monumenta.ch > Augustinus > 373
Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXXII. De Nativitate Domini, IV . <<<     >>> SERMO CCCLXXIV. De Epiphania Domini, II .

Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXXIII[Sic Am. Er. et Ms. Germanensis. At Ulim. et Lov., Si sic audis et proximum tuum.]. De Epiphania Domini, I [Vide Tract. 12 in Ioan., n. 13.].

1 [Christus manifestatus Magis.] Solemnitas quam hodie celebramus, propter manifestationem Domini Epiphaniae graecum nomen accepit. Hodierno quippe die Magis adorantibus tanquam primitiis Gentium, commendatur manifestatus, qui ante paucos dies traditur etiam natus. Lapis ille angularis, qui velut parietes duos, circumcisionis videlicet et praeputii, hoc est Iudaeorum atque Gentium, de diverso venientes in sua unitate copulavit, et factus est pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 11-22]; ut pastoribus Iudaeorum nuntiaretur, Angeli venerunt de coelo; et ut a magis Gentium adoraretur, stella refulsit e coelo [Sic Ulim. et Ms. Germanensis. At Am. Er. et Lov., et ama non currere, sed diligere.]. Sive ergo per Angelos, sive per stellam, coeli enarraverunt gloriam Dei: ut in eius qui natus est gratia, enarrarent eam etiam Apostoli, portantes Dominum sicut coeli, atque in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 2, 5]. Quae quoniam et ad nos venerunt, credimus, propter quod et loquimur [II Cor. IV, 13].
2 [Idem tractatur argumentum.] Multa igitur consideranda sunt, fratres, in hac quam audivimus, evangelica lectione. Magi veniunt ab oriente, regem Iudaeorum requirunt, qui tot reges Iudaeorum nunquam antea quaesierunt. Requirunt autem, non aliquem virilis aetatis, sive grandaevum, humanis oculis, in excelsa sede conspicuum, exercitibus potentem, armis terrentem, purpura nitentem, diademate refulgentem [vel de cruce sibi exsultantem, in qua universos martyres redimeret confitentes, vel ab inferis resurgentem, aut in coelos ascendentem]; sed recens natum, in cunis iacentem, uberibus inhiantem, nullo ornatu corporis, nullis membrorum viribus, nullis parentum opibus, non sua aetate, non suorum potestate praestantem. Et quaerunt regem Iudaeorum, a rege Iudaeorum; ab Herode [homine], Christum [Deum et hominem; a terreno rege homine, regem coelorum qui condiderat hominem]: a grandi parvulum, a claro latentem, ab excelso humilem, a loquente infantem, ab opulento inopem, a forti infirmum; et tamen [quamvis ab Herode persequente, sibi et aliis Christum dominantem], a contemnente adorandum: profecto in quo nulla pompa regia videbatur, sed vera maiestas adorabatur.
3 [Herodis metus et in parvulorum caede saevitia. Innocentes martyrum corona donati.] Denique Herodes timet: Magi desiderant. Regem illi cupiunt invenire, regnum metuit ille finire [Verbum, perdis, apud Am. Er. et Ms. Germanensem non reperitur.]. Utrique postremo quaerunt: illi, per quem possint vivere; ille, quem vellet occidere: ille, in quem peccatum grande committat; illi, qui omnia sibi peccata dimittat. Necat quippe Herodes parvulos multos, dum vult ad unius mortem pervenire. Et cum saevientissimam [In codice cs., ad amorem pervenerunt Salvatoris.] et cruentissimam caedem in tot innocentibus perfecit; se ipsum tanta iniquitate primitus interfecit. Interea rex noster [Christus], Verbum [Dei] infans [Deus], Magis illum adorantibus, parvulis pro illo morientibus, sive iacebat, sive sugebat; et nondum locutus [Am. Er. Ulim. et Ms. Germanensis, imperitus.], credentes inveniebat; et nondum passus, etiam martyres faciebat. O