monumenta.ch > Augustinus > 395
Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCXCIV. De Natali SS. Perpetuae et Felicitatis. <<<     >>> SERMO CCCXCVI. In assumptione episcopi.

Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCXCV[Correctus ad fl. v. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 122.]. De Ascensione Domini, VI.

1 Hodierno die Ascensionem Domini in coelum celebramus: Sursum cor non inaniter audiamus, et integro corde cum illo ascendamus, docente Apostolo et dicente, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 1, 2]. Necessitas actionis in terra sit; voluntas ascensionis in coelo. Spes hic, res ibi. Veniet enim tempus, quando res ibi. Quando autem res ibi, spes nec hic, nec ibi: non quia inanis est spes; sed quia finitur, quando venerit res. Denique audite de spe quid dixit Apostolus. Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod autem videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25]. Attendite in ipsis rebus humanis, et considerate quod si sperat aliquis ducere uxorem, adhuc ergo nondum habet. Nam si habet, quid sperat? Ducit ergo uxorem, quam sperabat; et iam non sperabit. Feliciter ergo finitur spes, quando venerit res. Sperat quispiam peregrinus ad patriam suam se esse venturum: quamdiu ibi non est, sperat; cum venerit, iam non sperat. Spei enim successit res. Feliciter spes finitur, quando quod sperabatur tenetur. Modo ergo, charissimi, quod audistis ut sursum cor habeamus, ipso corde fit ut de illa futura vita cogitemus. Hic bene vivamus, ut ibi vivamus.
2 Ecce enim quanta dignatio Domini nostri: qui fecit nos, descendit ad nos; quia cecideramus ab illo nos. Et ut veniret ad nos, non ipse cecidit, sed descendit ad nos. Si ergo descendit ad nos, levavit nos. Iam in corpore suo levavit nos caput nostrum: ubi est, sequentur et membra. Quia quo praecessit caput, secutura sunt membra. Ille est caput, nos sumus membra. In coelo est ille, nos in terra. Quasi longe est ille a nobis? Absit. Spatia si interroges, longe est: charitatem interroga, nobiscum est. Si enim non esset ille nobiscum, non diceret ille in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Si non est nobiscum, mentimur quando vobis dicimus, Dominus vobiscum. Non de coelo clamaret Saulo persequente, non ipsum, sed sanctos eius, servos eius; et quod familiarius dixerim, membra eius: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Ecce ego hic sum in coelo, tu in terra, et in persecutoribus [Florus ad Ephes. 1, et ad Hebr. 12, sermonem hunc citat, appellans, «de Visione Dei.»]. Quare me? Quia membra mea: per quae membra mea ibi sum. Non enim si calcetur planta, non clamat lingua. Ille ergo per quem factum est coelum et terra, propter eum quem fecit de terra, descendit in terram, et in coelum hinc levavit terram. Quod ergo in illo praecessit, in finem speremus. Reddet nobis quod promisit: securi sumus, cautionem fecit, Evangelium scripsit; reddet nobis. Plus est quod impendit nobis. Num putamus enim non eum redditurum vitam suam, qui pro nobis iam erogavit mortem suam? Humilitatem passionis, iniurias, contumelias, omnes indignitates in terra suscepit pro nobis: regnum, felicitatem, immortalitatem, aeternitatem non donabit nobis? Mala nostra pertulit, bona sua nobis non donabit? Ad hanc spem, quia promissor est verax, securi ambulemus: sed sic vivamus, ut bona fronte illi dicamus, Fecimus quod iussisti, redde quod promisisti.
Augustinus HOME

bke16.136v