monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone contra Pelagianos, in Eugypii tomo 2, cap. 287 aut 288 . <<<     >>> Item ex Sermone de Passione Domini, Beda et Florus ad Rom. XII.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone de Passione Domini, in Collectione Bedae et Flori ad Rom. V.

1 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius [Rom. V, 10]. Ergo Christus pro impiis mortuus est. Et Christus Deus est. Quomodo non regnabit inventus in vita Dei iustus, quando, ne periret, morte Dei quaesitus est impius? In vita enim Dei salvi erimus, quia in vita nostra perieramus. Sed cum audimus et vitam Dei et mortem Dei, discernamus quid, unde sit. Vitam quippe attulit nobis, mortem vero accepit a nobis: nec tamen pro suo merito, sed pro nobis.
Augustinus HOME