monumenta.ch > Augustinus > 314
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCXIII. Admonitio per quam docemur, ut cogitationes turpes debeamus fugere, et eas iugiter quae sanctae sunt in corde tenere. <<<     >>> SERMO CCCXV. De eo quod Christianorum tempora praedicta sunt, et quod Ecclesia a tentationibus non vacet .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCXIV[Forte, cogitatio.]. De erepto energumeno.

1 [Unde nec daemoniacus timeatur nec daemon. Christum quisque pascit aut diabolum. Actibus proditur quis sit conviva. Quot quis vitia, tot habet daemones.] Superiori Dominica, fratres charissimi, dum Missae celebrarentur, non parvum metum omni populo insaniens ille energumenus generavit. Certum est, fratres charissimi, quia vix invenietur homo, qui cum infelicem personam taliter vexari a diabolo viderit, non expavescat et metuat. Et tamen, fratres charissimi, si vultis, Deo auxiliante, possumus vobis ostendere, unde possitis energumenum non timere. Nunquam timebis daemonem qui est in carne aliena, si eum non habueris in anima tua. Denique sancti et perfecti viri non solum daemoniacos non timent, sed etiam a daemoniacis, imo ab ipsis daemonibus, cum grandi tremore timentur. Sed si in alieno corpore daemonem sic timemus, quantum timere debemus, ne per malos actus eum in nostris cordibus nutriamus? Omnis homo, charissimi fratres, in convivio cordis sui aut Christum aut diabolum pascit. Si iustitiam, si pacem, si castitatem, si misericordiam et charitatem sectari voluerit; Christum in se sine dubio pascit et reficit, secundum illud quod scriptum est, Ecce sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et caenabo cum illo [Apoc. III, 20]. Ecce probatum vobis est quomodo aut quali cibo anima sancta Christum pascit et reficit. E contrario autem qui superbiam, malitiam, invidiam, luxuriam et caetera his similia amare voluerit; diabolum se reficere, et desiderabiles illi talibus malis delicias non dubitet praeparare. De suis actibus potest unusquisque cognoscere, qualem convivam mereatur in suo corde recipere. Certum est quod quale convivium paraveris, tales et convivas habere mereberis. Multi enim daemonem in corpore alieno formidant, in corde suo timere dissimulant. Omnis enim qui superbiam diligit, diabolo plenus est. Et si cum superbia etiam invidiam habere voluerit, duobus daemonibus subditus erit. Et si cum invidia etiam adulterium fecerit, a tribus daemonibus possidetur. Et si cum his malis mendacium amare voluerit, ab integra quadriga daemonum subiugatur et premitur. Nam quot vitia habuerit homo, tot habet daemones. Denique et in Evangelio ille a quo immundus spiritus exierat, cum per gratiam Dei ab uno idololatriae daemone meruit liberari, pro eo quod in loco vitiorum virtutes noluit intromittere, reversus ille immundus spiritus adduxit secum septem alios spiritus nequiores se [Luc. XI, 24]; et impletum est in eo illud quod scriptum est, A quo enim quis superatur, eius et servus est [II Petr. II, 19]; et iterum, Qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34].
2 [Superbus non est sine daemone, nec invidus, nec adulter, nec mendax.] Sed forsitan dicit aliquis: Quomodo potest fieri ut qui per luxuriam peccaverit in carne sua, diabolum habeat in anima sua? Nos, fratres dilectissimi, quod diximus, sanctarum Scripturarum testimoniis approbamus. Nam quod qui superbus est, daemone plenus est, audi Scripturam dicentem, Immundus est ante Deum omnis qui exaltat cor suum; et iterum. Initium, apostatare a Deo omnis superbia [Eccli. X, 14]. Quid est, apostatare, nisi a Deo discedere? Et utique qui a Deo disiungitur, diabolo sociatur. Quod autem qui invidus est, sine daemone esse non possit; Scriptura dicit, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius [Sap. II, 24 ] [et 25]. Nam quod et ille qui fornicatur, a diabolo possidetur, canonica nihilominus Scriptura testatur; sic enim dicit propheta: Spiritu fornicationis decepti estis [Osee IV, 12]. Quod vero et omnis mendax sine maligno spiritu esse non possit, Scriptura testis est: Perdes, inquit, omnes qui loquuntur mendacium [Psal. V, 7]; et iterum, Os quod mentitur occidit animam [Sap. I, 11]. Et in libro Regum legimus spiritum malignum dixisse Domino: Ego, inquit, decipiam Achab. Cui dixit Dominus, In quo decipies? Et ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore prophetarum eius. Dixit autem Dominus, Decipies et praevalebis [III Reg. XXII, 21, 22]. Similiter et de caeteris capitalibus peccatis atque criminibus credere nos oportet; quia nemo illa nisi diabolo instigante committit.
3 [Ut peccatis cito medicina curetur.] Quid ergo, fratres? Cum nos multis peccatis et criminibus sentiamus obnoxios, numquid desperandum est? Absit hoc a populo christiano. Non quidem desperandum est, sed nec in ipsis peccatis inimica securitate perseverandum. Qui enim dixit, Cum conversus ingemueris, salvus eris [Ezech. XXXIII, 12]; ipse dixit, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem [Eccli. V, 8]. Optime enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus adhibetur; et cito vulnus sanatur, quod diu putrescere non sinitur. Et ideo ubi aliquis ex nobis cuiuslibet peccati vulnus acceperit, antequam longa consuetudine putrescat et feteat, omni celeritate ad poenitentiae medicamenta confugiat. Peccatum si diu dominari permittitur, omnibus sanctis et Deum timentibus putorem teterrimum exhalare cognoscitur. Et ideo cum Dei adiutorio laborandum est ut, expurgatis vel mortificatis omnibus peccatis, in possessionem vitiorum virtutes introeant: locumque quem tenebat superbia, humilitas occupet; quem vastaba avaritia, obtineat eleemosyna; quem luxuria sordidabat, castitas mundet atque recipiat; quem tenebat invidia, possideat benevolentia; ubi mendacium esse videbatur, veritas dominetur. Haec enim, fratres, si Christo auxiliante agere studeamus, non solum in aliorum corporibus daemones non timemus, sed etiam de nostris cordibus per Dei gratiam effugamus: praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCXIII. Admonitio per quam docemur, ut cogitationes turpes debeamus fugere, et eas iugiter quae sanctae sunt in corde tenere. <<<     >>> SERMO CCCXV. De eo quod Christianorum tempora praedicta sunt, et quod Ecclesia a tentationibus non vacet .
monumenta.ch > Augustinus > 314