monumenta.ch > Augustinus > 313
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCXII. De Eleemosyna . <<<     >>> SERMO CCCXIV. De erepto energumeno.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCXIII[Hic aliquid deest.]. Admonitio per quam docemur, ut cogitationes turpes debeamus fugere, et eas iugiter quae sanctae sunt in corde tenere.

1 [Cogitatio sancta custodit, non sancta perdit. Cogitatio de victu et vestitu quandonam sit sancta. Qui a malarum cogitationum consuetudine desuefiat.] In Scripturis sanctis, fratres charissimi, legimus quia eos qui de animae suae salute solliciti sunt, cogitatio sancta custodit: sic enim ait sermo divinus, Cogitatio sancta custodiet te [Prov. II, 11]. Si cogitatio sancta custodit, illa quae non est sancta non solum non custodit, sed etiam perdit. Sed dicit forte aliquis: Et quis est qui possit semper de Deo et aeterna beatitudine cogitare; cum omnibus hominibus necesse sit de victu atque vestitu et domus suae ordinatione sollicitudinem gerere? Nec Deus hoc iubet, ut sollicitudo de praesenti vita esse non debeat, praecipiens per Apostolum suum, Qui non operatur, non manducet [II Thess. III, 10]: et illud quod de se ipso idem apostolus dixit, Nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus [Ibid., 8]. Isti enim cogitationi, per quam de victu et vestitu rationabiliter cogitatur, quia hoc specialiter Deus praecepit, si avaritia et cupiditas, quae luxuriae servire solent, iunctae non fuerint, quidquid agitur, quidquid cogitatur, sanctum esse iustissime creditur. Tantum est ut, non sint ita nimiae ipsae occupationes, ut nos Deo vacare non sinant; propter illud quod scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Et quia necessitas corporis parvis rebus expletur, et cupiditas nullis unquam, etiamsi totum mundum acquirat, satiatur, respuamus cogitationes impias, quae de venenosa cupiditatis radice nascuntur; et illas tantummodo diligamus, quibus ad aeternum praemium pervenitur: ut impleatur in nobis illud quod prius dictum est, Cogitatio sancta custodiet te. Et quia duo genera cogitationum, bonarum et malarum, cordibus nostris se iugiter conantur inserere; cum Dei adiutorio toto corde et toto animo illas quae sanctae sunt festinemus recipere; ut libidinosas et improbas possimus excludere. Sed forte dicit aliquis: Ita fixae sunt malae consuetudines et turpes cogitationes in corde meo, ut eas a me nulla possim ratione repellere. Omnibus enim notum est quia amor amore vincitur. Incipiamus ergo bonas cogitationes diligere; et statim nos ab illis quae malae sunt dignabitur Deus liberare. Locum quem in corde libidinosa et sordida cogitatio tenebat, castitas occupet; quem a varitia vastabat, misericordia reparet; quem superbia destruebat, humilitas reaedificet; quem malitia vel invidia tanquam vipereo veneno percusserat, charitatis vel benignitatis dulcedo componat.
2 [Cogitationes luxuriae non magis admittendae quam sputa in veste: canes, porci, aut stercora in templis; meretricis osculum in publico.] Quod autem luxuriosas cogitationes non debeamus in corde suscipere, evidentibus exemplis possumus approbare. Attende, quaeso te, quomodo si aliquis in vestimentis nostris flegmata vel sputa proiiciat, ita nobis horrorem faciunt, ut nec oculis aspicere, nec summis saltem digitis velimus attingere. Et si nobis sputa, quae sine peccato proiiciuntur, horrorem faciunt in vestibus nostris; putas cogitationes libidinosae, quas diabolus ingerit, qualem horrorem faciunt Deo in animabus nostris? Et si sputa vel flegmata sic perhorrescimus, quae utique inviti excipimus; quanto magis cogitationes sordidas, quas cum nostra voluntate in corde nostro moras habere permittimus, opus est ut cum Dei adiutorio celerius respuamus? Et hoc considera quod si in templo Dei de lignis et lapidibus facto quisque porcos vel canes introducat, aut lutum mittat, aut stercora spargat; ita offenditur animus noster, ut illum per quem negligentia ipsa facta est flagellari velimus. Et cum haec ita sint, quid de nobis cogitamus, si in animabus nostris, ubi sunt templa Dei viventia, multo peiora, quam stercora sint, id est, cogitationes luxuriosas vel malignas suscipientes, Deo qui in nobis habitare dignatur, iniurias irrogemus? Et ideo licet multo plus oportebat, tamen vel sic ab immunditia peccatorum studeamus animas nostras custodire, quomodo nec templum Dei, nec vestes nostras volumus aliquibus sordibus inquinari. Et illud dic mihi, rogo: si te in conventu populi aliqua famosa meretrix expansis manibus amplecti aut osculari conetur, utrum hoc patienter aut libenter excipias; et non magis eam et manibus repellis, et in faciem conspuis, timens ne forte quicumque viderint, ex consuetudine hoc eam fecisse diiudicent? Certum est enim quod non solum qui honesti vel casti sunt hoc erga se fieri non permittunt; sed etiam et illi qui in secreto luxuriae serviunt, meretricum amplexum in conventu hominum perhorrescunt; plus timentes opprobria hominum in publico, quam Dei praesentiam in occulto. Si ergo propter iudicium hominum nullus est qui velit publice a meretricibus osculari; quare in secreto conscientiae nostrae immundissimas meretrices, id est, cogitationes luxuriosas et impias, non solum frequenter suscipere, sed etiam non parvas moras habere permittimus?
