monumenta.ch > Augustinus > 365
Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXIV. De Samsone . Iudic. capp. XIII-XVI. <<<     >>> SERMO CCCLXVI. De Psalmo XXII, Dominus regit me, et nihil mihi deerit .

Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXV[Forte, Ecclesiam.]. De versu 7 Psalmi XV, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum, etc. [Sic ipsi quidem Catholici episcopi, honorem suum pro concilianda Ecclesiae pace deponere parati, scribunt ad Marcellinum Collationis Carthaginensis cum Donatistis habitae Cognitorem, in Epistola inter Augustinianas 128, n. 3: «An vero ille de coelis in membra humana descendit, ut membra eius essemus, et nos, ne ipsa eius membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? etc. Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem?»].

1 [Deus corde laudandus et amore. Laus sine amore, nec vera, nec Deo accepta.] Cantavimus, et diximus, Benedicam Dominum: utinam corde, non ore tantum: nam si ore et non corde, sordescit laus Domini in ore peccatoris [Eccli. XV, 9]; nec sibi prodest oris confessio, si non sit intus charitatis professio. Videte, fratres: non est charitas virtus oris; ibi sedem figit, ubi pulchra est amica sponsi. Ubi autem haec pulchritudo? Omnis gloria filiae regis ab intus [Psal. XLIV, 14]. Non est aliud ea gloria quam pulchritudo, non est aliud ea pulchritudo quam charitas, non est aliud charitas quam vita. Ergo ut vivas, ama. Si amas, pulcher es: amor bonum, amor pulchrum. Si absit illud pulchrum, non vivis; speciem quidem habes, sed non intus. Recludatur sepulcrum illud tantis fultum columnis, effringatur marmor; quid aliud occurret quam horrendum cadaver, ossa fetida, cineres, vermes? Est itaque species, sed tegit mortuum, ad aspectum cuius horrescis, fremis. Putas autem mortuus dicat, Benedicam Dominum? Imo teste Scriptura, Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum [Psal. CXIII, 17]. Aperi Evangelium, audies Dominum increpantem et dicentem diabolo, Obmutesce [Marc. I, 25]. Quare? Quia non mortui laudabunt te, neque omnes qui descendunt in infernum. Nemo eum laudat quem non amat; aut si inimicus laudat, virtutem amat quam in inimico laudat. Qui peccat, inimicitias exercet cum Deo: neque igitur Deum laudat, nec virtutem Dei laudat; quia laus aliquod bonum est, quod non cadit in peccatum. Qui aliquem laudat et mentitur, calumniatur, aut irridet potius quam laudat. Aufer a corde charitatem, solum superat mendacium. Vis ut mendacium laudet veritatem, et inde Deus sumat elogium, unde proficiscitur blasphemia? Non magni ducunt sapientes, qui ab insanis et malis laudantur: laudabitur Deus ab impuro et impudentissimo corde, a blasphema et amentissima mente? Dic ergo, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum. Insanus non es, sanatus es, intellectum habes; lauda Deum tuum, qui tribuit tibi intellectum, qui praestat oculum: intellectum, ut capias; oculum, ut aspicias; capias quanta sit latitudo et longitudo amoris Dei, aspicias in auctorem et consummatorem fidei; capias charitatem, aspicias Christum; charitatem, ut ames; Christum, ut benedicas, et amando et benedicendo cognoscas Dominum, qui tibi tribuit intellectum; et cognoscendo vivas: quia, Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3].
2 [Contra haereticos, intellectum bonum, quo benedicitur Deus, habere se a natura iactantes.] Sed unde, quaeso, tibi intellectus iste? Veniet aliquis de transverso, et dicet: Qui naturam dedit, dedit intellectum; bona natura, bonus intellectus; hanc bonam sortiar, sufficit: neque enim intellectus erit degener; et inde benedicam Dominum, unde mihi tribuit intellectum, hoc est, a natura. O haeretice, ergo bonam sortitus es naturam? Taceat Apostolus et confundatur: Non quod volo, inquit, bonum, hoc facio [Rom. VII, 19]; et tamen bonam sortitus est naturam, et in hac bona natura, bonum quod vult agere, non potest agere. Vult, desiderat, conatur: vult infirme, desiderat incassum; conatur frustra; et contra quod vult, quod desiderat, quod conatur, bonum hoc non perficit. O bonam naturam, cuius imbecilla voluntas, irritum desiderium, conatus inutiles! Partes suas agant philosophi, et maximam tibi gratiam habebunt, qui tam gratuito bonam eis naturam indulges. Quid inde? Noverunt coelum, noverunt terram, noverunt mare, abyssos rimantur, abstrusa naturae scrutantur, sciunt rerum discrimina, differentias, essentias; de his omnibus rationem reddunt; quid inde? Perge, dic amplius. Post tot tantaque deficiunt, nec sicut Deum glorificaverunt, et in cogitationibus suis evanuerunt, et insipientes facti sunt, cum se sapientes arbitrarentur, et mutaverunt similitudinem Dei in similitudinem vituli comedentis fenum, et effusi sunt in errore Baalim; et obcaecavit eos Deus saeculi, et traditi sunt in ignominiosas passiones, et similes facti sunt iis quae adorabant [Id. I, 21-28]. Et tamen bona natura gaudebant, et per naturam intellectu. O insane, vides an haec natura tribuat intellectum, quo Deum benedicant? Quin potius tribuat intellectum, quo Deo maledicant, et adversus Creatorem exsurgant? Dicite potius, fratres, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: nisi tribuisset, non intellexissem; nisi intellexissem, nunquam benedixissem: intellectum tribuit, oculum dedit. Caeca natura, quo ipsa caret non praestat. Fac tibi intellectum, et te facies caecum. Lumen quod in te est, tenebrae sunt. Dic ergo, Illumina tenebras meas, ne unquam obdormiam in morte [Psal. XII, 4]. Quid est obdormire in morte? Aliquid a natura sperare, brachium suum carnem facere, sibi ipsi intellectum fingere: haec qui fecerit, non tantum in morte est, sed obdormit in morte, plusquam quatriduanus est, plusquam foetet [Ioan. XI, 39]. Si tantum in morte esset, suscitari posset: sed in ipsa morte plusquam ferreum somnum dormit, in ea requiescit. Actum est de eo.
