monumenta.ch > Augustinus > 382
Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXXXI. De Natali apostolorum Petri et Pauli . <<<     >>> SERMO CCCLXXXIII. In die anniversaria ordinationis episcopalis .

Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXXXII[Er. Lugd. Ven. Lov. sic legunt hunc locum: Populus autem ille non vult audire te, quia non vult audireme. M.]. De sancto Stephano [Codex gr., loco, vellicatur, habet, ulcatur. At rm., sulcatur.].

1 [Praeceptum de diligendis inimicis.] Iesus filius Nave in eremo pugnabat, et Moyses orabat: non quidem ambo pugnabant, et ambo orabant; sed unus pugnabat, et alius orabat. Merito qui pugnabat, non deficiebat; quia alter orando vincebat. Ita et ego loqui quidem videor, sed aliis orantibus loquor, ut precibus eorum contingat mihi quod Dominus ait, Aperi os tuum, et ego adimplebo illud [Psal. LXXX, 11]. Si ille ab uno tantum orante iuvabatur, et non superabatur; quanto magis ego, pro quo non unus, sed multi rogant Deum mecum? Loquendo iam non timebit cor meum, quia laudem Domini loquetur os meum [Psal. CXLIV, 21]. Dominus noster Iesus Christus, fratres, iubet nobis aliquid, et promittit nobis aliquid. Quod iubet, hic est: quod promittit alibi est. Quod iubet, finitur, quia temporale est: quod promittit, non finitur, quia aeternum est. Quod iubet, opus est: quod promittit, merces est. Hic advertat vestra Sanctitas, quanta est eius misericordia erga nos, ut laborem hic posuerit cum fine, mercedem in coelo sine fine. Et ideo debemus prius hic laborare, et postea in coelo mercedem sumere, quam hic mercedem vel accipere, et postea laborare. De quibusdam enim dicit: Amen dico nobis, perceperunt mercedem suam [Matth. VI, 2]. Sed forte avidus es ad mercedem, et piger ad laborem. Qua fronte postulas quod promisit Deus, si non facis quod iussit Deus? Prius audi monitiones, et sic exige repromissiones. Prius, inquam, audi iubentem, et tunc exige pollicentem. Iubet enim nobis, et dicit: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui vos oderunt; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Audisti opus, exspecta mercedem: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri, qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Id. V, 44, 45].
2 [Christi exemplum orantis pro suis interfectoribus. Christus orat pro nobis, orat in nobis, et oratur a nobis.] Attende ipsum Dominum qui hoc iussit, quid fecerit. Nonne post tanta quae in eum commiserunt impii Iudaei, qui retribuebant ei mala pro bonis, pendens in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Oravit in homine, qui exaudivit cum Patre. Nam et modo orat pro nobis, orat in nobis, et oratur a nobis [Sic Mss. Editi vero, cum vos ipsi commemoratis.]. Ut sacerdos noster orat pro nobis, ut caput nostrum orat in nobis, ut Deus noster oratur a nobis. Quando ergo in cruce pendens orabat, videbat et praevidebat omnes inimicos; sed multos ex illis futuros amicos praevidebat, et ideo omnibus veniam postulabat. Illi saeviebant, et ille orabat. Illi dicebant Pilato, Crucifige [Luc. XXIII, 34, 21]; ille clamabat, Pater, ignosce. In asperis clavis pendebat: sed lenitatem non amittebat. Illis iam petebat veniam, a quibus tantam accipiebat iniuriam. Illi saeviebant, illi circumlatrabant, illi insultando caput agitabant, quod sanum non habebant; quia caput quod est Christus, non habebant, et quasi in uno summo medico in medio constituto phrenetici circumquaque saeviebant: pendebat ille, et sanabat. Pater, inquit, ignosce illis. Attendite, fratres. Magna pietas. Pendebat, et tamen petebat [Mss. non habent, ne videaris.]. Et non descendebat, quia de sanguine suo medicamentum phreneticis faciebat. Denique, post resurrectionem sanavit quos pendens insanissimos toleravit: et sanguinem quem fuderunt saevientes biberunt, credentes; et facti sunt sequentes, qui erant persequentes. Ecce quare venit Christus, non perdere quod invenerat, sed quaerere et salvare quod perierat [Id. XIX, 10]; ut diligendo saevientes inimicos, faceret credentes amicos.
