monumenta.ch > Augustinus > 364
>>> Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXV. De versu 7 Psalmi XV, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum, etc. .

Augustinus, Sermones, 50, SERMO CCCLXIV[Victorinus Ms., intelligentia peccatorum est.]. De Samsone [Duo Mss., invenerat.]. Iudic. capp. XIII-XVI.

1 [Fortitudo Samson ex Spiritu Dei.] Samson fortitudinem habuit de gratia, non de natura. Nam si fortis esset natura, cum ei capillus demeretur, fortitudo non adimeretur. Et ubi erat illa potentissima fortitudo, nisi in eo quod Scriptura dixit, Incedebat cum illo Spiritus Domini? Ad Domini Spiritum pertinebat illa fortitudo. In Samson vas erat, in Spiritu plenitudo erat. Vas impleri et exinaniri potest. Omne autem vas aliunde habet complementum. Ideo in Paulo ipsa gratia commendata est, quando dictus est vas electionis [Act. IX, 15]. Videamus ergo Allophylis qualem parabolam Samson proposuit. De edente, inquit, exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo. Prodita est haec parabola, delata ad amicos, soluta est; victus est Samson. Hic si iustus est, latet: valde in profundo est huius viri iustitia. Nam et quod legitur victus blanditiis muliebribus, et quod ad meretricem intravit, videtur huius meritum vacillare minus intelligentibus secreta veritatis. Nam et propheta uxorem meretricem praecepto Domini iubetur accipere [Osee I, 2]. Fortasse poterimus dicere hoc in veteri Testamento criminosa vel damnabilia non fuisse, quando quidem hoc quod dicebat vel agebat, prophetia erat. Requiramus ergo quid significaverit victus, quid significaverit victor, quid significaverit cedens blanditiis muliebribus, quid significaverit prodens secretum parabolae, quid significaverit intrans ad meretricem, quid significaverit vulpes capiens, et per caudas vulpium, quibus ignem alligavit, inimicorum fructus incendens. Quos quidem fructus de compendio incendere potuit, si non in vulpibus mysterium cogitaret. Numquid enim stipula arida ardere non potuit, nisi ignem per eam vulpes transferrent? Intelligamus ergo grandia latere mysteria.
2 [In Samsone figuratus Christus. Uxor Samsonis. Problema ipsius.] Quid erat Samson? Si dicam, Christum significabat: verum mihi dicere videor; sed continuo occurrit cogitantibus, Et Christus vincitur blanditiis muliebribus? Et Christus quomodo intelligitur ad meretricem intrare potuisse? Deinde, et Christus quando capite nudatur, capillo raditur, virtute spoliatur, alligatur, excaecatur, illuditur? Evigila, fides, attende quid sit Christus, non solum quid fecit, sed etiam quid passus est Christus. Quid fecit? Operatus est, ut fortis: passus est, ut infirmus. In uno intelligo utrumque. Video fortitudinem Filii Dei, video infirmitatem filii hominis. Accedit et aliud, quia Christus totus, quomodo eum Scriptura commendat, et caput et corpus est. Sicut Ecclesiae caput est Christus, ita Christi corpus Ecclesia est [Ephes. IV, 15, ] [et Coloss. I, 18]. Et sola quidem ut non sit, cum capite suo totus Christus est. Habet ergo Ecclesia in se fortes, habet infirmos; habet eos qui solido pane vescuntur, habet eos qui adhuc lacte nutriendi sunt. Addo aliud, quod necesse est confiteri: in ipsa societate Sacramentorum, communicatione Baptismatis, participatione Altaris, habet iustos, habet iniustos. Modo enim corpus Christi, quod nostis, in area est; postea in horreo erit. Tamen cum in area est, non recusat paleas sustinere: cum tempus advenerit reponendi, triticum a paleis segregabit [Matth. III, 12]. Quaedam ergo fecit Samson ex persona capitis, quaedam ex persona corporis, totum tamen ex persona Christi. In eo enim quod virtutes et mirabilia operatus est Samson, caput Ecclesiae Christum significavit: in eo autem quod prudenter fecit, illorum qui in Ecclesia iuste vivunt imaginem gessit: ubi forte praeventus est et incaute egit, eos qui in Ecclesia peccatores sunt [Quadrant haec maxime in Donatistas, ad quos Augustinus in Epist. 76, n. 2, scribit: «Maiores enim vestri, in quorum sacrilega praecisione perseveratis, quidam Gestis municipalibus codices sanctos et instrumenta Ecclesiae persecutoribus tradiderunt, etc. De crimine traditionis, de quo ipsi inter se iam consenserant, inauditos damnaverunt.» Vide Epist. 