3 [Rursus confutantur verbis Salomonis.] Sed vis scire quid egerit is qui bonam sortitus erat naturam? Dixitne ut tu: In bona natura, bonus mihi est intellectus, et qui unum tribuit, alterum non negavit? Allidamus scorpium, conteramus, obstruatur iniquitati os suum. Lege: Sortitus sum animam bonam. Perge, audiamus qualem nactus fueris thesaurum, qui fortasse vertetur in carbones, et utinam in carbones qui super caput tuum congesti absumant superflua. Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatam: et ut scivi quod non aliter continere possem, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, cuius esset donum cognoscere; conveni Dominum, et deprecatus sum [Sap. VIII, 19-21]. Verissime sortitus es naturam bonam, quis neget? Nam et diaboli natura bona est, et omnia quae Deus fecit, bona sunt: sed in hac natura licet bona, tu sapientem intellectum habebis, quo possis abstinere a concupiscentiis et desideriis, quae militant adversus animam, si Deus non dederit? Disce, haeretice, disce tandem. Et scivi quod non aliter continere possem, nisi Deus det: et in hoc praecipuum sapientiae, quae tota est intellectus, scire unde contineas, et non aliter contineas nisi a solo Deo. O egregiam naturam quae a nullo abstinere potest, nec aliter potest, nisi ut ruat, si Deus non dederit intellectum, quo non ruat! Cantemus ergo, fratres, cantemus, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: dedit naturam, dedit intellectum; sanavit naturam, sanavit intellectum. In utroque pius Samaritanus misericordiam exhibuit; descendit, alligavit vulnera, vino quod intelligimus, tersit, curavit, in stabulum tulit, hoc est in Ecclesiam, hospiti commendavit [Luc. X, 33-35]. Quali hospiti? Spiritui sancto Ecclesiae sanctae inhabitatori. Is accepta moneta, sed quam conscisso sacco effudit qui pro miseris solvit, oleo suo, unguento suo, vulnera naturae iacentis et exspirantis sanavit, et eodem oleo quod accendit, tenebras meas illuminavit, et intellectum lucidum fecit. Hoc si non credideris, non tibi erit Samaritanus, et peribis in vulnere, qui medentis manum renuis admittere.
4 [Intellectus bonus a Spiritu sancto. Spiritus sanctus donum nobis Christi passione emptum.] Interrogentur Apostoli, et dicant quis in illo quinquagesimo a resurrectione Domini die tribuit illis intellectum? An fortassis excitaverant illi strepitum terribilem, quo concussus est locus, in quo exspectabant promissa Patris? Fortassis accenderunt illum supernum ignem, quo toti ardebant? Fortassis linguas illas ignitas ipsi creaverunt? Fortassis ipsi divina illa munera, ex quibus est intellectus, sibi procuraverunt, et in se secundum desideria cordis effuderunt? Hoc qui ait, nullam in hoc sacro quinquagenario partem habet; nec accipit intellectum, qui secundum naturam dari putat intellectum. Quando ergo datus est intellectus, nisi quando et datus est Spiritus? Agamus simul, iam confunderis, iam erubescis; et utinam ita confundaris ut aedificeris, ita erubescas ut glorificeris. Quid est Spiritus sanctus, nisi promissum Patris munus, nisi Filii donum? Si promittitur, habes a quo promittitur, nam quae promittuntur, extra nos sunt; et promitteretur frustra quod aut in potestate nostra esset cum promittitur, aut cum liberet possideretur. Hoc tibi promitto quod non habes, et in me est cum promitto, ut in te descendat quod promitto. Est etiam Spiritus sanctus donum, et super omne donum, et quod nulli debetur donum, et quod gratis tribuitur donum. Natus est Christus, et in praesepio qui piorum iumentorum esca fieret, reclinatus: tamen sitim, lassitudines passus est, a suis venditus, a Iudaeis traditus et accusatus, a Gentibus flagellatus, spinis coronatus, crucifixus, saxo tandem inclusus: quorsum haec omnia? Ut hoc tibi emeret donum, quod postea credenti dispensaret; aut potius dispensaret, ut crederes. Nam nisi prius dedisset, neque ante, neque post credidisses. Unde si a natura donum hoc habes, inanem reddis mortem Christi, passionem, crucem. Frustra enim moritur, ut tibi acquirat quod in te est, et donet quod possides. Redde Domino praesepii humilitatem, redde crucis maledictionem, redde profusi sanguinis copiam, incassum haec omnia: tibi sufficis, inania haec omnia; dives es, et in divitis naturae bonis computas intellectum, quem dedit natura, non gratia, et cuius non es debitor Creatori, nisi in quantum naturam tribuit, quae tibi intellectum fecit.
