monumenta.ch > Augustinus > 316
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCXV. De eo quod Christianorum tempora praedicta sunt, et quod Ecclesia a tentationibus non vacet . <<<     >>> SERMO CCCXVII. In Natali Martyrum Massae Candidae .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCXVI[Lectionarium Germanense, Hinc. Quo quidem ex Lectionario habes quae sequuntur deinceps post verba, quod ignorabam. Reliqua enim deerant in editis ex maioris Carthusiae manuscriptis.]. De sancto Laurentio [Forte, adiutorium Dei ignorarunt.].

1 [Sancti spe ad tolerantiam accensi.] Quando natalitia sanctorum martyrum celebramus, et in eorum laudibus admiramur, ita vivere debemus, ut eos in omnibus imitemur. Nam cum martyres amamus, causam nobis eligimus, unde Domino placeamus. Videte beatissimum Laurentium martyrem, cuius natalem hodie in Ecclesia celebramus, qui talem confessionis causam elegit, quod coronam martyrii a Christo percipere meruit. Quam magna constantia martyrum, quam bona fides sanctorum qui pro nomine Christi multa tormenta libenter suscipiebant, et tamen eadem tormenta contemnendo in suis persecutoribus diabolum superabant! De ipsis enim Salomon dicit: Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est [Sap. III, 4]. Magnam igitur spem sancti habuerunt; ut crederent accipere se posse in resurrectione quod sperabant, tolerantes temporalem passionem. Et quid sperabant, quando talia tolerabant? Facillime dici potest quod tolerabant: nam quis explicare poterit quod sperabant? Audi apostolum Paulum: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18].
2 [Agni sanguine candidantur.] Ergo magnam habuerunt spem resurrectionis: et ideo tolerabant tormenta passionis. Sperabant magnam claritatem, gloriosam requiem; sperabant coelestem Ierusalem, sperabant paradisum: et unde Adam transgressionis causa foris proiectus est, illuc sancti, prostrato eo qui Adam deceperat, tropaea victricia reportarunt. Laverunt sancti stolas suas in sanguine passionis, et candidas eas fecerunt in sanguine Redemptoris. Nam notum est, fratres, quia si cuius vestimentum sanguinem tetigerit, inquinabitur. Sed sanguis Agni immaculati candidare novit, cruentare non novit. Itaque beatus Laurentius habitu, vultu et sanctitate decorus, candidam ante passionem habuit conscientiam, et per passionem candidiorem dealbavit stolam corporis et mentis. O sancte Laurenti, candidus in mente, candidus et corporea veste, non valeo condigne laudare meritum tuum; quia magnum adverto consilium tuum. Magnum consilium cogitasti, coeleste negotium egisti, thesauros Ecclesiae suscipiens, christianis pauperibus erogasti; et thesauros coelestes accipere meruisti. Sic enim monet Dominus in Evangelio, dicens: Vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo [Matth. XIX, 21]. Implesti praeceptum Domini; et dedit tibi praemium regni sui. Qualiter te honorem, quo te laudem praeconio; qui in ipso praelio confessionis positus, cum adhuc sub custodia Hippolyti ageres, virtutem Domini semper ostendens, crucem Christi super caecorum oculos faciebas, caecos illuminabas, et Hippolytum ad fidem Christi mirabiliter convertebas.
3 [Laurentius cum Stephano comparatur.] Quem tibi similem comparabo? quem honori tuo coaequabo? Inveniam tibi similem, et quodam modo priorem et in honore et in confessione: in honore primum Christi diaconum, in confessione beatum Stephanum. Qui post Christi ascensionem primus in septem diaconis ab Apostolis ordinatus, martyrio praecedente ante Apostolos est coronatus. Attendite, fratres, istorum duorum principum victoris exercitus martyrum parem operationem et confessionem. Lapidabatur Stephanus, et orabat: assabatur Laurentius, et hilari facie congaudebat. Orabat Stephanus pro Saulo lapidatore suo: et Laurentius christianum fecit Hippolytum custodem suum. Magna mirabilia fecerunt archidiaconi isti: a quibus patiebantur supplicia, ipsis praerogabant divina beneficia. Hoc enim fecerunt, quod et Christum Dominum in passione facientem audierunt, qui pro inimicis in cruce orabat, dicens: Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Hoc ipsum et eos Dominus docuit, ubi ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit [Ioan. XII, 26]. Meruerunt quippe esse cum Christo, qui magna constantia confitentes Christum, vicerunt Antichristum. Ergo et nos, fratres, tota mentis nostrae intentione Dominum Iesum Christum confiteamur, ipsum omni virtute timeamus ac diligamus: ut cum omnibus sanctis ad praemia regni coelestis pervenire mereamur. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v