parvuli beati, modo nati, nunquam tentati, nondum luctati, iam coronati! Ille de vestra corona dubitaverit in passione pro Christo, qui etiam Baptismum parvulis prodesse non existimat Christi. Non habebatis quidem aetatem, qua in Christum passurum crederetis: sed habebatis carnem, in qua pro Christo passuro passionem sustineretis. Nullo modo istos infantes desereret gratia Salvatoris infantis, qui venerat quaerere quod perierat, non solum in carne nascendo, verum etiam in cruce pendendo [ad inferos descendendo, et in coelis ascendendo, et ad dexteram Patris sedendo]. Nam qui potuit natus habere praedicatores Angelos, narratores coelos, adoratores Magos, potuit et illis ne pro eo hic morerentur praestare, si sciret illa morte perituros, et non potius maiore felicitate victuros. Absit, absit, ut ad liberandos homines [Christus] veniens, de illorum praemio qui pro eo interficerentur nihil egerit, qui pendens in ligno pro eis a quibus interficiebatur oravit.
4 [Infelices Iudaei fabris Arcae Noe et lapidibus milliariis persimiles.] Quid dicam de infelicitate Iudaeorum, qui Christum quaerentibus Magis, etiam prophetiam indicem protulerunt, Bethlehem civitatem designaverunt [quam ipsi non invenerunt]? Similes fabris Arcae Noe, aliis ubi evaderent praestiterunt, et ipsi diluvio perierunt: similes lapidibus milliariis, viam ostenderunt, nec ambulare potuerunt [quia stolidi in via remanserunt]. Quaesitum est ab eis, ubi Christus nasceretur: responderunt, In Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam [Emendatus est ad cs. cl. gr. s. Am. Er. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 110.]: Et tu Bethlehem terra Iuda, non minima es in ducibus Iuda. Ex te enim prodibit rex, qui recturus est populum meum Israel [Matth. II, 1-6]. Audierunt et abierunt inquisitores; dixerunt et remanserunt doctores: et contrariis affectibus separati, illi facti sunt adoratores, illi persecutores. Nunc quoque Iudaei simile aliquid nobis exhibere non desinunt. Nonnulli enim paganorum ut noverint Christum ante prophetatum, quando eis de Scripturis testimonia clara proferimus, suspecti ne forte a Christianis ista conficta sint, malunt credere codicibus Iudaeorum: et sicut tunc Magi fecerunt, istos dimittunt inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare.
5 [Spectaculum spirituale in hoc festo.] Celebremus itaque exsultantes in Domino, festum diem Domini; non solum quo est ex Iudaeis natus, verum etiam quo est Gentibus manifestatus. Iuvat intueri omnia, et in unum adducta conspectum, animo cernere spectaculo spirituali [Sic Ms. Germanensis. At omnes editi, alienis operibus Et ex his duo Ulim. et Lov. addunt, insidiantes.]. Nascitur Christus: virgo concipit, virgo parit, virgo nutrit; adest fecunditas, nec abest integritas. Angeli annuntiant, pastores glorificant, coeli enarrant, Magi desiderant, reges formidant, Iudaei demonstrant, Gentes adorant: frustrantur saevientes, coronantur infantes, admirantur credentes. Quae est ista humilis celsitudo, infirmi fortitudo, parvuli magnitudo? Profecto illud Verbum fecit haec omnia, per quod facta sunt omnia. Verbum quod longe erat a nobis, caro factum est, ut habitaret in nobis [Ioan. I, 3, 14]. Agnoscamus itaque in tempore, per quem facta sunt tempora: et celebrantes eius festa temporalia, praemia desideremus aeterna.
Augustinus HOME

bke16.59v

Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXXII. De Nativitate Domini, IV . <<<     >>> SERMO CCCLXXIV. De Epiphania Domini, II .
monumenta.ch > Augustinus > 373