Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXXXIX. De faciendis eleemosynis, III .
1 | [Panis coelestis et panis terrenus. Consilium dandi panem terrenum, ut coelestis impetretur.] Admonet nos Dominus de lectione evangelica, ut loquamur vobis de impetrando pane coelesti. Iste enim panis terrenus terrae necessarius, quia caro nostra terra est. Fieri autem non potest ut panem suum caro nostra haberet, et panem suum anima non haberet. Etenim et anima nostra in quadam egestate in hoc saeculo eget pane suo, sicut caro suo. Nam qui non eget pane, Deus est. Ergo solus panis non eget pane. Ipse est enim panis animae nostrae, qui pane altero non eget, sed sibi sufficiens nutrit et nos. Manifestus est itaque panis coelestis, quo pascitur anima nostra. Sed quomodo ad eum perveniatur, ut eo saginemur, unde modo vix micas colligimus, ne in ista famelica eremo pereamus; quomodo ergo perveniatur ad saginam huius panis, de quo Dominus ait, Panem hunc qui manducaverit, non esuriet; et potum quem ego dedero qui biberit, non sitiet in aeternum [Ioan. VI, 51], saginam quamdam promittens et satietatem sine fastidio: quomodo ergo perveniamus ad hanc satietatem panis, longe ab ea satietate in hac fame positi, consilio opus est. Quod consilium si neglexerimus, ad panem illum sine causa pulsamus. Imo vero consilium hoc quod daturus sum, vel potius quod commemoraturus: non enim a me dicam quod vobiscum didici: consilium ergo hoc quod dicturus sum, non dico quisquis contempserit, sine causa pulsat; sed quisquis contempserit, omnino non pulsat. Hoc enim consilium sequi et agere, hoc est pulsare. Quid enim putatis, fratres mei, quia vere quasi corporaliter habet Deus quamdam ianuam duram, quam claudat contra homines, et ideo nobis dixit, Pulsate, ut veniamus et tundamus ostium, quousque pulsando perveniat ad aures patrisfamilias in secreto quodam loco constituti, et iubeat nobis aperiri, dicendo, Quis est qui pulsat? quis est qui auribus meis taedium facit? Date illi quod petit, recedat hinc? Non ita est. Verumtamen est aliquid simile. Certe quando pulsas ad aliquem, manibus agis. Est quod agas manibus, quando pulsas ad Dominum. Prorsus manibus age, manibus pulsa. Si hoc non egeris, non dico, frustra pulsas; sed dico, non pulsas. Ideo non mereberis, ideo non accipies, quia non pulsas. Quomodo, inquit, vis ut pulsem? ecce quotidie rogo. Bene facis. Nam et hoc dictum est, Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis [Matth. VII, 7]. Omnia dicta sunt, Pete, quaere, pulsa. Petis orando, quaeris disputando, pulsas erogando. Non ergo quiescat manus. Apostolus, cum de eleemosynis plebem moneret: Consilium, inquit, in hoc do: hoc etaim vobis prodest, qui non solum sapere, sed etiam velle coepistis ab anno priore [II Cor. VIII, 10]. Et Daniel regi Nabuchodonosor sic dixit: Consilium meum accipe, rex, et peccata tua eleemosynis redime [Dan. IV, 24]. |
2 | [Ne se extollat qui dat pauperi. Pauper accipiendo plus diviti praestat, quam ille ipsi erogando.] Si ergo consilium est quod accipimus, quando nobis iubetur, vel quando monemur ut aliquid ex eo quod habemus indigentibus praebeamus, non superbiamus quando damus. Si enim consilium est quod accepisti, tibi prodest plus quam illi cui dedisti. Non ergo nos extollamus super opera nostra, et quasi placeamus nobis quod beneficia praestamus quibus damus. Consilium qui vult accipere, hoc vult accipere quod sibi prosit; et consilium qui dat, consulit. Si consulit, ei prodest cui consulit. Accipit quisque a te supplex pauper; quia si te superbe dare non decet, quanto magis illum superbe non deceat accipere! Accipit humiliter, accipit gratias agens. Tu tamen scito et reminiscere, non solum quid des, sed etiam quid accipias. Si enim accipiat iste pauper libertatem respondendi tibi, si forte senserit te superbientem super se, et dicat tibi, Unde superbis? unde extolleris, quia dedisti mihi? Quid mihi dedisti? Panem. Hunc panem si in domo tua poneres et contemneres, iret in aeruginem, ex aerugine in putredinem, ex putredine in terram, terra reverteretur in terram. Et tu quidem porrectae manui meae ut acciperet, porrexisti manum tuam ut dares. Memento unde fuerit facta manus tua, et unde in meam apposuisti: terram, de terra, in terram. Deinde quid facio de pane tuo? Comedo, molestiam famis compesco: beneficium accipio; non sum ingratus. Verumtamen tu cogita quid te Dominus ipse Salvator commonuerit: quia omne quod in os intrat, in ventrem cadit, et in secessum emittitur [Matth. XV, 17]. Rursusque apostolus Paulus quid tibi dixerit: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et eas evacuabit [I Cor. VI, 13]. Panis ergo, ut dixi, terra; de terra, in terram; ut fulciatur terra, et reficiatur terra. Quid dedisti cogitas, quid accepturus es non cogitas. Vide ergo ne plus tibi praestem accipiendo, quam tu mihi dando. Si enim non esset qui a te acciperet, non erogares terram, et non acciperes coelum. Pulso ad ianuam tuam, et audis me, iubes mihi porrigi unde fames mea sustentetur, et ab hac molestia quam mihi ingerit, compescatur. Bene fecisti. Audire me pulsantem noli, si audes. Si rogaturus non es, contemne rogantem. Contemne me, si nihil petis ab eo qui fecit et me et te. Si autem petiturus es illud quod mihi das; quia me exaudisti, tibi praestas ut exaudiaris. Age illi gratias, qui rem tam pretiosam tam vili pretio te facit emere. Das quod in tempore perit: accipis quod manet in aeternum. Das quod si non dares, post paululum proiiceres: accipis quo in aeternum perfruaris. Das unde sustentetur fames hominum: accipis unde sis socius Angelorum. Das unde non esuriat homo post paululum famem iterum passurus: accipis unde famem nunquam sitimque patiaris. Cum ergo vides quid des, et quid accipias, noli dare, si audes. Videamus quis maiore damno feriatur, ego, cui non das terram; aut tu, qui non pervenies ad eum qui fecit coelum et terram. |
3 | [Consilium Christi de erogandis divitiis, ne hic pereant.] Si ergo consilium accipimus, faciamus propter nos; et nemo dicat quia praestat pauperi. Sibi enim plus praestat, quam pauperi. Si verum cogitemus, fratres mei, et secundum verba Domini nostri sapiamus; aliter enim si sapuerimus, perimus: si non ex nostro consilio, sed ex ipsius vivamus, tunc vere vivimus. Si habemus aliquid quod pauperibus demus, si non dederimus, hic dimittimus; aut forte cum vivimus, hic amittimus. Quam multi enim subito bona omnia perdiderunt, quae studiosissime recondebant? Uno impetu hostili universi thesauri divitum perierunt. Nemo dixit hosti: Filiis meis servo. Certe videtis quia si est in illis aliqua fides. De iis enim loquendum est, qui christiani hoc passi sunt. Nam de ignorantibus Deum nulla mentio est. Illi enim in hac vita quod pro magno habebant perdiderunt, aliam vitam non speraverunt. Tenebrae foris, tenebrae intus: paupertas in arca, maior egestas in conscientia. De his ergo, ut dixi, quoquo modo non est loquendum; sed de iis potius, in quibus est fides aliqua christiana. Ideo dixi, aliqua, non robusta, non plena; quia si robusta et plena esset, consilium Domini non sprevissent. Certe tamen, charissimi, cum viderent domos suas inanes, aut forte nec ipsam inanitatem domorum suarum videre permissi sunt, cum inde captivi ducti sunt, cum eis discedentibus flamma successit: cum ergo se attenderent inanes, quomodo eos poenituit, quia non audierant Domini consilium? Quid enim Dominus noster Iesus Christus, fratres, dixit diviti illi quaerenti consilium de capessenda vita aeterna? Quid ei dixit? Dixit ei, Perde quod habes? Plane, etiamsi hoc diceret, Perde temporalia, diceret ut acquiras aeterna . Non ei tamen dixit, Perde quod habes. Videbat enim illum amatorem rerum suarum. Non ait, Perde; sed ait, Migra ubi non perdas. Amas thesauros tuos? amas pecuniam tuam? amas divitias tuas? amas praedia tua? Quidquid amas, in terra habes. Ibi habes quod amas, ubi perdas et pereas. Consilium do, migra in coelum. Hic si habes, perdes quod habes, peribis cum eo quod perdis. Ibi autem si habes, non amisisti, sed sequeris quo misisti [Matth. XIX, 16-21]. Consilium ergo do, etc. . . . . . Quare contempsimus patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? [Multos ergo poenitet. Nam quidam (quod revera dicitur accidisse) homo non dives, sed tamen etiam de tenui facultate pinguis adipe charitatis, cum solidum, ut assolet, vendidisset [285], centum folles ex pretio solidi pauperibus iussit erogari . Factum est. Ibi ille hostis antiquus, id est diabolus, ut poeniteret eum boni operis sui, et quod obediendo recte fecerat, murmurando deleret, immisit furem, et abstulit totum, unde pauperibus datum erat exiguum. Exspectabat diabolus vocem blasphemantis, invenit laudantis: exspectabat fieri titubationem, invenit confirmationem. Hoc volebat quidem et inimicus, ut poeniteret eum, et poenituit. Sed videte quid. Me, inquit, miserum, qui non totum dedi! Hoc enim perdidi, quod non dedi. Non enim ibi posui, quo fur non accedit]. Ergo si consilium est hoc, etc. . |