3 [Exemplum Stephani orantis pro lapidatoribus.] Sed ne multum a te longe dicas imitari Dominum tuum, qui pro te passus est, relinquens tibi exemplum ut sequaris vestigia eius [I Petr. II, 21], attende Stephanum conservum tuum. Homo erat, sicut et tu: de massa peccati creatus, sicut et tu: eo pretio redemptus, quo et tu. Diaconus erat, Evangelia legebat, quae legis vel audis et tu. Ibi invenit scriptum, Diligite inimicos vestros [Matth. V, 44]. Didicit legendo, perfecit implendo. Qui cum a Iudaeis saxorum grandine caederetur, non solum non comminabatur, sed insuper lapidatoribus suis veniam precabatur. Positis enim genibus orabat, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Act. VII, 59]. Illi lapidabant, et ille orabat. Illi eum furore persequebantur; ille pacatus Christum sequebatur. Illi malitia caecabantur; ille aperto coelo viso Dei Filio sapientia illustrabatur. Illi lapides mittebant; ille orationes praemittebat: tanquam dicens: Domine, si istos modo occideris inimicos, quos postea facies amicos?
4 [Saulo Stephani oratione gratia et salus impetrata.] Denique, fratres, ut noveritis quantum valuerit oratio sancti martyris Stephani, recurrite nobiscum ad illum adolescentem nomine Saulum: qui, cum sanctus Stephanus lapidaretur, omnium vestimenta servabat, et tanquam manibus omnium lapidabat [Act. VII]. Et postea, sicut nostis, accepit epistolas a principibus sacerdotum, ut quoscumque invenisset Christianos viros ac mulieres, vinctos adduceret in Ierusalem, torquendos et puniendos. Hic cum iret in via, subito circumfulsit eum lumen de coelo, et cecidit in terram, et audivit vocem de coelo, dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Et ille: Tu quis es, Domine? Et Dominus ad illum: Ego sum, inquit, Iesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare: quia non stimulum, sed pedes quibus calcitras, vulnerabis. Quid mihi et tibi? Quare me persequeris? Quare te erigis contra me malo tuo, et te non potius humilias bono tuo? Sed contra tanta mala quae committis in me, olim quidem debui perdere te, sed Stephanus servus meus oravit pro te. Elisus est saeviens, erectus est credens: elisus est lupus, erectus est agnus: elisus est persecutor, erectus est praedicator. Dicam planius, dicam apertius: elisus est filius perditionis, erectus est vas electionis: elisus est Saulus, erectus est Paulus [Id. IX]. Nam si martyr Stephanus non sic orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Sed ideo de terra erectus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus est Stephanus.
5 [Mala precari inimicis quam iniquum.] Ecce quare Dominus dicit, Diligite inimicos vestros: quia diligendo inimicum, facis amicum. Sed contra tanta et talia haec, tu quis es qui non diligis? Figis genu, collidis frontem in terram, et dicis: O si moriatur inimicus meus! Deus, si quid a te promerui, occide inimicum meum. Et utique tu qui oras ut homo moriatur, malus oras contra malum, et facti estis duo mali: ille male agendo, tu male orando. Tu malus orando incipis esse quando dicis, Deus, occide malum. Respondet tibi ipse: Quem vestrum? Te malum, an tuum inimicum? Advertat Sanctitas vestra. Iudex homo per se ipsum reum non occidit, sed iubet, et spiculator occidit. Iudex dicit, Occide: et tortor occidit. Et tu quando dicis, Occide inimicum meum, te facis iudicem, et Deum quaeris esse tortorem [Sic Mss. At editi, nisi mala.]. Respondet tibi Deus: Non ero prorsus, non ero peccatoris tortor, sed liberator; quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat [Ezech. XXXIII, 11]. Nam si voluntatem tuam haberem, te prius occiderem, antequam invitatus venires. Nonne me blasphemasti? Nonne me in tuis malis operibus irritasti? Nonne nomen meum de terra delere voluisti? Nonne me in praeceptis vel in servis meis contempsisti? Si tunc te occidissem inimicum, quem modo facerem amicum? Quid ergo male orando doces me, quod non feci in te? Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te ut imiteris me. In cruce pendens dixi, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Docui hoc milites meos, docui hoc martyres meos. Prius esto et tu martyr meus, tiro meus, adversus diabolum: aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. Quod nobis praestare dignetur, etc.
Augustinus HOME

bke16.59v

Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXXXI. De Natali apostolorum Petri et Pauli . <<<     >>> SERMO CCCLXXXIII. In die anniversaria ordinationis episcopalis .
monumenta.ch > Augustinus > 382