Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXVIII. De verbis Evangelii Ioannis, cap. XII, 25, Qui amat animam suam, perdet illam: et de verbis Apostoli, ad Ephesios, cap. V, 29, Nemo unquam carnem suam odio habuit .
1 | [Animam si quis amat, quomodo perdet.] Modo, fratres, cum divina lectio legeretur, audivimus Dominum dicentem, Qui amat animam suam, perdet illam. Huic sententiae quasi contrarium videtur esse quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit. Si ergo nemo est qui carnem suam oderit, quanto magis nemo est qui oderit animam suam? Multum quippe anima carni praeponitur: quia ipsa est habitatrix, caro habitaculum; et anima dominatur, caro autem servit; anima superior est, caro subiecta est. Si ergo nemo unquam carnem suam odio habuit, quis est qui animam suam oderit? Propter hoc non parvam quaestionem nobis intulit praesens evangelica lectio, ubi audivimus, Qui amat animam suam, perdet illam. Periculosum est animam amare, ne pereat. Sed si propterea periculosum est ut ames animam tuam, ne pereat anima tua, ideo non debes illam amare, quia non vis illam perire. Si autem non vis illam perire, amas illam. Quid est hoc? Si amo, perdo. Ergo non amem, ne perdam. Sed quia timeo perdere, ideo non amo; et utique quod timeo ne perdam, amo. Dicit et alibi Dominus: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur [Matth. XVI, 26]? Ecce quia sic est amanda anima, ut lucro totius mundi praeferatur; et tamen observet qui animam amat, quia si amat, perdet illam. Non vis perdere eam, noli illam amare. Sed si non vis eam perdere, non potes eam non amare. |
2 | [Amor quidam perversus et quoddam rectum odium animae.] Sunt ergo qui perverse animam suam amant: et hoc vult Dei sermo corrigere, non ut oderint animam suam, sed ut recte diligant. Male enim diligendo perdunt eam, et fit quiddam magnum quasi praeposterum et contrarium: sed ita tamen fit, ut si diligas eam perverse, perdas illam; si oderis illam recte, conserves illam. Est ergo quidam perversus amor eius, et quoddam rectum odium eius. Sed amor perversus ab odio, odium rectum ab amore eius. Quis est perversus animae amor? Quando diligis animam tuam in iniquitatibus. Audi quia ab odio venit amor iste perversus: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Odium autem rectum vide, quia ab amore venit. Ibidem Dominus secutus ait: Qui autem odit animam suam in hoc saeculo, in vitam aeternam inveniet eam. Utique quod vis invenire in vitam aeternam, multum amas. Quod enim amas ad tempus, quid prodest? Aut subduceris illi, aut subducitur tibi. Cum fueris tu subtractus, perit ipse amator: cum fuerit illud subtractum, perit quod amasti. Ubi ergo aut amator perit, aut quod amatur, non est amandum. Sed quid est amandum? Quod nobiscum potest esse in aeternum. Sed si vis animam tuam in aeternum habere salvam, oderis eam ad tempus. Ergo odium rectum ab amore venit; perversus amor ab odio venit. |
3 | [Modus diligendi animam. Duplex amor.] Quis igitur modus diligendi animam? Putatis martyres non amabant animas suas? Videtis certe modo, si cuius vita praesentis saeculi periclitetur, quomodo amici eius currunt pro ea: quomodo curritur ad ecclesiam, rogatur episcopus, ut intermittat, si quas habet actiones, currat, festinet. Quare? Pro anima. Et omnes contremiscunt, omnibus caeteris rebus intermissis, festinandum esse decernunt. Omnis festinatio laudatur, omnis tardatio accusatur. Quare? Pro anima. Quid est, pro anima? Ne moriatur homo. Non noverant martyres amare animas suas: et tamen hoc est pro anima, me moriatur homo. Mors hominis iniquitas est. Si curris pro hac vita centum millia, quot millia debes currere pro vita aeterna? Si festinas lucrari dies paucos, et ipsos incertos: hodie enim homo a morte liberatus, nescit utrum cras moriatur: tamen si sic curritur propter lucrum paucorum dierum, quia et usque in senectam pauci dies sunt, quomodo currendum est pro vita aeterna? Et tamen propter hanc pigri sunt homines. Difficile invenis qui vel passus lente moveat pro vita aeterna. Amor ergo perversus animae abundat; amor autem rectus valde paucorum est. Nam sicut nemo est qui non diligat animam suam, sic nemo est qui non amet carnem suam. Unde fieri potest ut et verum sit quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit, et anima non