Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCXCII. Ad coniugatos .
1 | [Mulier curvata symbolum generis humani.] Apostolum audivimus nobis dicentem, Legatione fungimur pro Christo, exhortantes reconciliari Deo [II Cor. V, 20]. Non exhortaretur ut reconciliaremur, nisi inimici fuissemus. Ergo erat totus mundus inimicus Salvatori, amicus captivatori: hoc est, inimicus Deo, amicus diabolo. Et totum genus humanum, tanquam ista mulier, curvatum erat ad terram. Iam intelligens quidam inimicos istos, clamat adversus eos, et dicit Deo: Curvaverunt animam meam [Psal. LVI, 7]. Diabolus et angeli eius animas hominum curvaverunt ad terras, id est, ut pronae in ea quae temporalia sunt et terrena, superna non quaererent. Nam utique hoc dicit Dominus de muliere ista, quam alligaverat satanas ecce decem et octo annis: et iam oportebat eam solvi a vinculo suo, et solvi in die sabbati. Calumniabantur autem erigenti, qui, nisi curvi [Luc. XIII, 11-16]? Quandoquidem et ipsa quae Deus praeceperat non intelligentes, terreno corde intuebantur. Sacramentum enim Baptismi carnaliter celebrabant, spiritualiter non videbant. |
2 | [Concubinas habere non licet; nec maritatas uxores ducere; nec a marito repudiatas.] Audite, charissimi, membra Christi et matris Catholicae filii. Quod dico competentibus, audiant fideles; quod dico fidelibus, audiant competentes; quod dico competentibus et fidelibus, audiant poenitentes; quod dico fidelibus et competentibus et poenitentibus, audiant catechumeni, audiant omnes: omnes timeant, nemo contemnat. Sit mihi in consolationem vester auditus, ne sit vobis in testimonium dolor meus. Competentibus dico, Fornicari vobis non licet. Sufficiant vobis aut uxores aut nec uxores: concubinas vobis habere non licet. Audiat Deus, si vos surdi estis; audiant Angeli eius, si vos contemnitis. Concubinas vobis habere non licet. Et si non habetis uxores, non licet vobis habere concubinas, quas postea dimittatis, ut ducatis uxores ; quanto magis damnatio vobis erit, si habere volueritis et concubinas et uxores ? Non vobis licet habere uxores, quarum priores mariti vivunt: nec vobis, feminae, habere viros licet, quorum priores uxores vivunt. Adulterina sunt ista coniugia, non iure fori, sed iure coeli . Nec eam feminam quae per repudium discessit a marito, licet vobis ducere vivo marito. Solius fornicationis causa licet uxorem adulteram dimittere: sed illa vivente non licet alteram ducere. Et vobis, feminae, nec illos viros a quibus per repudium discesserunt uxores eorum, maritos habere conceditur; non licet: adulteria sunt, non coniugia. Contemnitur Augustinus, timeatur vel Christus. Nolite imitari turbam malorum, infidelium, filii mei: nolite sequi vias latas, quarum finis ad interitum ducit. Qui baptizatus fuerit, aut continentiam Deo voveat, aut permaneat cum uxore sua, aut si non habet, ducat uxorem. |
3 | [Poenitentia iis qui a castitatis proposito lapsi sunt amplectenda. Publica poenitentia. Theodosii poenitentia.] Audite me, fideles, id est baptizati. Quare moriemini iam renati? Quando baptizati per vias tortuosas et lubricas et immundas itis, nescitis quia peritis? Peritis, filii mei, credite. Non vultis credere? Quid vobis facio? Qui fideles estis, et auditis me, si forte talia commisistis, nolite addere; et ut vobis Deus ignoscat, orate. Si non potuistis habere, vel noluistis, pudicitiam coniugalem seu continentiam, et deviastis a proposito vel vinculi coniugalis vel devotae continentiae , sit in vobis dolor et humilitas poenitentiae. Apertius dico: nemo dicat, Non intellexi. Qui post uxores vestras vos illicito concubitu maculastis, si praeter uxores vestras cum aliqua concubuistis; agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia, ut oret pro vobis Ecclesia. Nemo sibi dicat, Occulte ago, apud Deum ago: novit Deus qui mihi ignoscat, quia in corde meo ago. Ergo sine causa dictum est, Quae solveritis in terra, soluta erunt in coelo [Matth. XVIII, 18]? Ergo sine causa sunt claves datae Ecclesiae Dei? frustramus Evangelium, frustramus verba Christi? Promittimus vobis quod ille negat? Nonne vos decipimus? Iob dicit, Si erubui in conspectu populi confiteri peccata mea [Iob XXXI, 33]. Talis iustus, thesauri divini obryzum, tali camino probatus ista dicit; et resistit mihi filius pestilentiae, et erubescit genu figere sub benedictione Dei superba cervix, mens tortuosa? Fortassis, imo quod non dubitatur, propterea Deus voluit ut Theodosius imperator ageret poenitentiam publicam in conspectu populi, maxime quia peccatum eius celari non potuit; et erubescit senator, quod non erubuit imperator? Erubescit, nec senator, sed tantum curialis, quod non erubuit imperator? Erubescit plebeius sive negotiator, quod non erubuit imperator? Quae ista superbia est? Nonne sola sufficeret gehennae, etiamsi adulterium nullum esset? |
4 | [Christianae mulieres quomodo zelare debeant viros suos.] Postremo, fratres mei, audiunt me viri, audiunt me feminae, quid ad me irascimini? Utinam faciatis quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare [Psal. IV, 5]. Timere debeo, ne contingat mihi quod contigit apostolo Paulo, quod modo cum legeretur, si intenti fuistis, audistis: Ergo inimicus factus sum vobis verum praedicans [Galat. IV, 16]? Et si ita est, fiat. Si necesse est ut inimicus sim vobis, melius vobis opto esse, quam iustitiae. Commendo vos custodiendos etiam uxoribus vestris. Filiae meae sunt, sicut et vos filii mei estis. Audiant me: zelent viros suos; non sibi servent vanam gloriam, qua solent a maritis impudicis matronae laudari, quia impudicitiam virorum suorum aequo animo ferunt. Nolo talem patientiam habeant christianae mulieres: prorsus zelent viros suos; non propter carnem suam, sed propter animas illorum. Omnino ego moneo, ego praecipio, ego iubeo: episcopus iubet, Christus in me iubet. Novit ille in cuius conspectu ardet cor meum. Ego, inquam, iubeo. Nolite viros vestros permittere fornicari. Interpellate contra illos Ecclesiam. Non dico, iudices publicos, non proconsulem, non vicarium, non comitem, non imperatorem; sed Christum. In caeteris omnibus ancillae estote virorum vestrorum, subditae ad obsequium. Nulla sit in vobis protervitas, nulla superbia, non contumeliosa cervix, non aliqua inobedientia: prorsus tanquam ancillae servite. Sed ubi ventum fuerit ad illud negotium, ubi vos beatus Apostolus aequavit, dicens, Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; subintulit, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quid te extollis? Audi quod sequitur: Similiter et vir non habet corporis sui potestatem, sed mulier [I Cor. VII, 3, 4]. Ubi ad hoc ventum fuerit, clamate pro re vestra. Aurum tuum vendit maritus pro necessitate sua: ferto, femina; ferto, ancilla; noli litigare, noli contradicere. Contemptus auri tui, dilectio est viri tui. Si villam tuam pro necessitate sua vendat, quae est et tua (non enim potest esse ipsius, quae non sit tua, si est charitas in te, quae debet esse in uxore), ferto patienter; et si dubitat, tu offer: contemne omnia propter amorem viri tui. Sed castum opta, pro castitate litiga. Patienter pereat villa tua, non anima ipsius te patiente pereat. |
5 | [Caput mulieris vir. Ducat hic in bonum, illa sequatur.] Non dico viris, ut in hac causa zelent uxores suas. Scio quia faciunt, novi. Quis ferat uxorem adulteram? Et imperatur feminae ut ferat adulterum virum! O iustitia! Quare, rogo te? quare? Quia ego sum vir. Vir es? in fortitudine tua probemus, quia vir es. Vir es? vince libidinem. Quomodo vir, quo uxor est fortior? Tu es caput mulieris, vir, verum est. Si caput est, ducat, uxor sequatur. Sed ubi recta est domus, caput mulieris vir. Si caput es, duc: sequatur illa caput suum. Sed vide quo eas. Noli ire quo non vis ut sequatur: noli ire quo times pedissequam, ne in foveam adulterii simul ruatis: ne cum tu facis, doceas quod facis . Dolet tibi anima, si in foveam adulterii ambo simul ruatis: doleat tibi, si tu solus ruas. Zelas, non vis ut ruat illa: time, tu noli ruere. Nolite autem, pudicissimae feminae, imitari impudicos viros vestros. Absit a vobis. Aut vobiscum vivant, aut soli pereant. Impudico marito non debet mulier pudicitiam, sed Deo illam debet, Christo illam debet. Non propter illum faciat, qui non meretur; sed propter Christum faciat. Pretium suum attendat, tabulas suas legat. Postremo quod libet sentiat, qui forte indignatur, quia talia disputo: nam scio, qui sapiunt, amant inde me; quia non sine causa scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe insipientem, et adiiciet odisse te [Prov. IX, 8]. Non dixit, Incipiet; sed, adiiciet: quia iam oderat. Ergo scio quia sapientes amant me in hoc. A communione se cohibeant, qui sciunt quia novi peccata ipsorum; ne de cancellis proiiciantur. Quorum autem nescio, hos coram Deo convenio. Agant etiam ipsi poenitentiam, et deinceps ab immunditia abstineant fornicationum suarum. |
6 | [Poenitentes mutentur. Catechumeni imitentur bonos de Ecclesia.] Poenitentibus dico: quid est quod agitis? Scitote, nihil agitis. Quid prodest quia humiliamini, si non mutamini? Catechumenis dico: exardescite voluntate ad percipiendam gratiam. Sed eligite vobis in Ecclesia Dei quos imitemini. Si non inveneritis: heu mihi, Deus meus! quid est quod dico, Si non inveneritis? Ergo in populo fidelium non est quem inveniatis? Per tot annos, tot homines sine causa baptizavimus, si non ibi sunt qui servent quod acceperunt, qui custodiant quod audierunt. Absit a me ut hoc credam. Melius non vobis essem episcopus, si hoc ita est. Sed spero esse, credo esse. Inde est autem misera conditio mea, quia plerumque cogor adulteros nosse, castos nosse non possum. In occulto est unde gaudeam, in publico est unde torquear. Ergo desiderate gratiam Dei, eligite quos imitemini, cum quibus vivatis, et cum quibus colloquia dulcia charitatis habeatis. Nolite admittere susurrationes malas. Corrumpunt mores bonos colloquia mala [I Cor. XV, 33]. Vivite sicut spicae inter zizania: ferte tribulationes huius saeculi, sicut grana in area. Veniet ventilator: nemo sit passim isto tempore separator. |