3 [Carboni ignito etiam comparantur, necnon cloacis.] Est alia similitudo, quam prudenter considerare debemus. Et hoc attendite, fratres, quia si aliquis carbonem vivum, quamvis grandem, apprehendat in manu sua, et eum statim proiiciat, nec combusturam habere poterit nec dolorem: si vero eum vel unius horae momento tenuerit, sine vulnere iactare non poterit. Hoc ergo quod de carbonibus vivis observamus in corpore, quare de cogitationibus malis non timemus in corde? Est et aliud, unde hoc quod diximus probare possumus. Dic mihi, quaeso te, numquid est ullus homo, qui super secessum vel cloacam vermibus plenam velit stare, et eorum putredinem ventilare? Compara nunc fetorem cloacae, et cogitationes luxuriae: et vide quae pars maiorem possit exhalare fetorem. Si bene et iuste iudicas, incomparabiliter graviorem fetorem reddunt cogitationes luxuriosae, quam cloacae: quia illae fetores animarum sunt, istae corporum. Et sine dubio quanto melior est anima quam corpus, tanto maiorem fetorem reddunt sordidae cogitationes in anima, quam in carne secessus aut cloacae. Quomodo ergo in loco fetoribus pleno diu stare nolumus corpora nostra; sic cogitationes luxuriosas et sordidas ne ad momentum quidem moras habere permittamus in animabus vel in sensibus nostris.
4 [Quae maxime nos infestent cogitationes. Lectio sacra contra ipsas remedium. Multi plus amant vestes quam animam.] Et quia inter reliquas cogitationes maxime iracundia, cupiditas et luxuria cordibus nostris iugiter conantur obrepere; si eas volumus Christo auxiliante repellere, sanctis cogitationibus studeamus nostros animos occupare. Habemus enim multa in Scripturis sanctis, per quae nobis Dominus noster et sanctorum praemia pollicetur, et peccatorum supplicia comminatur, misericorditer admonens, ut et iusti perseverent in bonis, et impii revocentur a malis. Quod si frequentius aut ipsi legere, aut alios legentes voluerimus libenter audire; nunquam nobis poterunt cogitationes malae subrepere. Quae cum ita sint, fratres charissimi, non sine grandi verecundia et possumus et debemus cogitare, quod cum in arca ubi sunt vestimenta nostra, qualemcumque scintillam ignis intrare nolumus; per iniquas tamen cogitationes intus in arca conscientiae nostrae flammas iracundiae non solum intrare permittimus, sed etiam falsis suspicionibus ad maius incendium provocamus atque succendimus. Et quam excusationem apud Deum habere poterimus, qui plus amamus vestem nostram quam animam nostram? Nec grave, nec durum, nec impossibile est quod a nobis requiritur, fratres charissimi. Nam licet incomparabiliter amplius debeamus custodire animas nostras, quam vestes nostras; tamen non parvum profectum habet, qui vel sic custodit animam suam, ut nec a malis turpibusque cogitationibus sordidetur, quomodo custodit vestem suam, ne a tineis aut a muribus corrumpatur. Rogo vos, fratres, quid a nobis tantum mali meruit anima nostra ad Dei imaginem facta, ut vel tantam custodiam ei nolimus impendere, quantum videmur de nostris vestibus cogitare? Et cum corpora nostra videant oculi hominum, et animas nostras inspiciant oculi Angelorum, nescio qua conscientia ornamus et componimus pretiosis rebus carnem nostram, quae post dies paucos aut annos a vermibus devoranda est in sepulcro, et animam nostram non ornamus bonis operibus, quae Deo et Angelis praesentanda erit in coelo
5 [Conclusio.] Et ideo mutata in melius vice, corporibus nostris mediocrem ac sufficientem victum et vestitum provideamus; ut totum quod melius habere possumus, animae nostrae in aeterna beatitudine per eleemosynam pauperum reponamus: ne forte si plus de carne quam de anima cogitemus, cum ad illud nuptiale convivium non bonis operibus ornati, sed magis vitiorum pannis sordentibus involuti venerimus; dicatur nobis, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem [Matth. XXII, 12]? Avertar Deus a nobis illud quod sequitur: Ligate, inquit, illi manus et pedes, et proiicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium [Ibid., 13]. Ecce qualem sententiam audire merebitur, qui per vanitatem et luxuriam ornat carnem suam, et propter vitam aeternam bonis operibus dissimulat ornare animam suam. Sed credimus de Dei misericordia, quod ita nobis inspirare dignabitur, ut et cor nostrum a malis cogitationibus, ipso auxiliante, custodiamus illaesum, et corpus nostrum in omni castitate et sobrietate nitidum conservemus; ut cum ante tribunal aeterni Iudicis venire meruerimus, non pro malis actibus poenam mereamur excipere, sed pro bonis operibus ad aeterna praemia pervenire: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCXII. De Eleemosyna . <<<     >>> SERMO CCCXIV. De erepto energumeno.
monumenta.ch > Augustinus > 313