105, n. 2, et Enarr. in Psal. 10, n. 4.], figuravit. Meretrix quam Samson in coniugium sumit, Ecclesia est, quae ante agnitionem unius Dei cum idolis fornicata fuit, quam postea sibi Christus adiunxit. Postquam vero ab eo illuminata fidem suscepit, etiam hoc meruit, ut per eum salutis sacramenta cognosceret, et ab eodem revelarentur ei mysteria coelestium secretorum. Nam quaestio ipsa quae continet, De edente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo, quid aliud significat quam Christum a mortuis resurgentem? De edente utique, id est, de morte quae cuncta devorat atque consumit, exivit cibus ille qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]. Quem humana exacerbavit iniquitas, et cui aceti et fellis amaritudinem propinavit, ab eo plebs Gentium vitae dulcedinem conversa suscepit. Ac sic de mortui leonis ore, id est, de Christi morte, qui accubans dormivit ut leo, apum, id est Christianorum processit examen. Quod autem dicit, Non invenissetis parabolam meam, nisi arassetis in vitula mea: vitula haec Ecclesia est, quae fidei mysteria, Trinitatis, resurrectionis, iudicii pariter et regni, in fines terrae per Apostolorum et sanctorum doctrinam ac praedicationem vulgavit, et intelligentibus atque cognoscentibus aeternae vitae praemia repromisit.
3 [Sodalis ducens ipsius uxorem figura haereticorum. Vulpes ignem in caudis trahentes.] Sequitur autem, Iratus est Samson, quia duxit sodalis eius uxorem eius. Sodalis iste omnium haereticorum figuram gessit. Magnum secretum, fratres mei. Nam haeretici, qui Ecclesiam diviserunt, uxorem Domini sui ducere et abducere voluerunt. De Ecclesia enim et de Evangeliis exierunt, qui per impietatis adulterium Ecclesiam, id est, Christi corpus in partem suam conantur invadere. Unde fidelis ille servus et amicus dominicae sponsae loquitur dicens: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et depravati sodalis tangit fideli zelo et increpatione personam. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit, ita et sensus vestri corrumpantur a veritate quae est in Christo Iesu [II Cor. XI, 2, 3]. Qui autem sunt sodales, id est, haeretici desertores, qui sponsam Domini invadere voluerunt, nisi Donatus, Arius, Manichaeus, et caetera vasa erroris et perditionis? De talibus Apostolus dicit: Audio in vobis, inquit, scissuras esse: alius enim dicit, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; alius vero, Ego Cephae [I Cor. I, 11, 12]. Videamus igitur mysticus iste Samson quid fecerit offensus in uxore ab alieno. Cepit enim vulpes, id est, adulterantes sodales, de quibus dicitur in Canticis canticorum, Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas [Cant. II, 15]. Quid est, Capite? Id est, comprehendite, convincite, confutate; ne exterminentur ecclesiasticae vineae. Quid est aliud vulpes capere, nisi haereticos divinae legis auctoritate revincere, et sanctarum Scripturarum testimoniis velut quibusdam vinculis alligare atque constringere? Vulpes capit, ligatis ignem caudis apponit. Quid sibi volunt caudae vulpium colligatae? Caudae vulpium quid sunt, nisi posteriora haereticorum, qui prima habent blanda et deceptoria: ligata, id est, damnata, et ignem in fine trahentia; ut eorum fructus et opera consumant, qui suis seductionibus acquiescunt? Dicit homini modo, Noli audire haereticos, noli acquiescere haereticis. Respondet, Quare? Numquid ille et ille non audivit haereticos? Numquid et alius quilibet christianus non tanta mala commisit, tanta adulteria fecit, tantas rapinas exercuit? Et quid illi contigit mali? Prima vulpium sunt, quae seducti attendunt; et retro est ignis. Nihil, inquit, illi contigit. Numquid quia praecedit, post se nihil trahit? Venturus est ad ignem posteriorem. Putas autem quia haeretici ignem trahunt unde ardeant fructus inimicorum, et ipsi non ardebunt? Sine dubio enim vulpes, ubi messes incenderunt, et ipsae utique arserunt. Videte ergo iudicium haereticis retro, quomodo non vident post se. Habent blandimenta, ut mulceant, primas partes suas liberas ostendunt: in iudicio Dei in ligatis caudis, id est, in posterioribus suis ignem trahunt, quia improbitas praecedit poenas suas.
