Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXXVI. Dominica in octavis Paschae .
1 | [Magnum miraculum, intrare ianuis clausis.] Audivit Charitas vestra, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum post resurrectionem suam clausis ostiis introisse ad discipulos suos. Magnum miraculum: sed mirari desinis, si Deum cogitaveris. Mirum enim esset, si solus homo hoc fecisset. Refer ad omnipotentiam, non ad phantasiam. Ostiis clausis intravit. Respondeo tibi, ut scias quia vera caro fuerat, cicatrices tangendas monstravit [Ioan. XX, 19-27]. Sed sicut non est, inquis, naturae corporalis per ianuam clausam intrare, sic non est naturae corporalis super fluctus maris ambulare. Intravit per clausa ostia, responde mihi, da mihi soliditatem carnis. Ambulavit super aquas maris, da mihi et tu pondus carnis. Vis nosse hoc omnipotentiae fuisse? Et Petro dedit [Matth. XIV, 25-29]. Qui quod voluit, dedit; quod proprium erat, sibi servavit. Ille enim vivens per clausas ianuas intravit, qui nascendo integritatem matris non violavit. Ergo, fratres, admirati credamus, credentes obaudiamus, obaudientes speremus promissa, si facimus iussa: quia ut faciamus iussa, ipse adiuvat, a quo speramus promissa. |
2 | [Octavae Infantium. Vetus et novus homo.] Hodie octavae dicuntur infantium, revelanda sunt capita eorum, quod est indicium libertatis. Habet enim libertatem ista spiritualis nativitas: proprie autem carnis nativitas servitutem. Duae sunt utique hominis nativitates, nasci et renasci. Nascimur ad laborem, renascimur ad quietem: nascimur ad miserias, renascimur ad aeternam felicitatem. Nam illi pueri, infantes, parvuli, lactentes, maternis uberibus inhaerentes, et quantum in eos gratiae conferatur nescientes, ut ipsi videtis, quia infantes vocantur, et ipsi habent octavas hodie: et isti senes, iuvenes, adolescentuli, omnes infantes. Una quippe illorum infantia pertinet ad vetustatem, altera ad novitatem. Nam quos videtis recentes a partu, veteres nascuntur. Vetus homo noster dictus est Adam, ex quo nascimur: novus homo Christus, per quem renascimur. Isti ergo et novi sunt, et renati sunt ad aliam vitam, et est in illis, si dici potest, quando nascuntur, nova vetustas. |
3 | [Baptizatos hortatur ne imitentur malos christianos. In Ecclesia mali bonis permixti.] Ecce miscentur hodie fidelibus infantes nostri, et tanquam de nido volant. Necesse est ergo, ut parturientes eos alloquamur. Sicut enim recolitis, fratres mei, hirundinum vel domesticorum passerum pullos, quando volare de nido coeperint, matres cum strepitu circumvolant, et vocibus piis testantur pericula filiorum. Scimus ergo multos, qui appellantur fideles, male vivere, et gratiae, quam acceperunt, moribus suis non convenire; laudare Deum lingua, blasphemare vita. Scimus autem alios inter istos multos, tanquam inter multam et abundantem paleam, velut grana gementes in tritura, sed spe horrei se consolantes. Duo ista genera hominum scimus esse in Ecclesia. Aream dominicam Ecclesiam novimus: ventilationem in die iudicii speramus, massam frumenti in resurrectione desideramus, horreum in vita aeterna sumere cupimus. Ibi nulla palea erit, sicut in gehenna nullum granum erit. Nunc ergo, fratres mei, cum sciamus duo ista genera hominum esse in Ecclesia, piorum et impiorum, bonorum et malorum, timentium et contemnentium, quibus coniungantur isti, nescimus. Quid autem velimus, et ipsi sciunt: utrum de illis vota nostra compleantur, humana ignorantia sollicitudine fatigatur, aliquando et falsis suspicionibus agitatur. Ex his discitur in hac terra, ubi sine tentatione non vivitur. Admoneo ergo vos, sancta germina; admoneo vos, novellae in agro dominico plantae, ne de vobis dicatur quod de vinea domus Israel dictum est, Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas [Isai. V, 2]. Botrum in vobis inveniat, qui botrus pro nobis calcatus est. Uvam ferte, bene vivite. Fructus enim spiritus est, sicut dicit Apostolus, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, fides, continentia, castitas [Galat. V, 22]. Quando ad nos venerit agricola noster, cuius nos operarii sumus, ille qui intus dat incrementum: nam nos forinsecus plantare novimus et rigare; sed ait Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed Deus qui incrementum dat [I Cor. III, 7]; qui modo videt quomodo audiatis, qui modo inspicit quomodo timeatis, aut iam timere incipiatis: cum ad vos ille agricola venerit, inveniat in vobis quod dixerat Apostolus, Gaudium meum et corona mea, omnes qui statis in Domino [Philipp. IV, 1]. |
4 | [Mali ad peccandum inducentes cavendi. Incantationum remedia illicita. Eleemosyna.] Fratres, filii dulcissimi, filii charissimi, imitamini bonos, cavete malos. Scio enim quia venturi sunt ad vos homines mali, et persuasuri vobis vinolentiam, et dicturi sunt vobis, Quare? Nonne et nos sumus fidelissimi? Scio, inde doleo, inde timeo. Iam tu si dixeris constanter: Frater, nec te vellem facere quod facis, sed si te non possum ducere in bonum meum, vel noli me trahere ad malum tuum. Hominibus istis, ut fieri solet, caput dolebit. Dicturus est tibi vicinus tuus aut vicina: Est hic incantator, est hic remediator, et nescio ubi mathematicus. Tu dicis: Christianus sum, non licet mihi. Et si ille dixerit tibi, Quare? nonne ego christianus sum? tu dicturus es, Sed ego fidelis sum. Et ille tibi: Et ego baptizatus sum. Fiunt angeli diaboli, membra Christi. Quia ipsum possidet inimicus, trahere quaerit et alium. Inveniat vos paratos, qui ista vobis praeparavit. Ideo loquor, ideo contestor, ideo non taceo, ideo vestimenta mea excutio, ideo in tribunali Dei mei excusatum me habeo. Dicam Deo meo: Domine, non tacui; Domine, talentum quod mihi dedisti non abscondi, sed erogavi. Hoc poterit mihi dicere: Serve nequam, tu dares, ego exigerem [Matth. XXV, 26, 27]. Ecce, Domine, dedi, tu exige. Et si forte vos vetus titillaverit consuetudo, habetis quem interpelletis. Maior est adiutor quam oppugnator. Ideo gemitis, ideo oratis, ideo dicitis, Ne nos inferas in tentationem. Observate illud etiam, fratres mei, quod supra dicitis, Dimitte nobis debita nostra; ut faciatis quod sequitur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Id. VI, 13, 12]. Eleemosynam facis, eleemosynam, accipis. Ignoscis, ignoscetur tibi. Erogas, erogabitur tibi. Deum audi dicentem, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37 ] [et 38]. In mente habete pauperes. Omnibus dico: facite eleemosynas, fratres mei; facite, et non perdetis. Deo credite. Non solum dico vobis, non perditis quod facitis pauperibus: sed plane dico vobis, hoc solum non perditis, caetera perditis. Ecce videamus si exhilaratis pauperes hodie; horrea ipsorum vos estis, ut det vobis Deus unde detis, et dimittat quod forte peccatis. Includite eleemosynam in corde pauperum, et ipsa pro vobis exorabit Dominum [Eccli. XXIX, 15]: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |