. Hoc est ergo quod dictum est, Producant aquae reptilia animarum vivarum, etc. Animae vivae creatio. Anima viva. Pietas virtus. Charitas. Homo ad imaginem Dei. |
5 | [Dixit quoque Deus, Producat terra animam viventem in genere suo,] etc. Sexto die dixit Deus, Producat terra animam vivam: non reptilia animarum vivarum, sed animam vivam. Et produxit terra omnia pecora, et bestias, et serpentes, et quidquid repit super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et dixit Deus, eodem die sexto, quando eiecit terra animam vivam, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, etc. Diximus quia fecit Deus lucem, id est, omnes fideles: fecit firmamentum in mundo, coelum inter aquas et aquas; fecit firmamentum in Ecclesia, auctoritatem Scripturarum inter populos Angelorum; quibus hoc non est necessarium, et populos hominum, qui ibi quaererent Deum: fecit Deus in mundo separationem maris a terra, fecit Deus in Ecclesia separationem gentium a servis suis: sitit terra arida imbrem, sitiunt homines in Ecclesia imbrem coelestem: produxit terra herbam pabuli et ligna fructifera, producunt et homines in Ecclesia opera misericordiae: fiunt luminaria in coelo, luminare maius, sermo sapientiae; luminare minus, sermo scientiae: stellae, dona curationum, prophetiae fides, etc.; omnia ista in firmamento coeli. Cum ergo coepissent ambulare et peragrare totum mundum, generarunt aquae, id est, de Gentibus exstiterunt reptilia animarum vivarum, Sacramenta sancta; et homines consecrati habentes formam: forma est enim Sacramenti in homine, et aliquando virtus Sacramenti statim consequitur, sed iam in terra quae separata est; ideo producit terra animam vivam. Et revera fratres animam vivam esse opus est. Acceperunt fratres Baptismum , sequatur formam virtus. Non sit Baptismus ad iudicium, sed ad salutem. Ad iudicium fuit Simoni Mago, ad salutem Petro. Videamus ergo quid est anima viva, quam terra produxit. Attendite hominem; habet corpus, habet animam. In ipsa anima multos motus habet similes bestiis; et habet nescio quid aliud, quod non habent bestiae. Quos motus habet similes bestiis? Manducare et bibere, dormire et vigilare, et generare. Nonne communes sunt nobis cum bestiis? Istos motus quisquis in luxuriam proiecerit, animam mortuam habet, non animam vivam. Unde probamus? Audi Apostolum: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est [I Tim. V, 6]. Quid est agere in deliciis, nisi illos motus animae, quos communes habemus cum pecudibus, laxare in voluptates et concupiscentias immoderatas, in voracitatem, in ebrietatem, in fornicationem, in somnolentiam? In deliciis agunt qui sic vivunt; sed vivi mortui sunt. Si autem constringantur istae omnes affectiones, et isti motus teneantur ad castitatem, ad continentiam, producit terra animam; quae quia mortua erat in deliciis, restat ut refrenata a deliciis incipiat vivere, et habere virtutem pietatis. Quae est autem virtus pietatis? Charitas in Deum et proximum. Qui autem habet charitatem, refrenat per fidem omnes libidines, omnes concupiscentias, omnes motus animi sui, quos communes habet cum pecudibus, erit anima viva. Et sequitur ut iam formetur homo ad imaginem et similitudinem Dei. Formatur autem cum omnia ista, quae dicta sunt, ad illum hominem concluduntur . Quia et fecit Deus lucem, de homine dictum est in Ecclesia: et fecit firmamentum, propter hominem auctoritas Scripturarum: et separavit aquas a terra, Gentes a credentibus: et germinavit terra herbam pabuli, opera misericordiae: et lumina in coelo, Evangelistae sancti in homine: et produxit terra reptile animarum vivarum, Sacramenta; et hoc in hominibus: postea produxit animam vivam, refrenationes omnium libidinum; et hoc in homine. Iunge ista omnia ad intellectum; et factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei. Attende unde illud probemus. Ideo de singulis dicebat, Vidit Deus quia bonum est. Quando autem fecit rem meliorem, non vidit quia melior facta est. Sed in ipso homine concludit omnia quae facta sunt, et dictum est, Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Iamdudum dicebat de singulis, quia bona essent; homine facto omnia nominavit. Intelligitur quia illa singula in homine omnia inveniuntur. Quaeris in homine lucem? Invenis fidem. Quaeris firmamentum? Invenis auctoritatem Scripturarum. Quaeris segregationem aquarum? Invenis fidelem segregatum a Gentibus. Quaeris pullulare herbam et ligna fructifera? Invenis opera bona, opera misericordiae. Quaeris luminaria coeli? Invenis Evangelistas. Quaeris reptilia animarum vivarum? Invenis Sacramenta. Quaeris animam vivam? Invenis continentiam. Quaeris in homine hominem? Invenis imaginem et similitudinem Dei. |