4 [Accessus ad meretricem. Portae civitatis, cum a somno surrexisset, in montem ablatae.] Quod autem intravit ad meretricem, si sine causa fecit, quicumque fecit, immundus est: si autem propheta fecit, sacramentum est. Si non ita intravit ut concumberet cum ea, mysterii causa fortassis intravit. Sed concubuisse non legimus. Sequitur, Inimici vero exspectabant ad portas civitatis, ut comprehenderent eum, cum a meretrice, ad quam intraverat, fuisset egressus. Ille vero dormiebat. Videte quemadmodum non scriptum est quia mixtus est meretrici; sed scriptum est quia dormiebat. Ubi exsurrexit, inquit, media nocte exiit, et abstulit portas civitatis ipsius cum seris, et easdem portas levavit in cacumen montis, et ab Allophylis teneri non potuit. Portas civitatis, quibus ad meretricem intravit, abstulit, et in montem levavit. Quid est hoc? Infernum et amorem mulieris, utrumque Scriptura coniungit. Inferni imaginem tenebat domus meretricis. Recte pro inferis ponitur: quia neminem repellit, et omnem intrantem ad se trahit [Prov. XXX, 16]. Agnoscimus hoc loco Redemptoris nostri opera, postquam Synagoga, ad quam venerat, a se per diabolum separata est, posteaquam decalcavit eum, id est, in loco Calvariae crucifixit, ad inferna descendit; et inimici custodiebant locum dormientis, id est, sepulcrum; et capere volebant quem videre non poterant. Ille autem dormiebat ibi. Hoc ideo dixi, quia vera mors erat. Quod dictum est, Media nocte surrexit; hoc significat, quia in secreto surrexit. Aperte enim passus est; solis autem discipulis et certis quibuscumque, cum surrexit, manifestatus est. Ergo quod intravit, omnes viderunt; quod surrexit, pauci cognoverunt, tenuerunt et palpaverunt. Tollit tamen portas civitatis, id est, aufert portas inferni. Quid est portas inferni tollere, nisi mortis imperium removere? Recipiebat enim et non remittebat. Quid autem fecit Dominus noster Iesus Christus? Ablatis portis mortis, ascendit in cacumen montis. Novimus enim eum et resurrexisse, et in coelos ascendisse.
5 [Virtus in capillis. Excaecatio et mors Samsonis.] Quid est autem quod in capillis virtutem habebat? Et hoc, fratres, diligenter attendite. Virtutem non habuit in manu, non in pede, non in pectore, non in ipso capite; sed in capillis, in crinibus. Quid sunt capilli? quid comae? Et nos videmus, et interrogatus Apostolus respondet nobis, Coma velamentum est [I Cor. XI, 15]. Et in velamento Christus habebat virtutem, quando umbrae veteris Legis eum tegebant. Coma ergo Samson in velamento erat; quia in Christo aliud videbatur, et aliud intelligebatur. Quid autem sibi vult, quod proditum est secretum, et decalvatus est Samson? Contempta est Lex, et passus est Christus. Christum enim non occiderent, si Legem non contempsissent. Nam noverant et ipsi quia eis Christum non licebat occidere. Dicebant iudici, Nobis non licet occidere aliquem [Ioan. XVIII, 31]. Decalvatus est Samson, revelata sunt condensa, remotum est velamentum; et Christus qui latebat apparuit. Capilli autem redivivi caput vestierunt: quia Iudaei nec resurgentem Christum credere voluerunt. Fuit quidem in molendino caecatus, fuit in domo carceris. Domus carceris vel molendinum, labor est huius saeculi. Excaecatio autem Samson illos indicat, qui infidelitate caecati Christum nec virtutes operantem, nec ascendentem ad coelestia cognoverunt. Caecitas ergo quam intulerunt, caecitatem Iudaeorum significabat. Christus autem a Iudaeis et comprehensus est et occisus: sed magis interficientes occidit. Adduxerunt ergo eum inimici, ut illuderent ei. Iam hic imaginem crucis attendite. Expansas enim manus ad duas columnas, quasi ad duo ligna crucis extendit: sed adversarios suos interemptus oppressit, et illius passio interfectio facta est persequentium. Et ideo Scriptura ita conclusit, Plures mortuus occidit, quam vivus occiderat. Quod mysterium in Domino nostro Iesu Christo evidenter impletum est: redemptionem nostram, quam vivens minime celebraverat, mortuus celebravit: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

>>> Augustinus, Sermones Dubii, SERMO CCCLXV. De versu 7 Psalmi XV, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 364