monumenta.ch > Augustinus > 379
Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXXVIII. In die Pentecostes . <<<     >>> SERMO CCCLXXX. In Nativitate Ioannis Baptistae, II .

Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXXIX[Sermones 16 et 17 castigavimus ope duorum cl. et gr. rm. v., Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, 1 inter Homilias 50.]. In Nativitate Ioannis Baptistae, I [Sic aliquot Mss. At editi, quanquam et istam quis non velit?].

1 Ioannes tam magnus homo, ut Christum Deum praedicaret. Cur prophetae tot ante per Christum praemissi. Beatus Ioannes, fratres charissimi, cuius hodie nativitatem celebramus, tam magnus exstitit inter homines, ut Dominus noster Iesus Christus tale ei testimonium perhiberet, dicens: Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista [Matth. XI, 11]. Audivimus, cum Evangelium legeretur, quam mirabiliter fuerit ex desperatione conceptus, et quanto Spiritus sancti testimonio procreatus. Pater eius eo quod non credidit, obmutuit. Annuntiatus ergo per Angelum, et non creditus, patris vocem abstulit, natus linguam resolvit [Luc. I]. Accipite ergo in huius rei mysterio magnum sacramentum. Ante Dominum Iesum Christum Ioannes praemissus est, missi sunt Prophetae per superiora saecula, nec defuerunt qui Christum praedicarent. Tantus enim iudex venturus erat, ut multi deberent praeire praecones. Ab ipso prorsus exordio generis humani non cessavit se Christus prophetare, et venturum praenuntiare. Novissime missus est Ioannes homo, sed quo homine nullus exstitit maior. Venturus erat Dominus Iesus, non homo tantum, sed et Deus: utique et Deus et homo; Deus semper, ad tempus homo; Deus ante tempora, homo in fine temporum; Deus ante saecula, homo in fine saeculi. Deus qui hominem fecit, propter hominem dignatus est homo fieri, quem fecit. Venturo ergo Domino Iesu Christo, qui plus est quam homo, ne putaretur tantum esse homo, testimonium debuit illi perhibere magnus homo. Christus, inquam, Dominus, non tantum Deus, sed et Deus et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos refecit. Ioannes autem homo tantum, sed quantus homo? Audi de eo Deum et hominem dicentem. O Domine Iesu Christe, quis est Ioannes? Et dicit Deus, In natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. O Ioannes magne homo, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, et tu dic mihi, o magne homo, quis est iste qui putatur solus [Mss., transibat.] homo? Quis est, audi: Cuius non sum dignus, inquit, calceamenta portare. Didicimus ecce per Ioannem, et per hominem credendum esse in Christum, et non esse ponendam spem in homine, sed in Christo. Ecce habes magnum hominem, quo nemo maior surrexit, et ipse est Ioannes. Sed vide quia iste Ioannes amicus est sponsi; sponso zelat, non sibi. Dicit enim ad se venientibus: Ego baptizo vos aqua; qui autem post me venit, maior me est, cuius non sum dignus calceamenta solvere; ille autem baptizabit vos in Spiritu sancto [Matth. III, 11]. Venite post me, sed nolite manere in me: transite ad illum qui creavit vos et me, quia ipse vivificaturus est vos et me.
Augustinus HOME

bke16.59v