5 [Convincuntur postremo experientia propriae infirmitatis et concupiscentiae.] Agnoscis, ut puto, errorem: et utinam emendetit te renes tui [Psal. XV, 7], ut melius agnoscas, et agnoscendo petas, et petendo obtineas spiritum intellectus et consilii et timoris, quo sapientior evadas, quo fias cautior et Domino subiectior. Haec, fratres, etsi non tractarem, alius tamen esset qui vos erudiret: et apud vosmetipsos tractatores essetis. Si enim, quod avertat Deus, in tam crassum et stupidum errorem prolapsi essetis, ut a natura vobis intellectum tribui putaretis, quem a sola gratia et misericordia Dei habetis, emendarent vos renes vestri, et clamarent, Quare ascendunt cogitationes huiusmodi in cor vestrum [Luc. XXIV, 38]? Unusquisque se ipsum consulat, se ipsum palpet, scrutetur, nec se quaesierit extra; interroget renes suos, et dicent illi, fuisse legem in membris meis contrariam legi mentis meae [Rom. VII, 23]; pronus sum ad omne flagitium, ita me obruunt concupiscentiae fluctus, ut quotidie mergar, et in profundum peccatorum ruam. Ascendit invidia, ascendit superbia, ascendit luxuria, agmine facto miserum petunt: si Charybdim declinaverim, Scyllam incurro; si libidinem propulso, irae succumbo; si non me domat avaritia, caedit ebrietas; si rapinis abstineo, manum et viscera pauperibus claudo; si calumniis aures obduco, mors intrat per fenestras, hoc est, per oculos libidinum et voluptatum incentiva haurio; denique si rimam unam obturo, centum patent, quibus accipiam inimicum imbrem, et tandem fatiscam. Haec sunt quae apud te tractant renes tui, et propria infirmitate conscii erudiunt te, increpant te, emendant te, et usque in noctem. Qualem noctem? Conscientiae tuae caliginosae, cuius tenebris involutus velles, si posses, his quasi clypeum adversus lumen veritatis obtendere, et de fortitudine tua bene sperare. Sed emendant te renes tui. In renibus et in lumbis robur, ut est alicubi in Scriptura [Iob XL, 11]: sed quandoquidem adeo elumbes sint lumbi tui, adeo flaccessentes renes tui, erudiunt et dicunt, Si in renibus, unde est fortitudo, tanta est debilitas, tanta infirmitas, quid de caeteris fiet? Cum nos ergo erudierint lumbi nostri, et docuerint quam vana sit salus hominum; quid superest, nisi ut succingamus lumbos nostros, ut non diffluant? Quando apud nos tabulata nostra, aut nimia vetustate, aut nimio calore, aut tempestatum impulsione, vel alia quapiam de causa dehiscunt, illa statim clavis et nervis compingimus: hoc fiat de lumbis tuis, hoc est, de fortitudine tua; laxantur, ruunt, fatiscunt, solvitur tota compago; habes clavos in crucifixo, fortiter impinge, et tanto melius, quanto profundius; noli ponere labanti, ut sustentetur; sic firmabitur compago resoluta. Habent clavi crucis, quo iacentes erigant, quo debiles restituant, quo labentes retineant. Impelle, tunde, usque ad medullas, usque ad ipsam animam, ex hac emendatione sanaberis, et sanatus dices ad Dominum, Fortitudinem meam ad te custodiam [Psal. LVIII, 10]: ex te fortitudo mea, ad te fortitudo mea. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXIV. De Samsone . Iudic. capp. XIII-XVI. <<<     >>> SERMO CCCLXVI. De Psalmo XXII, Dominus regit me, et nihil mihi deerit .
monumenta.ch > Augustinus > 365