monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone de Passione Domini, in Collectione Bedae et Flori ad Rom. V.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone contra Pelagianos, in Eugypii tomo 2, cap. 287 aut 288 [Victorinum exemplar, pingui.].

1 [Urbanus episcopus. Pelagianorum error, liberi arbitrii viribus vinci posse tentationes, nec de peccatorum tentationibus agi in oratione dominica.] Illa duo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et, Ne nos inferas in tentationem, [Matth. VI, 12 ] [et 13], quando Pelagianis obiiciuntur, quid eos putatis respondere? Horrui, fratres mei, quando audivi. Ego quidem non audivi auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus Urbanus noster, qui hic presbyter fuit, et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma, et ibi cum quodam talia sentiente confligeret, vel se conflixisse referret, cum urgeretur pondere orationis dominicae: urgebat enim eum, et dicebat, Si in nostra potestate est non peccare, et in nostra potestate est omnes peccatorum tentationes solis voluntatis nostrae viribus superare, quare Deo dicimus, Ne nos inferas in tentationem? quid eum putatis respondisse? Rogamus, inquit, Deum, ne nos inferat in tentationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate: ne ruam de equo, et ne frangam pedem, ne latro me interficiat, et quid huiusmodi. Haec enim, inquit, non habeo in potestate: nam vincere tentationes peccatorum meorum, si volo, et possum, nec Dei adiutorio possum.
2 [Confutatur maligna haeresis ex oratione a Christo commendata et pro Petro adhibita.] Videtis, fratres, quam maligna haeresis; videtis quemadmodum omnes horretis: cavete ne capiamini. Novi enim calliditates et tergiversationes hominum impiorum aversorum a veritate, et quia iam in suas sententias ceciderunt vinci nolentium; videte, obsecro vos. Ecce enim invenit quod diceret, ideo nos dicere, Ne nos inferas in tentationem, ne aliquid nobis contingat, quod non habemus in potestate secundum corporis tentationem. Inde ergo dicebat Dominus, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem [Matth. XXVI, 41]? hoc dicebat, Vigilate et orate, ne pedem frangatis, aut ne caput doleatis, aut ne in damnum incurratis? Non hoc dicebat: sed quid dicebat? Quod Petro dixit, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua [Luc. XXII, 32]. Rogavi, inquit, pro te, dicit Deus homini, dominus servo, magister discipulo, medicus aegroto: Rogavi pro te: quid? Ne deficiat: quid? manus tua? pes tuus? oculus tuus? lingua tua, aliqua paralysi, id est, dissolutione membrorum? Non; sed, ne deficiat fides tua. Secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra.
3 [Orationes Ecclesiae, auxilium gratiae ut non peccemus necessarium esse probant.] Quare pro nobis rogatur Deus, ut concedat nobis, quod isti dicunt, nos non debere rogare a sempiterna maiestate, sed habere in potestate. Benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras, quas super vos facimus, evacuant, exinaniunt, elidunt. Auditis me, credo, fratres mei, quando dico, Conversi ad Dominum benedicamus nomen eius, det nobis perseverare in mandatis suis, ambulare in via recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono, et caetera talia. Prorsus, inquiunt, hoc totum in potestate nostra est constitutum. Ergo nos inaniter talia vobis optamus. Defendamus et nos, et vos; ne et nos sine causa benedicamus, et vos sine causa Amen subscribatis. Fratres mei, Amen vestrum, subscriptio vestra est, consensio vestra est, adstipulatio vestra est. Ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent et vos, defendamus nos de apostolo Paulo: videamus si talia optavit plebi suae, qualia oramus super vos. Audite quid dixerit quodam loco. Rem brevem dico. Quid dicis, o nove haeretice, quicumque me audis, si praesens es? quid dicis? Quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adiutorio divinae gratiae implere possimus; hoc dicis? Hoc, inquit. Ergo in potestate habemus non peccare sine adiutorio Dei? Plane, inquit, liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis sufficit. Quid est ergo quod ait Apostolus, scribens ad Corinthios, Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali [II Cor. XIII, 7]? Attendistis, audistis, accepistis; et quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quid oravit Apostolus. Oramus, inquit, ad Deum, ne quid faciatis mali. Poterat dicere: Monemus vos, ne quid faciatis mali; docemus vos, ne quid faciatis mali; iubemus vobis, praecipimus vobis. Quod quidem si diceret, certum diceret, quia et voluntas nostra agit aliquid: non enim voluntas nostra nihil agit, sed sola non sufficit. Maluit tamen dicere, Oramus, ut ipsam gratiam commendaret: ut intelligerent illi, quando non faciunt aliquid mali, non sola sua voluntate se vitare malum, sed adiutorio Dei implere quod iussum est.
