monumenta.ch > Augustinus > 378
Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXXVII. In Ascensione Domini . <<<     >>> SERMO CCCLXXIX. In Nativitate Ioannis Baptistae, I .

Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXXVIII[Sic Mss. At editi, de tuo bono]. In die Pentecostes [Forte, compuncto.].

1 Charitas effectus praesentiae Spiritus sancti. Spiritus sanctus arrha vitae aeternae. Arrham inter et pignus discrimen. Datur arrha vitae aeternae, ut eam desideremus. Grata est Deo solemnitas, ubi viget pietas, et fervet charitas. Ipse enim est effectus praesentiae Spiritus sancti: quod docet Apostolus dicens, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Adventus ergo Spiritus sancti uno in loco centum viginti homines constitutos implevit. Cum Actus Apostolorum legerentur, audivimus, Erant congregati in unum centum viginti, tenentes promissum Christi [Act. I ] [et II]. Dixerant enim ut essent in civitate, quousque induerentur virtute ex alto. Ego enim, inquit, mittam promissionem meam in vobis [Luc. XXIV, 49]. Fidelis promissor, benignus dator. Quod cum in terra esset promisit, in coelum ascendit et misit. Habemus pignus futurae vitae aeternae regnique coelorum. Non nos fraudavit recenti promissione, et fraudaturus est futura exspectatione? Omnes homines quando aliquod negotium inter se contrahunt, et pecuniarii negotii sponsione relaxantur, plerumque accipiunt arrham, vel dant: et arrha data fidem facit, etiam rem illam esse secuturam, cuius arrha praecessit. Arrham nobis dedit Christus Spiritum sanctum: et qui fallere nos non possit, securos tamen fecit, quando arrham dedit, quam etsi non daret, sine dubio quod promiserat exhiberet. Quid promisit? Vitam aeternam, cuius arrham Spiritum sanctum dedit. Vita aeterna possessio habitantium: arrha consolatio est peregrinantium. Melius enim dicitur arrha quam pignus. Haec enim duo similia videntur inter se; sed tamen habent aliquam differentiam non negligendam. Et pignus quando datur, et arrha quando datur, ideo fit, ut quod promittitur impleatur: sed quando datur pignus, reddit homo quod accepit, re completa propter quam pignus accepit; arrha autem quando datur, non recipitur, sed superadditur ut impleatur. Arrham ergo habemus: ipsum fontem, unde arrha est, sitiamus. Arrham habemus aspersionem quamdam in cordibus nostris Spiritus sancti: si quis sentit hunc rorem, desideret fontem. Utquid enim habemus arrham, nisi ne fame et siti in hac peregrinatione deficiamus? Esurimus enim et sitimus, si tamen peregrinantes nos esse cognoscimus. Qui peregrinatur, et novit se peregrinari, desiderat patriam; quam dum desiderat, molesta est peregrinatio. Si amat peregrinationem, obliviscitur patriam, et non vult redire. Non est talis patria nostra, cui aliquid praeponamus. Aliquando enim homines dum peregrinantur, divites fiunt. Qui egebant in patria sua, peregrinatione ditescunt, et redire nolunt. Nos a Domino nostro, ex quo inspiravit primo homini flatum vitae, peregrinantes omnes nati sumus. Patria nostra in coelis est, cives Angeli. De patria nostra, ut ad reditum exhortemur, litterae nobis missae sunt, quae quotidie in populis recitantur. Vilescat mundus, ametur a quo factus est mundus [Am. Er. Par., corde coniuncto mala faciens, mala permanere erubescens.].
Augustinus HOME

bke16.59v