Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCX. De Eleemosynis
1 | [Eleemosynae efficacia. Si tamen de alieno non fiat. Hanc de rapinis largientes ad iudicium sistuntur.] Remedia peccatorum, fratres, medicina est eleemosynarum. Eleemosyna enim a morte liberat, et non patitur hominem ire in tenebras [Tobiae IV, 11]. Patrocinatur in die iudicii homini, ut flammas aeternas non timeat, sicut Iacobus in Epistola sua dicit, Superexaltat misericordia iudicium; et Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam [Iacobi II, 13]. Sed talis debet esse ipsa misericordia, fratres, quae suscipiatur, non quae repellatur; quae peccata purget, non quae animam gravet; de bono, de iusto labore, de propria facultate, et non de pauperis egestate. Fratres, non vult Deus hominem a misericordia cessare, nec libenter aspicit Deus quemquam de fraudibus dantem: sicut Salomon propheta dicit, Honora Dominum Deum tuum de iustis laboribus tuis [Prov. III, 9]. De iustis laboribus iussit dari; de iniustis vero rapinis prohibuit dari. Sed cum iudicare coeperit Deus, dicturi sunt hi qui de fraudibus vivunt, et de spoliis miserorum eleemosynas faciunt: Domine praecepta tua servavimus, et in nomine tuo misericordias fecimus; pauperes pavimus, nudos operuimus, et peregrinos hospitio recepimus. Quibus dicturus est Deus: Quod dedistis dicitis; quod rapuistis quare non dicitis? Quos pavistis memoramini; quare non recordamini quos necastis? Quos operuistis, gaudent; et quos exspoliastis, plangunt. Quos hospitio recepistis, retinetis; et obliti estis quantos de suis habitaculis exclusistis? Ego, ego misericordiam fieri iussi; fraudes et rapinas exerceri non mandavi. Unus repletur panibus, quem de rapinis satiasti, et benedicit Deum ; non te, sed Deum. Quem necasti, ille miser necatus ingemuit, et exaudivit gemitum eius qui vidit quod feceris ei. De malo acquiris, et gaudes; rapis et laetaris: pauper rogat, et contristaris; prandium paras, et tales ad tuum prandium vocas, qui tibi vicem rependant. Ornas convivium, ne quid desit, et cum amicis tuis epularis; et ante ianuam tuam rogantem pauperem non audis. Tu diversis bonis repleris; et egenti non misereris. Multis epulis distentus, et multo vino sopitus, pauperem rogantem contemnis. Oblitus es dictum prophetae dicentis, Qui, inquit, averterit aurem suam ab egeno, et ipse invocabit Dominum: et non exaudiet eum [Prov. XXI, 13]? Inclina aurem tuam, audi egentis vocem et fame pereuntis; ut et tuam vocem Deus exaudiat tribulantis. Da de quo tibi donare dignatus est Christus. Ipse te divitem fecit; ideo redde illi quod suum est. Ipse se dicit accipere quod pauperibus datur, sibi collatum clamat quod in corde pauperis fuerit seminatum; sicut in Evangelio dicit, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui recipiant vos in aeterna tabernacula [Luc. XVI, 9]. Ecce habes, christiane, aeternum tabernaculum, si dederis pauperibus victum. Si quid das, illuc transmittis, tibi in futuro reponis: non unde carnaliter satureris, sed unde spiritualiter glorieris; non unde ventrem repleas, sed unde flammas exstinguas: quia scriptum est, Eleemosyna a morte liberat, et non patitur hominem ire in tenebras. |
2 | [Iram Dei avertit misericordia. Omnia sunt Dei dona. Cur aliis plus, aliis minus dedit.] Misericordia est enim, fratres, quae iram Dei avertit, a peccatis redimit, ignes futuros exstinguit; sicut Salomon propheta dicit, Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna resistit peccatis [Eccli. III, 33]. Da ergo egenti, confer non habenti, succurre fame pereunti. Crudele est ut de quo habes, non des ei quem scis non habere. Grave est ut de tua abundantia non sustentes egentis inopiam. Unde semper flagellamur in fructibus: quia bene egentibus non facimus. Revera si consideres, homo; unde damna, unde calumniae, nisi hinc de sterilitate vestra? Tu non das indigenti quod potes, quod te non gravat; venit una calumnia, perdis et quod non habes. Ventre pleno ambulas; et vacuum pauperis ventrem non consideras. Bene est tibi de bonis Dei, nihil indiges, honestis vestibus uteris; et nudum et trementem frigore non vestis. Si tibi dicat Deus: Te ipsum ego feci, quod vivis meum est, quod habes ego dedi; et ingratus es. Aufero quae dedi, nego quod donavi, dimitto te quem feci; et sine me vive, si potes. Plus tibi dedi, ut haberes unde pauperi dares; pauperi non dedi ob hoc, ut te probarem: non quia ambobus non habui unde darem, sed per pauperem te volui probare. Ego sum qui divitem et pauperem feci, praerogatorem te constitui in bonis meis. Fac misericordiam; quia nihil perdes, et me qui tibi dedi, non offendes. Da, quid dubitas? quia si dederis, ego plura dabo. Quid tibi soli vindicas, quod ambobus dedi? quare tu solus comedis, quod ambobus creavi? Quasi tuo labori hoc assignas, aut tuum esse putas? Aufero auxilium meum, habe laborem tuum; aufero misericordiam meam, et tunc apparebit miseria tua. |
3 | [Inanis est avarorum providentia. Nulli deest divina. Nostra non sunt quae habemus.] Ad haec quid dicturus es, miser? Miser es, qui miserum non vides, uteris solus bestiis, pecoribus, animalibus, avibus, serpentibus. Communis est cibus; et tu homini denegas victum? Sed, credo, ideo non das, ne dando finias, ne praerogando deficias. Qui haec consideras, finem vitae tuae non consideras? Etsi pecunia non finitur, vita tamen finitur: et quando non speras, ad te venitur. Sic non consideravit ille dives, qui in abundantia torquebatur, et quasi de inopia quaerebatur. Quid faciam, inquit, quomodo habebo ubi fructus meos congregem? Et audivit vocem Domini dicentis, Stulte, anima tua hac nocte auferetur a te; quae praeparasti, cuius erunt [Luc. XII, 17, 20]? O vanitas huius divitis! Nescit si vivat, et de fructibus cogitat; nocte moriturus, fabricare disponit. Ecce audisti et tu, christiane, quid timeas. Fac misericordiam. Quid dubitas? Non te deserit, qui te praerogatorem constituit. Ipsius est enim vox in Evangelio arguentis incredulos et dicentis, Considerate volatilia coeli, quoniam non seminant neque metunt, quibus non sunt cellaria; et Pater vester coelestis pascit illa [Matth. VI, 26]. Si quaecumque habes, tua esse dicis; si potes, constitue propter fures in domo tua vigiles, fode foveas, absconde divitias, fac tibi loculos et arcas ubi reponas, contra Dei voluntatem tene, habe, vive, si potes. Ergo, fratres, faciamus misericordiam, pascamus esurientes, nudos operiamus, et peregrinos hospitio recipiamus. Bene ergo facientes non deficiamus, et tempore suo metemus vitam aeternam in saecula saeculorum. Amen. |