monumenta.ch > Augustinus > 312
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCXI. De Eleemosyna . <<<     >>> SERMO CCCXIII. Admonitio per quam docemur, ut cogitationes turpes debeamus fugere, et eas iugiter quae sanctae sunt in corde tenere.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCXII[Collatus ad bd. fl. gr. et Lov.] [Note: Alias, 11 inter editos ex maioris Carthusiae manuscriptis.]. De Eleemosyna [Meminit Possidius in Indiculo, cap. 9, citatque Beda et Florus ad Galat. VI.].

1 [Eleemosyna suadetur intuitu divini iudicii. Ex ipsius mercede. Quod opes sint pauperibus delegatae.] Si homo priscam sui originem noscat, aut dignitatem in se cumulatam intelligat, aut iudicium destinatum sollicito timore perpendat; inveniet quid primo protoplastus amiserit, quid postmodum Christi misericordia contulerit, quid futuro iudicio destinarit: ut haec primo sollicita cura pertractans primordia recenseat, praesentia teneat, futura sollicito timore pertimescat. Claude, inquit Sapientia, eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa pro te orabit [Eccli. XXIX, 15]. Facile enim curatur vulneribus peccatorum, qui necessitatem curaverit pauperum; et misericordiam accipiet, qui proximo pietatis non denegat officia. Denique cui dare praecipitur, gaudeat quod non ea sorte natus sit, ut indigeat. Sufficit ad gloriam dantis, quod alterius miseria in paupere locuples donando existat, quod misericordia feneret Deum, quod pascat in paupere Christum, quod per alterius inopiam peccatorum accipiat indulgentiam. Obiurgantis Domini vox est, Si in alieno mammona fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis [Luc. XVI, 12]? Talem enim se exhibere quis pauperi debet, qualem sibi alium exhibere vellet, si pauper ipse fuisset. Caeterum dispendium magnum est, si Deum de Dei dono promereri nolueris, aut cum tibi Dominus ad hoc dederit ut dispenses, eius delegata non serves. Semper enim sua Dominus tibi dispensanda interim commendavit, de re sua pauperibus te dare praecepit. Cur dantis iussa contemnis? cur pactum destituis? cur Dominum iubentem dare non audis? Facile enim poterit pecuniam acceptam amittere, qui quod accepit in lucrum noluerit erogare.
2 [Ut hinc nos Dei filios ostendamus. Pecunia tuto reservetur. Quae ingrato forsitan servaretur. Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misertus est vestri] [Matth. XVIII, 33]. Similitudinem patris, actus indicent sobolis. Similitudo operis, similitudinem indicet generis. Actus nomen confirmet, ut nomen genus demonstret. Quod contulit pater, filius servet; ut et filio pater promissa praemia repraesentet. Patrimonium quod habes, si operaris, tuum est; si cessas, alienum est. Pecunia quae servatur, casibus servit: quae in misericordia reservatur, praemium futurum acquirit. Quid vereris Christo committere, quod a latronibus vix poteris reservare? Qui dat, inquit, pauperi, non egebit [Prov. XXVIII, 2]. Davidis patrimonium tuum haeredi; et Christus est indignus de tuo aliquid tecum tollere, aliqua tecum in futura saecula deportare? Quid haeredi servas, quo si utatur ignoras? Quid substantiam cumulas, quam fortassis ingrato relinquis? Forsitan illi praestabis, quidquid misericordiae causa de eius portione detraxeris. Quare fac primo quod iubetur, ut possis accipere quod promittitur. Non potest usuras accipere, qui Dominum noluerit fenerare. Qui dat, inquit, pauperibus, Deum feneral [Id. XIX, 17]. Nec enim potest divina promissa percipere, qui praecepta coelestia noluerit observare.
Augustinus HOME

bke16.6v