Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXVII. De verbis Evangelii Lucae, cap. XVI, 19-31; ubi de divite et Lazaro .
1 | [Divitis cum Lazaro paupere comparatio. Avaritia inexplebilis.] Advertit Sanctitas vestra, fratres charissimi, et mecum, ut arbitror, tota mentis intentione perspexit opulentiam divitis, et indigentiam mendicantis; unum cibis aestuantem, et alium fame deficientem. Ambo quidem homines, ambo carnales, ambo mortales: sed non ambo aequales. Natura una, sed vita non una. Nullus eorum a conditione mortis immunis: et tamen unus epulatur splendide, et alter in pannis et in aerumna sordescit. Ille delicatis escis adinventione coquorum gaudebat: iste, si caderent micae de mensa eius, exspectabat. Audiant nunc divites, qui nolunt esse misericordes; audiant quia una omnes nascimur lege, una vivimus luce, unum spiramus aerem, una quoque exstinguimur morte: quae si non intercederet, nec pauper ipse duraret. Hic ulcerosus et nudus iacens Lazarus, ad Abrahae sinum Angelorum portatur manibus. Ecce dives refectus et splendidus tartareo carcere clauditur. Ubi est vestis illa byssina? ubi vita abundans et affluens copiis multis? Nonne morte omnia transeunt tanquam umbra? Nihil intulimus in hunc mundum, dicit Apostolus, sed nec quidquam auferre possumus [I Tim. VI, 7]. Nihil nobiscum tollimus aut rapimus. Quid si aliquid tolleremus, nonne vivos homines voraremus? Quae est ista aviditas concupiscentiae, cum ipsae belluae habeant modum? Tunc enim rapiunt, quando esuriunt: parcunt vero praedae, cum senserint satietatem. Inexplebilis est sola avaritia divitum. Semper rapit, et nunquam satiatur: nec Deum timet, nec hominem reveretur: nec patri parcit, nec matrem agnoscit: nec fratri obtemperat, nec amico fidem servat: viduam opprimit, pupilli rem invadit: libertos in servitium revocat, testamentum falsum profert. Res mortui occupantur; quasi non et ipsi qui hoc faciunt moriantur. Quae est ergo ista animarum insania, amittere vitam, appetere mortem? acquirere aurum, et perdere coelum? Sed quia nemo cogitat Deum, ideo manet in morte iudicium. |
2 | [Dives cur damnatus.] Merito dictum est diviti, Quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Audiant ista divites, qui nolunt esse misericordes. Audiant irrogari supplicia eis qui nolunt erogare subsidia. Audiant pauperem refrigerantem, audiant divitem poenis gravioribus aestuantem. Pater Abraham, inquit, mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma. At ille: Memento, inquit, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Pensantur pro divitiis poenae, refrigerium pro paupertate, pro purpura flamma, refectio pro nuditate, ut salva sit aequitas staterae, et non mentiatur modus illius mensurae: In qua, inquit, mensi fueritis mensura, ita remetietur vobis [Matth. VII, 2]. Ideo negatur in poenis misericordia diviti, quia ipse dum viveret, noluit misereri. Ideo rogans dives non exauditur in tormentis; quia rogantem pauperem non exaudivit in terris. |
3 | [Ad eleemosynam exhortatur.] Dives et pauper duo sibi sunt contraria: sed iterum duo sibi sunt necessaria. Nullus indigeret, si se invicem supportarent; et nemo laboraret, si se ambo iuvarent. Dives propter pauperem factus est, et pauper propter divitem factus est. Pauperis est orare, et divitis erogare; Dei est pro parvis magna pensare. De misericordia eius parva, magna nascitur copia. Fecundus est ager pauperum, cito reddit dominantibus fructum. Via coeli est pauper, per quam venitur ad Patrem. Incipe ergo erogare, si non vis errare. Patrimonii tui, quo es ligatus, compedem in hac vita resolve; ut libere ad coelum possis accedere: abiice abs te divitiarum onera, abiice vincula voluntaria, abiice anxietates et taedia, quae te pluribus in annis inquietant. Da petenti, ut possis ipse accipere: tribue pauperi, si non vis flammis exuri. Da in terra Christo, quod tibi reddat in coelo. Obliviscere quod es, et attende quod futurus es. Praesens vita fragilis est, et in mortem proclivis. Nemo potest stare: sed omnes cogimur transire. Nolentes imus, inviti eximus, quia mali sumus. Si autem ante nos aliquid mitteremus, non ad inane hospitium veniremus. Quod enim pauperi damus, ante nos praemittimus: quod autem rapimus, hic totum dimittimus. |