1 | Massa candida unde sic dicta. Ex quibus collecta. Dilectissimi fratres, natalem martyrum celebramus, quorum multitudo massam, splendor candidam fecit. Massa enim dicta est propter numerum, Candida propter meritum. Nam quid aliud Massa Candida, nisi multituto intelligenda est martyrio candidata? Sicuti modo, cum Apocalypsis legeretur, audivimus, quia vidit beatus discipulus, et apostolus, qui Christi solebat discumbere super pectus, martyrum turbas candida veste fulgentes et palmis virentibus triumphantes; et quod feliciter vidit, nobis fideliter indicavit. Ait enim, sicut modo audivimus: Vidi, et ecce multitudo quam numerare nemo poterat, ex omni populo, et tribubus, et linguis, vestiti omnes candidas vestes, et palmae in manibus eorum [Apoc. VII, 9]. Vestis candida significat innocentiam, palmae victoriam. Et ait quidam de senioribus ad Ioannem: Isti qui sunt, et unde venerunt [Ibid., 13]? Ioannes autem: Domine, tu scis. Ille autem, qui ideo interrogaverat, ut doceret: Hi sunt, inquit, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni [Ibid., 14]. Qualis sanguis, fratres? Lavat sanguis iste, non maculat: habet quidem ruborem, sed tamen non potest maculare candorem. Mirum est hoc, dilectissimi: illius enim sanguis est, de quo dicit sponsa eius in Canticis canticorum, Frater meus candidus et rubens [Cant. V, 10]. Si candidus, quare rubens? Si enim candorem innocentiae Christi nullus peccati naevus offudit, quare sanguinem fudit? Si candidus, quare rubens? Si candidus ille nulla se iniquitatis nocte fuscavit, quare crucem immaculatus ascendit? Quaeris quare? audi Evangelium: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert [Ioan. XII, 24, 25]. Vide Massam, et intellige seminis causam. Massa haec, fratres (sicut audistis, ex omni populo, et tribubus et linguis, ex utroque sexu et ex omni aetate collecta est. Non senex annis iam vergentibus fractus, marcescente iugulo, tremulam cervicem subtraxit: non anus sexu, aetate confecta, dextram cruenti percussoris effugit: non iuvenes a corona vitae huius dulcedo revocavit: non exspirantium membra palpitantium parvulorum cruentus percussor perhorruit: sed si qui forsitan infantum maternis uberibus inhiantes ferrum potuerunt persequentis evadere, oppressi ruina cadaverum, maternos inter dulces obiere complexus. Omnes in illo certamine coronavit, qui omnem redemit aetatem. Qualis tunc rerum species, dilectissimi, quam cruenta aetas, per quam videbatur miseranda et horrenda cernentibus , sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius [Psal. CXV, 15]. Vultis nosse quam pretiosa sit? Recolite quomodo nobis in apostolica Epistola legebatur: Propterea, inquit, non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim illis civitatem [Heb. XI, 16]. O si videre possemus, quando erat de eorum trucidatione in terris tanta tristitia, quanta fuerit in illa coelesti civitate laetitia; cum, istis martyribus ad coelum uno agmine tendentibus, cives illius beatae civitatis, hoc est, millia occurrerunt angelorum! O si videre possemus martyres istos, corpora relinquentes, tanquam lutearum domorum tecta calcantes! Et nos ergo, dilectissimi, faciamus in coelo gaudium Angelis sanctis. Sancti etiam martyres debent gaudere de nobis; quia non cessant orare pro nobis. Sed quando de nobis gaudent? Quando eos, quos veneramur, imitamur. Sic enim volunt solemnitates suas celebrari conventibus nostris, ut eorum pietatem laetificemus moribus nostris. |