Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXXXVII. De correptione proximi .
1 | [Corripiendi cura sacerdotibus imposita. Sermo Dei adversarius noster.] Frequenter in Scripturis sanctis audivit Charitas vestra, fratres dilectissimi, in quo sint sacerdotes periculo constituti, si noluerint implere illud quod contestatur Apostolus, Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, increpa, obsecra cum omni patientia et doctrina [II Tim. IV, 2]. Et quia tam grave pondus imminet cervicibus nostris, quibus dicitur, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram [Ezech. III, 18]; necesse nobis est quoscumque negligentes aut secrete aut publice castigare. Sed quando corripimus, ille quem corripimus, si malus est, attendit a quo corripiatur; et facilius in correptore suo quam in se libenter agnoscit quod corrigat. Et si vera invenerit, quae et ipse dicat in eum a quo corripitur, gaudet. Quando melius gauderet de sua sanitate correctus, quam de alieno languore correptus? Ecce puta verum esse quod dicis; invenisti aliquid in homine a quo reprehensus es: tamen per illum tibi veritas loquebatur; per malum, per iniquum tibi veritas loquebatur. Quaeris quid reprehendas in homine: inveni potius quid reprehendas in veritate. Velis nolis, illa est adversaria tua, in qua non invenis quod accuses. Illam fac amicam, si potes. Adversarius tuus sermo Dei est: proferat eum peccator, proferat eum iustus; sermo Dei est, inculpabilis est. Ipse est adversarius tuus: concorda cum eo, cum es cum illo in via. Via vita ista est. Adversarius omnium iniquorum sermo Dei est. Parum tibi est quod cum esset manens in sua beatissima et secretissima sede, venit ad te, ut esset tecum in via, et tecum voluit comitari? ut cum ambulas, et in potestate habes, componas causam tuam, et dicas, Quando finiturus es viam? et cum finieris viam, non erit cum quo causam tuam componere possis: et adversarius tradet te iudici, iudex autem ministro, minister autem in carcerem. Non exies inde, donec reddideris novissimum quadrantem [Matth. V, 25, 26]. Est tecum verbum Dei, quasi adversarius in via: habes in potestate, compone. Quid a te quaerit adversarius iste, ut concordes cum illo? quid, nisi salutem tuam? Ambulat cum adversariis suis, et dicit eis ut concordent cum illo. Fiat: nondum finita est via. Quod heri non est factum, fiat hodie. Nondum finita est via: quid exspectatis quousque finiatur? Cum finita fuerit, non erit alia ubi cum adversario concordetis. Iudex restat, minister et carcer. Multis haec via: cum sibi plures promitterent in ea annos, subito finita est. Sed ecce fac quia longa erit via tua, et semper tecum adversarius tuus ambulet: non erubescis, tanto tempore cum tali adversario habere discordiam? Sermo Dei, quantum est in ipso, amicus tuus est: adversarium tu tibi eum facis. Ipse enim tibi bene vult, tu tibi e contrario male. Ille iubet, Non fureris; tu furaris: ille iubet, Non adulteres; tu adulteras: ille iubet, Fraudem non facias; tu facis: vetat te iurare; tu falsum iuras: facis contra omnia quae dicit; tu tibi sermonem Dei facis inimicum. Nec mirum, quando tu tibi ipse inimicus es. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Si ergo diligendo iniquitatem odisti animam tuam, miraris quia odisti sermonem Dei, qui bene vult animae tuae? |
2 | [Correptio proximo non ex odio adhibenda.] Ergo tacebimus, et neminem omnino corripiemus? Corripiamus plane, sed prius nos. Proximum vis corripere: nihil est tibi te ipso propinquius. Quid is longe? Te habes ante te. Quid enim Dominus ait per Scripturam? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum [Matth. XXII, 39]. Si ergo te ipsum non diligis, proximum quomodo diligis? Regulam dilectionis in proximum ex te accepisti. Diligo eum, inquies. Ideo dico, prius te dilige, et dic tibi. Si autem vere ex dilectione dicis, manifestum est quod intus egit aliquid verbum quod procedit. Sed timendum est ne te non diligas, et velis alium corripere, et facias hoc cum odio. Si autem odisti fratrem, leviora obiicis quam facis. Qui odit fratrem suum, homicida est [I Ioan. III, 15]. Audistis, hodie lecta est Epistola Ioannis. Ait Scriptura, ne contemnerent homines quae intus habent in corde, et illa accusarent quae fiunt per corpus, iam qui odit fratrem suum, dixit, homicida est. Nondum manus armata est, nondum faucem obsedit, nondum insidias praeparavit, nondum venena quaesivit, et reus in oculis Dei concepto odio iam tenetur. Adhuc vivit quem quaerit occidere, et occidisse iam iudicatur. Si ergo cum odio corripis, audes aliquem homicida corripere? An quia non te tenent homines, et ducunt te ad iudicem, ideo in oculis summi Dei et iudicis non agnoscis crimen tuum? Si non vis agnoscere crimen tuum, agnosces poenam tuam. Non enim ille parcit homicidis. Sed corrigo me, inquis, cum sum in via. Corrige ergo te, et tunc poteris fratrem corripere. Leviora obiicis, graviora committis. Festucam vides in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides [Matth. VII, 3]. Hoc enim dixit Dominus propter homines qui cum odio corripiunt. Irascentem corripis, et tu odio contabescis? Appende in statera considerationis iram et odium. Quid est ira? Fervor quidam animi. Ad praesens displicet tibi. Iam in te ira ista inveterata est, ideo fecit odium. Ira festuca est, trabes futura crescendo. Sicut enim festuca crescit in trabem, sic ira inveterata fit odium. Iam tu odisti, et corripis irascentem: iam in illo festuca displicet, in te adhuc trabes placet. Vultis scire quantum intersit? Saepe invenimus irasci patres filiis: patrem odisse filium difficile invenies. Filio quem diligit, irasci potest pater: Irascitur et amat, potest dici; Odit et amat, non potest dici. Hoc dixi propter homines qui minora in aliis puniunt, in se maiora non puniunt. |
3 | [Conclusio.] Haec ergo, fratres charissimi, salubriter cogitantes, faciamus amicitias cum adversario nostro, dum sumus in via cum illo; hoc est, consentiamus verbo Dei, dum adhuc sumus in hac vita: quia postea cum de hoc saeculo transierimus, nulla compositio vel aliqua satisfactio remanebit. Iudex restat, et minister, et carcer. Ut ergo haec omnia, Domino auxiliante, possimus implere, diligamus toto corde non solum amicos, sed etiam inimicos: ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, Omnis lex in uno sermone impleatur in vobis, Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum [Galat. V, 14]; et illud, Charitas operit multitudinem peccatorum [I Petr. IV, 8]. Quam rem ipse qui est vera charitas, nobis praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnas Deus in saecula, etc. |