1 | Poenitentia non vera, si non vita mutatur. Poenitentia in extremis quam incerta. Poenitentes, poenitentes, poenitentes (si tamen estis poenitentes, et non estis irridentes), mutate vitam, reconciliamini Deo. Et vos enim cum catena pascitis. Qua, inquis, catena? Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo [Matth. XVIII, 18]. Audis ligaturam, et Deo putas facere imposturam? Poenitentiam agis, genu figis, et rides, et subsannas patientiam Dei? Si poenitens es, poeniteat te: si non poenitet, poenitens non es. Si ergo poenitet, cur facis quod male fecisti? Si fecisse poenitet, noli facere. Si adhuc facis, certe non es poenitens. Equidem, charissimi, aegrotant homines, mittunt ad ecclesiam, vel portantur ad ecclesiam, et baptizantur, et renovantur, et felices hinc erunt. Sed non ipsa est causa poenitentiae. Qui nondum accepit Baptismum, nondum violavit Sacramentum: qui autem violavit Sacramentum male et perdite vivendo, et ideo remotus est ab altari, ne iudicium sibi manducet et bibat; mutet vitam, corrigat se, et reconcilietur, cum vivit, dum sanus est. Exspectat etiam ipse tunc reconciliari, quando incipit mori? Experti sumus multos exspirasse, exspectantes reconciliari. Deinde etiam dico in conspectu Dei, timori vestro, timorem meum. Qui autem non timet, timentem me contemnit, sed malo suo. Audi ergo. Certus sum quia homo baptizatus, si vitam, non audeo dicere sine peccato, quis enim sine peccato? sed vitam sine crimine duxerit, et talia peccata habuerit, quae quotidie dimittuntur in oratione dicenti, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Id. VI, 12]; quando diem finierit, vitam non finit, sed transit de vita in vitam, de laboriosa ad quietam, de misera ad beatam: sive iste voluntate sua currat ad Baptismum, sive in periculo constitutus baptizetur, et exeat de hac vita, ad Dominum vadit, ad requiem vadit. Baptizatus autem desertor et violator tanti Sacramenti, si agat poenitentiam ex toto corde, si agat poenitentiam ubi Deus videt, qui vidit cor David, quando increpatus a propheta, et graviter increpatus, post comminationes Dei terribiles exclamavit, dicens, Peccavi; et mox audivit, Dominus abstulit peccatum tuum [II Reg. XII, 13]: Tantum valent tres syllabae. Tres syllabae sunt, Peccavi: sed in his tribus syllabis, flamma sacrificii cordis ascendit in coelum. Ergo qui egerit veraciter poenitentiam, et solutus fuerit a ligamento quo erat constrictus et a Christi corpore separatus, et bene post poenitentiam vixerit, sicut ante poenitentiam vivere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum vadit, ad requiem vadit, regno Dei non privabitur, a populo diaboli separabitur. Si quis autem positus in ultima necessitate aegritudinis suae, voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Non praesumo: non vos fallo, non praesumo. Fidelis bene vivens, securus hinc exit. Baptizatus ad horam, securus hinc exit. Agens poenitentiam, et reconciliatus cum sanus est, et postea bene vivens, securus hinc exit. Agens poenitentiam ad ultimum et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde securus sum, securus sum, et do securitatem: unde non sum securus, poenitentiam dare possum, securitatem dare non possum. (Sed dicat aliquis: Bone sacerdos, tu nescire et nullam securitatem nobis dare posse dicis, si ille salvatur, et Christum adire meretur, cui morienti poenitentia datur, qui dum vixit, dum sanus fuit, impoenitens fuit; instrue ergo nos, rogo, quomodo bene vivere post poenitentiam debeamus. Dico, abstinete vos ab ebrietate, a concupiscentia, a furto, et maliloquio, ab immoderato risu, a verbo otioso, unde reddituri sunt homines rationem in die iudicii. Ecce quam levia dixi. Omnia tamen gravia et pestifera. Et aliud dico: non solum post poenitentiam, ab istis vitiis se homo servare debet, sed et ante poenitentiam, dum sanus est; quia si ad ultimum vitae steterit, nescit si ipsam poenitentiam accipere ac Deo et sacerdoti peccata sua confiteri poterit. Ecce quare dixi, quia et ante poenitentiam bene vivendum est, et post poenitentiam melius). Quod dico attendite: debeo illud planius exponere, ne me aliquis male intelligat. Numquid dico, Damnabitur? Non dico. Sed nec dico etiam, Liberabitur. Et quid dicis mihi? Nescio: non praesumo, non promitto; nescio. Vis te de dubio liberare? vis quod incertum est evadere? Age poenitentiam, dum sanus es. Si enim agis veram poenitentiam, dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, curre ut reconcilieris: si sic agis, securus es. Quare securus es? Quia egisti poenitentiam eo tempore, quo et peccare potuisti. Si autem tunc vis agere poenitentiam ipsam, quando iam peccare non potes; peccata te dimiserunt, non tu illa. Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi? Verum dicis. Unde, nescio. Illud scio, hoc nescio. Nam ideo tibi do poenitentiam, quia nescio. Nam si scirem tibi nihil prodesse, non tibi darem. Item si scirem tibi prodesse, non te admonerem, non te terrerem. Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur: quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo dimitte incertum, tene certum. |