Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXXXIII. In die anniversaria ordinationis episcopalis .
1 | [Episcopale onus quomodo gerat, secum inquirendum ducit.] Die quidem omni, et omni hora, curaque omnino continua, dilectissimi, cogitare debet episcopus, quantae dispensationis sarcinam gerat, qualem de illa rationem Domino suo reddat. Verumtamen cum dies anniversarius nostrae ordinationis exoritur, tunc maxime onus huius officii tanquam tunc primum imponatur, attenditur. Interest autem quod eo die, quo id prius suscepimus, tantum quemadmodum gerendum esset cogitavimus: at vero consequentibus diebus, praecipueque illo, quo eius solemnitas agitur, non solum futura eius, quemadmodum deinceps geri debeant, cauta praevisione consulimus; verum etiam praeterita, quemadmodum gesta sint, sollicita recordatione recolimus: ut nosmetipsos in benefactis imitemur, et si qua culpanda transierunt, ne repetantur curemus, ut ignoscantur oremus; et accusationem diaboli, ubi possumus, recte agendi sedulitate fugiamus; ubi autem non possumus, confitendi pietate vincamus. Sicut enim futura peccata, negligendo iustitiam, committuntur; ita praeterita, iniustitiam defendendo, firmantur. Sicut ergo ne fiant prospicit charitas, ita facta delet humilitas: ut quae iam non possunt recte agendo non admitti, possint saltem non superbiendo dimitti. Didicimus quippe dicere Patri nostro, qui est in coelis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Quod ut veraciter dicere possimus, etiam inimicos nostros oportet utique diligamus: quos tamen habere, nisi cogente iustitia, non debemus. Nam si homines nobis pro nostris malis meritis inimici sunt, non curandum est ut eis debita dimittamus, sed timendum potius ne reddamus. Quoniam si nos merito nostrae iniquitatis oderunt, nos eorum, non ipsi nostri sunt debitores. |
2 | [Debitoribus suis ignoscit.] Die ergo isto solemni episcopatus mei, prius paucis alloquar debitores meos, qui mihi nescientes apud Deum suffragantur, dum faciunt debita quae demittam, ut et mea mihi debita dimitti promerear. Vobis itaque dico sive praesentibus, sive absentibus, quibus inimicus efficior verum praedicans, quibus consulendo videor onerosus, quorum requirens utilitatem cogor offendere voluntatem: Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum [Psal. XXXI, 9]. Nam et haec iumenta eos maxime calce morsuque appetunt, a quibus curantur, ut curentur eorum vulnera contrectantur. Non parcis, non parco: adversaris, adversor: resistis, resisto. Lucta nos comparat, sed causa separat. Tu inimicus es medico, ego morbo: tu diligentiae meae, ego pestilentiae tuae. Retribuebant, inquit, mihi mala pro bonis; ego autem orabam [Psal. XXXIV, 12]. Quid orabat, nisi, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]? Cum vobis, inquit, detraxerint, et dixerint omne malum adversum vos propter iustitiam, gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis [Matth. V, 11 ] [et 12]. Vos tamen corrigite perversitatem vestram, agnoscite charitatem nostram; reddite dilectionem dilectioni: nolumus maiorem cum vestra perditione mercedem. Haec debitoribus meis, quibus dimitto, ut dimittatur mihi, nunc pauca suffecerint. |
3 | [In gratiam cum eis redire cupit, in quorum forte offensionem incurrit.] Deinceps alloquendi sunt paululum etiam illi quibus debitor sum. Nam sicut ait Apostolus, Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum [Rom. I, 14]. Nam talis debitor etiam ego pro mearum virium exiguitate dispensationisque portiuncula, non quibusdam, sed omnibus sum. Verum nunc de his debitis loquor, quae mihi dimitti, non a me exigi cupio. Neque enim sic tumore vanae mentis extollor, ut audeam dicere, ex quo huius muneris sarcinam porto, nullum hominem a me perperam laesum. Hoc cuilibet homini tam multis et tam molestis actibus occupato atque distento, ne dicam impossibile, certe difficile est: quanto magis mihi, qui novi infirmitatem meam, quam cum meis et pro me vestris orationibus diebus ac noctibus offero sanandam Domino Deo nostro? Diversarum ergo curarum aestibus ac difficultatibus conturbatus, si quem forte non ut poscebat audivi, si quem tristius quam opus erat aspexi, si in quem verbum durius quam oportebat emisi, si quem corde contribulatum et opis indigum responsione incongrua conturbavi, si quem pauperem mihi forte in aliud intento importunius instantem vel praetermisi, vel distuli, vel etiam nutu aspero contristavi; si cui de me falsi aliquid tanquam homini de homine suspicanti iusto acerbius indignatus sum, si quis in sua conscientia non agnovit quod de illo humanitus suspicatus sum; vos quibus pro his atque huiusmodi offensis esse me fateor debitorem, simul me vestrum credite dilectorem . Nam pullos, quos fovet, saepe in angustiis, sed non toto pedis pondere calcat et mater, nec ideo desinit esse mater. Dimittite, ut dimittatur vobis. Dimittite amanti vos debita difficultatis, qui nec contra inimicos debita tenere debetis crudelitatis. Ad summam, omnes obsecro, commendate, vos, Domino curam pro vobis meam: hinc enim iuste expeto pro me vestram; ut quidquid mearum est in praeteritum offensionum propitius ignoscat, non severus agnoscat. Quod mihi deinceps temporis sub hac sarcina erit, iter agentem regat, et suis oculis placentem vobisque utilem faciat; ut non horrorem ac poenam meam, sed gaudium et coronam meam vos eius conspectus inveniat. |