ametur? Discamus ergo, fratres, amare animas nostras. Omnis voluptas saeculi transitoria est. Est amor utilis, est amor noxius: amor amore impeditur; amor noxius recedat, et amor utilis succedat. Sed quia homines nolunt illinc recedere; ideo in illos non potest aliud introire: ut non capiant, pleni sunt; fundant, et capiunt. Pleni sunt enim amore voluptatum carnalium, pleni sunt amore vitae praesentis, pleni sunt amore auri et argenti, possessionum saeculi huius. Qui ergo pleni sunt, sic sunt quomodo vasa. Vis ut intret mel unde acetum nondum fudisti? Funde quod habes, ut capias quod non habes. Ideo prima renuntiatio est huic saeculo, et deinde conversio ad Deum. Qui renuntiat, fundit; qui convertitur, impletur: sed si non fiat corpore solo, sed et corde. |
4 | [Amoris initia.] Quaeritur autem, fratres, quomodo crescat iste amor. Habet enim initia sua, habet augmenta sua, habet perfectionem suam. Et debemus nosse quis coeperit, ut eum ad augmenta cohortemur: quis nec coeperit, ut eum quo incipiat moneamus: quis et coeperit et creverit, ut eum ad perfectionem incitemus. Primo illud attendat Charitas vestra: amores omnes et dilectiones prius sunt in hominibus de se, et sic de alia re quam diligunt. Si diligis aurum, prius te diligis, et sic aurum: quia si tu mortuus fueris, non erit qui aurum possideat. Ergo dilectio unicuique a se incipit; et non potest nisi a se incipere. Et nemo monetur ut se diligat. Hoc enim non solum inest hominibus, sed et pecoribus. Videtis enim, fratres, quemadmodum non tantum ingentes bestiae et magna animalia, ut sunt boves aut cameli vel elephanti, sed et muscae, sed et vermiculi minimi quomodo nolunt mori, et diligant se. Omnia animalia mortem fugiunt. Ergo diligunt se, custodire se volunt; alia velocitate, alia latebris, alia resistendo et repugnando: omnia tamen animalia pro vita sua pugnant, mori nolunt, custodire se volunt. Amant ergo se. Incipe et aliud amare. Sed quid est ipsum aliud? Quidquid amaveris, aut hoc est quod tu, aut inferius te est, aut superius te est. Si inferius te est quod amas, ad consolandum ama, ad tractandum ama, ad utendum ama, non ad illigandum. Verbi gratia, aurum amas, noli te illigare auro: quanto melior es quam aurum? Aurum enim terra est fulgens; tu autem ut illuminareris a Domino, ad imaginem Dei factus es. Cum sit aurum creatura Dei, non tamen fecit Deus aurum ad imaginem suam, sed te. Ergo posuit sub te aurum. Amor ergo iste contemnendus est. Ad usum assumenda sunt ista, non eis vinculo amoris quasi glutino haerendum est. Non facias tibi membra, quae cum coeperint praecidi, doleas atque crucieris. Quid ergo? Assurge ab isto amore, quo amas inferiora quam tu es: incipe amare paria, id est, quod tu es. Sed quid multis opus est? Si volueris, breviter poteris. |
5 | [Amor verus et probus quo ordine comparatur.] Quo ordine autem verum amorem et veram charitatem habere possimus, ipse Dominus dixit nobis in Evangelio, et evidenter ostendit. Sic enim ait: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; et proximum tuum sicut te ipsum [Matth. XXII, 37, 39]. Primum ergo dilige Deum, deinde te ipsum; post haec dilige proximum tuum sicut te ipsum. Prius tamen disce amare te ipsum: sic dilige proximum tuum sicut te ipsum. Nam si te ipsum non nosti amare, quomodo proximum poteris in veritate diligere? Putant enim nonnulli homines legitimo ordine se amare, quando res alienas rapiunt, quando se inebriant, quando libidini serviunt, quando per diversas calumnias iniusta lucra conquirunt. Isti tales audiant Scripturam dicentem, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Si ergo amando iniquitatem, te ipsum non solum non diligis, sed etiam odio habes; quomodo aut Deum aut proximum diligere poteris? Si ergo vis verae charitatis ordinem custodire, fac iustitiam, dilige misericordiam, fuge luxuriam; incipe secundum praeceptum Domini, non solum amicos, sed etiam inimicos diligere. Et haec cum fideliter custodire toto corde contenderis, istis virtutibus quasi quibusdam gradibus poteris ascendere, ut merearis Deum toto animo et tota virtute diligere. Et cum ad istam felicem perfectionem veneris, omnes concupiscentias istius mundi tanquam stercora computabis: et cum propheta poteris dicere, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est [Psal. LXXII, 28]. |