1 | Rex ergo Iudaeorum Christus, sub cuius lene iugum etiam Gentes missae sunt in salutem; quia eis misericordia maiore concessum est. Hoc apertius ipse ostendit Apostolus, ubi ait, Dico enim Christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum [Rom. XV, 8, 9]. Neque enim debitum erat panem filiorum tollere, et mittere canibus, nisi canes humiliati ad colligendas micas, quas de mensa dominorum cadere cernerent, per ipsam humilitatem exaltati atque homines facti, ad ipsam mensam mererentur accedere. |