Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCXV. De eo quod Christianorum tempora praedicta sunt, et quod Ecclesia a tentationibus non vacet .
1 | [Ecclesiae de adversariis suis ultio. Quid in persequente attendendum.] In omnibus Scripturis divinis, fratres charissimi, Christianorum tempora praedicta sunt. Hoc ideo, quia futurum erat ut reges terrae, qui propter idola persequebantur Christianos, propter Christum idola delerent, et subiugaretur omnis potestas iugo Christi; ut impleretur quod dictum est, Ultus sum in eos [Psal. CXVII, 10]. Quid est enim, Ultus sum in eos? Vindicavi me de ipsis. Corpus Christi loquitur, Vindicavi me de inimicis meis. Quomodo se vindicavit? Occidendo in eis errorem, suscitando fidem. Quidquid enim erat, quod in omnibus malis et perversis persequebatur Christianos, deletum est. Homo enim quando te persequitur, noli attendere illam figuram quam fecit Deus, aut animam illam quam spiravit Deus: non te persequitur quod fecit Deus, sed malitia quam fecit homo. Omnia quae fecit Deus, laudant Deum. Audistis in benedictionibus, et auditis in omni solemnitate quando leguntur, quomodo omnia laudant Deum, coelestia et terrestria, Angeli, homines, luminaria coeli, arbores terrae, flumina, maria; quidquid Deus creavit, sive in coelo, sive in terra, sive in mari, laudant Deum. Numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum avaritia? Numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum ebriositas? Numquid ibi aliquando audistis quia laudat Deum luxuria? Numquid aliquando audistis quia laudat Deum haeresis? Omnia ista quare non laudant Deum? Quia non sunt creata a Deo. Et arbor servavit quod creata est; homo delevit quod erectus est. Si enim servaret in se bonum quod in illo creavit Deus, id est, imaginem suam, semper laudaret Deum, non solum lingua, sed et vita. Ergo praedicta sunt et tempora nostra: sed in temporibus nostris praedicta sunt futura schismata. Quomodo ergo pugnavit illa Ecclesia contra diabolum, sic et ista pugnat. |
2 | [Diabolus Ecclesiam primo infestavit ut leo, nunc ut draco. Quomodo vincatur. Mortis Christi necessitas. Eam volens subiit.] Numquid cessatur pugnare adversus diabolum? Sed dictus diabolus leo et draco; leo propter impetum, draco propter insidias: leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur. Pugnavit Ecclesia prioribus temporibus adversus leonem; pugnat modo adversus draconem. Sed quomodo victus est leo, vincitur et draco. Quae fortitudo leonis contra illum leonem, de quo scriptum est, Vicit Leo de tribu Iuda [Apoc. V, 5]? Et quae fortitudo draconis contra mortem Domini, qui serpentem suspendit in ligno? Triumphavit enim de morte, quam diabolus homini propinaverat per astutias suas. Et cum exaltaret Moyses serpentem in eremo in ligno, populus qui mordebatur a serpente, attendebat serpentem, et sanabatur: sic et modo quemcumque momorderit astutia satanae, intendat in Christum in ligno pendentem, ibi enim mors occisa est. Dominus semper vivit: sed ut occideret mortem, vestitus est morte; non enim potuit mors mori, nisi in vita. Non moritur amaritudo, nisi in dulcedine; non moritur frigus, nisi in calore: non est mortua mors, nisi in vita. Quid est vita? Christus noster. Sed vita induta erat morte. Crucifixus est, occisus est, mortuus est, et resurrexit; ut diceret de illo Apostolus, Scimus quia Christus non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Quia autem dominata est primo mors, volenti dominata est. Inflavit se adversus eum satelles leonis: tunc iudex a quo iudicabatur erexit cervicem, et ait, Non mihi respondes [Ioan. XIX, 10]? Rugitus saevit leonis, tument colla serpentis; sed audi responsionem Agni, qui novit occidere leonem; audi quia volenti dominata est mors. Cum enim haec ab illo audivit, respondit, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset de coelo [Ibid. 11]. Quis dedit hanc desuper potestatem? Deus. Quis est Deus? Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ut ergo esset homini potestas in Deum, ab ipso Deo accepit potestatem homo ut iudicaret Deum; Deum occultum, hominem manifestum. |
3 | [Diabolus leo cum vexat, draco cum blanditur. Contra blandimenta opus est vigilantia.] Ut ergo leonem et draconem, de quo supra dictum est, possimus cum Dei adiutorio vincere, cum grandi timore ac tremore ante oculos habeamus illud quod ait apostolus Petrus, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit [I Petr. V, 8]: et illud quod de dracone Apostolus nos admonet, ut eum omni sollicitudine caveamus, Aptavi vos, inquit, uni viro virginem castam exhibere Christo: sed timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita et sensus vestri corrumpantur a simplicitate, quae est in Christo Iesu [I Cor. XI, 2 ] [et 3]. Quando ergo tibi aliqua publica tribulatio nata fuerit, rabiem ac saevitiam leonis intellige: quando te malae concupiscentiae ad avaritiam vel luxuriam callida seductione sollicitant, draconis blandimenta cognosce. Si ergo fidem rectam cupis fideliter custodire, in adversis fortis esto contra leonis saevitiam: si vero virginitatem animae integram servare desideras, quantum potes observa blandimenta draconis; ne forte si incautus fueris, quinque sensus, qui in te sunt quasi quinque virgines, permittas a serpente corrumpi. Quidquid enim pulchrescit visu, quidquid dulcescit gustu, quidquid blanditur auditu, quidquid lenocinatur odoratu, quidquid mollescit attactu; in his omnibus, si incauti fuerimus, subrepentibus concupiscentiis malis, animae virginitatem corrumpi permittimus: et impletur in nobis illud quod per prophetam dictum est, Intravit mors per fenestras vestras [Ierem. IX, 21]. Per hos enim quinque sensus quasi per quasdam ianuas aut mors aut vita ad animam nostram ingreditur. |
4 | [Laus et vituperatio parvi ducenda.] Simus ergo, auxiliante Domino, de illis quinque virginibus sapientibus, quae, sicut in Evangelio legimus, portaverunt oleum in lampadibus suis: et quantum possumus, observemus, ne inter illas stultas inveniamur, quae sibi de sola corporis integritate plaudentes, virginitatem animae per corruptionem quinque sensuum perdiderunt, quae non portaverunt oleum secum; quibus dictum est, Ite, emite vobis a vendentibus oleum. Oleum enim hoc loco adulatio est et laus humana: vendunt oleum omnes adulatores. Ergo stultae illae dictae sunt, quae forinsecus quaerebant laudem, non intus in conscientia habebant. Ideo non portabant oleum secum; quia laudem in aliena lingua, non in conscientia sua volebant habere. Tamen quid responderunt illis stultis? Ne forte non sufficiat nobis [Matth. XXV, 4, 9]: quomodo Apostolus dixit, Sed neque ego me ipsum diiudico [I Cor. IV, 3]. Si ergo conscientia nostra sub examine iudicii Dei trepidat, et quamvis sibi recta videatur, timet ne exeat iustitiae regula de thesauro illius, et inveniatur tortum quod rectum videbatur: quanto minus curare debemus aliena iudicia de nobis, charissimi, sive mala sive bona? Nec valde gaudere debemus, quando laudamur; nec contristari, quando vituperamur. Nec coronare nos potest laus falsa, nec damnare vituperatio falsa. Quamdiu autem vivimus hic, de nobis ipsis nos ipsi iudicare non possumus, non dico quid cras erimus, sed quid hodie simus: quanto minus debemus moveri iudiciis alienis, quam de conscientia nostra quae nobis perhibet testimonium? Nam gloria nostra debet esse conscientia. |
5 | [Audita ruminentur.] Itaque, fratres, paululum advertat Charitas vestra, ut dicam quod volo (etsi non sicut volo, sicut Dominus dederit et voluerit), quod maxime necessarium est quotidianis tentationibus Ecclesiae catholicae; quia inter tentationes vivit, et inter tentationes crescit, et inter tentationes perdurat, et inter tentationes pervenit. Sed cum pervenerit, succedet quies labori; recedit tentatio, manet benedictio. Sed rogo vos, fratres, ne sine causa audiatis: ista tenete, ruminate, pascimini inde; non recedat de ore vestro quod modo memoriae commendatur. Memoria hominis sic est, quomodo venter pecoris. Nostis quia in Lege immunda dicta sunt animalia quae non ruminant; quae autem ruminant, munda sunt; et quaecumque habent ungulam fissam, pertinent ad discernendum verum et falsum. Fissa ungula pertinet ad discernendum quid dextrum, quid sinistrum. Ruminatio enim pertinet ad eos qui cogitant postea quod audierint et tenuerint. Nam modo manducamus, et in memoriam tanquam in ventrem mittitur. Sed quid facit pecus quando ruminat? Illud quod in praesepe iactatum erat et in ventre repositum, revocat ad os, et in ipsa dulcedine conquiescit. Hoc dixi, ut commendarem vobis, ne sitis tanquam pecora immunda. Accipit illud in ventre, postea non ruminat, et transit tota dulcedo. Et nihil vobis prodest quod reconditum est, si non redit ad os dulcedo. Audite illud expresse et aperte dictum alia sententia; quod obscure et mystice de ruminantibus animalibus dictum, alio loco aperte expositum est, ut intelligamus quid sit, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, stultus autem glutit illud [Prov. XXI, 20]. |