4 [Praecepto liberum arbitrium, oratione auxilium gratiae necessarium ostenditur.] Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite voluntatis arbitrium: quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. Utrumque enim in Scripturis habes: et praecipitur, et oratur; quod praecipitur, hoc oratur. Videte quod dico. Praecipitur ut intelligamus. Quomodo praecipitur ut intelligamus? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum [Psal. XXXI, 9]. Audisti quia iussum est; pete, ut possis implere quod iussum est. Quomodo, inquis, peto? Audi Scripturam. Quid tibi iussum est? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. Quia iussum est, agnovisti voluntatem: audi quia oratur, ut agnoscas gratiam. Da mihi intellectum, ut discam mandata tua [Psal. CXVIII, 73]. Iussum est ut habeamus sapientiam: quia iussum est lego. Ubi legis, inquit? Audite: Qui insipientes estis in populo et stulti, aliquando sapite [Psal. XCIII, 8]. Iam ille quid dicit? Vides quomodo nobis praecepit Deus ut sapiamus. Ergo sapientia in nostra est potestate? Iam dixi, praeceptum audivi, voluntatem cognovi: audi orationem, ut gratiam tu possis agnoscere. De sapientia igitur, quae iussa est nobis, audiamus quid dicat apostolus Iacobus: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter [Iacobi I, 5]. Iubetur nobis continentia. Ubi iubetur? Apostolus ad Timotheum, Contine te ipsum [I Tim. V, 22]. Iussio est, praeceptio est; audiendum est, faciendum est: sed nisi Deus adiuvet, remanemus. Conamur quidem facere voluntate, et nititur aliquid voluntas: non praesumat potestas, nisi adiuvetur infirmitas. Certe enim iussum est: Contine te ipsum. Audi alium locum Scripturae: Et cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. Et quid, inquit, feci? Adii Dominum, et deprecatus sum [Sap. VIII, 21]. Quid opus est multa percurrere, fratres mei? Quidquid nobis iubetur [Codex V., carnalis non invenior.], et misericorditer mecum agit [Note: Sic Victorinus Ms. Editi vero mecum contingit.], orandum est ut impleatur: sed non sic, ut dimittamus nos, et quomodo aegri iaceamus supini, et dicamus, Pluat Deus escas super facies nostras; ut prorsus nos nihil agere velimus; et cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus etiam, Deus glutiat de nobis. Aliquid et nos agere debemus, studere debemus, conari debemus; et in eo gratias agere, in quo potuerimus; in eo quod non potuerimus, orare. Quando gratias agis, caves ne damneris ingratus: quando autem quod nondum habes petis, caves ne remaneas inanis, quia impediris.
5 [Obiectio Pelagianorum. Pelagius quomodo absolutus.] Cogitate ergo ista, fratres mei, quisquis ad vos accesserit, et dixerit vobis: Quid ergo nos facimus, si nihil habemus in potestate nisi Deus det omnia? Ergo non nos coronabit Deus, sed se coronabit. Iam videtis quia de illa vena venit: vena est, sed venenum habet; percussa est enim a serpente, sana non est. Hoc enim agit hodie satanas, quomodo per venena haereticorum eiiciat de Ecclesia, sicut tunc per venena serpentis eiecit de paradiso. Illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis: absoluta est, sed confessio, quasi correctio ipsa est absoluta. Quia ea quae dixit ante episcopos, catholica videbantur: quae autem scripsit in libris suis, episcopi qui absolverunt, nescierunt; et forsitan correctus est. Desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adiungi se maluit, et ad eius gratiam auxiliumque confugit; forte hoc factum sit: tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresim negans, etc.
Augustinus HOME



>>> Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone de Passione Domini, in Collectione Bedae et Flori ad Rom. V.
monumenta.ch > Augustinus > 1