Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXIX. De Nativitate Domini, I .
1 | [Duplex Christi ortus, alius ante omnem diem, alius in die. Nativitas Christi divinis testimoniis illustrata.] Salvator noster natus de Patre sine die, per quem factus est omnis dies, voluit in terra habere natalem hunc diem, quem hodie celebramus. Quisquis hunc diem miraris aeternum mirare potius ante omnem diem permanentem, omnem diem creantem, in die hodierno nascentem, a malitia diei liberantem. Adhuc mirare. Quae peperit, et mater et virgo est; quem peperit, et infans et Verbum est. Merito coeli locuti sunt, Angeli gratulati, pastores laetati. Magi mutati , reges turbati, parvuli coronati. Lacta, mater, cibum nostrum; lacta panem de coelo venientem, et in praesepi positum velut piorum cibaria iumentorum. Illic enim cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui [Isai. I, 3]; circumcisio scilicet et praeputium, cohaerendo lapidi angulari, quorum primitiae fuerunt pastores et Magi. Lacta eum qui talem fecit te, ut ipse fieret in te, qui tibi et munus fecunditatis attulit conceptus, et decus virginitatis non abstulit natus: qui sibi, priusquam nasceretur, et uterum de quo nasceretur, et diem quo nasceretur elegit. Et ipse condidit quod elegit, ut illinc procederet ut sponsus de thalamo suo, quo mortalibus oculis posset videri, et augmento lucis annuae se lucem mentium venisse testari. Prophetae cecinerunt Conditorem coeli et terrae in terra cum hominibus futurum: angelus annuntiavit Creatorem carnis et spiritus in carne venturum. Salutavit Ioannes ex utero in utero Salvatorem; Simeon senex Deum agnovit infantem; Anna vidua virginem matrem. Haec sunt testimonia nativitatis tuae, Domine Iesu, antequam tibi fluctus substernerentur calcanti, cederent imperanti; antequam ventus te iubente siluisset, mortuus te vocante vixisset, sol te moriente palluisset, terra te resurgente tremuisset, coelum te ascendente patuisset: antequam ista et alia mirabilia iam iuvenilis tui corporis aetate fecisses. Adhuc in manibus matris portabaris, et iam Dominus orbis agnoscebaris. Ipse puer parvulus ex semine Israel, et ipse nobiscum Deus Emmanuel. |
2 | [Nativitas Christi aeterna.] Quae est illa nostri generatio Salvatoris, qua gignenti Patri coaeternus est, quando hanc generationem ex virgine mundus expavit, quam pia fides agnovit et tenuit, infidelitas autem irrisit, superbia timuit superata? Quaenam est illa generatio, qua in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]? Vel quod est hoc Verbum, quod dicturus ante non silebat, quo dicto non siluit qui dicebat? Quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora? Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, clausitve finitum: Verbum quod initium non habet ex ore loquentium, et aperit ora mutorum: Verbum quod linguis gentium disertis non fit, et linguas infantium disertas facit. Quaenam est, inquam, illa generatio, cui Pater moriendo non cedit, quia non eam vivendo praecedit? Ab omnibus locorum temporumque intervallis, ab omni distentione spatiorum, quam vel in diebus, vel in corporibus sentire consuevimus, levemus ad eum, quantum ipso adiuvante possumus, animam nostram, si quomodo capere valeamus et natum non praevenientem qui gignit, et gignentem non subsequentem qui gignitur, Patrem et Filium: nec pariter patres, nec pariter filios, sed pariter aeternos: non utrumque generantem, nec utrumque nascentem, sed alterum sine altero non viventem: et Patrem sempiterne genuisse, et Filium sempiterne natum esse cogitemus, si valemus; si non valemus, credamus. Non est quod hic dicere valeamus, sed tamen non longe positum est ab unoquoque nostrum: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus [Act. XVII, 28]. Transcendamus carnem nostram, in qua parentes ante filios vivunt: quia ut filios possent generare creverunt, et filiis crescentibus iam senescunt. Nondum natis filiis parentes vixerunt, quia et parentibus mortuis filii victuri sunt. Transcendamus et animas nostras: pariunt et ipsae aliquid cogitando, quod secum habent sciendo; sed possunt amittere obliviscendo, quia non habebant ante nascendo. Cuncta corporalia, temporalia, mutabilia transcendamus: ut videamus super omnia, per quem facta sunt omnia. Ascensus noster in corde est: quia et ille ad quem ascendimus prope est. Longe autem ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus. Ascendit ergo ad eum sua similitudo, quam in nobis fecit et refecit, qua nondum perfecta, palpitat infirmus aspectus, et ineffabilem candorem lucis aeternae non potest intueri. Cuius ergo fulgorem mentis acies nondum capit, generationem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8]? Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. |
3 | [Nativitas Christi temporaria.] Hanc ergo generationem, cuius hodiernum celebramus diem, hanc in qua dignatus est venire per Israel, et fieri Emmanuel, nobiscum Deus in carnis infirmitate, non nobiscum in cordis iniquitate; accedens ad nos per id quod assumpsit ex nostro, et liberans nos per id quod mansit in suo (visitavit quippe Dominus servos suos per mortalem infirmitatem, ut eos liberos faceret per incommutabilem veritatem): hanc ergo generationem, cuius ut cumque capax est humana fragilitas; non illam quae sine tempore manet, sine matre super omnia; sed istam quae in tempore facta est, sine patre inter omnia: hunc virginis filium et virginum sponsum, de incorrupta matre nascentem, incorruptibili veritate fetantem, laudemus, amemus, adoremus, ut in eius misericordia de astutia victa diaboli triumphemus. Diabolus ad nos decipiendos corrupta feminea mente subrepsit: Christus ad nos liberandos incorrupta feminea etiam carne processit; qui est benedictus cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |