Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCIX. Admonitio ad eos qui sic eleemosynas frequentius faciunt, et tamen rapinas exercent et adulteria committunt.
1 | [Eleemosyna sola non sufficit ad delenda crimina. Inanis est si non vitentur peccata.] Rogo vos, fratres charissimi, diligentius considerate, et quantum potestis expavescite vel cavete, ne vobis ille crudelis humani generis inimicus ita subrepat, quomodo solet incautos et negligentes iniqua calliditate decipere. Nam aliquibus homicidis, raptoribus et adulteris vanam securitatem ingerit; ut cum crimina quotidie committant, credant quod ea quotidianis eleemosynis redimant, putantes quod Deus corruptorum more iudicum pecuniam accipiat, et peccata dimittat. Accipit plane pecuniam, et eleemosynis delectatur; ea tamen ratione, ut unusquisque peccator, quando offert Deo pecuniam suam, simul offerat et animam suam. Nam rogo vos, fratres, quae iustitia est, ut aliquis criminosus pecuniam suam per eleemosynam Deo offerat, et animam suam diabolo per luxuriam tradat? in pecunia imaginem imperatoris offerat Deo, et in se ipso imaginem Dei tradat diabolo? Non ita Dominus praecipit in Evangelio. Cum enim dicit, Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo [Matth. XXII, 21]; quid aliud dicere videtur, nisi ut quomodo in solido imaginem Caesaris Caesari, sic in vobis ipsis reddatis imaginem Dei Deo. Nam quamlibet largas eleemosynas aliquis tribuat; si capitalia crimina non devitat, timeo, et valde timeo ne forte falsa securitate se decipiens, et pecuniam perdat, et peccata non redimat. Nemo ergo putet quod quotidiana adulteria eleemosynae quotidianae consumant. |
2 | [Vitam mutare vel tolerare. Quid efficiat eleemosyna, si vita non mutetur.] Aliud est enim mutare vitam, aliud tolerare vitam. Vitam tolerare est minuta peccata, sine quibus esse non possumus, eleemosyna quotidiana redimere: mutare vitam est a capitalibus criminibus abstinere. Tunc enim, sicut iam supra dixi, largior eleemosyna animam liberat, si criminosus mortifera peccata iam deserat . Si vero, sicut iam supra dictum est, substantiam suam tribuat Deo, et animam suam offerat inimico; impletur in eo quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum contingit mortuum, quid proficit lavatio eius [Eccli. XXXIV, 30]? et illud quod Petrus apostolus clamat, dicens, Si enim effugientes coinquinationes mundi, his rursum impleti superantur, facta sunt eorum posteriora deteriora prioribus [II Petr. II, 20]. Considerate, fratres, quia beatus Petrus hoc peccatoribus contestatur, quod si posteaquam redimere peccata coeperint, iterum ad criminum volutabra redierint, efficientur eorum posteriora peiora prioribus: et continget eis illud quod idem apostolus Petrus adiungit et dicit, Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti [Ibid., 22]. Quam rem terribilius et apertius etiam Salomon admonet, dicens: Sicut canis odibilis est quando revertitur ad vomitum suum; sic peccator quando revertitur ad peccatum suum [Prov. XXVI, 11]. Quod et ipse Dominus in Evangelio confirmat: Ecce, inquit, iam sanus factus es: noli peccare, ne quid tibi deterius contingat [Ioan. V, 14]. Quod denuo Salomon contestatur et clamat: Fili, peccasti, ne adiicias iterum; sed et de pristinis deprecare ut tibi remittantur [Eccli. XXI, 1]. Quam rem non de minutis peccatis, sine quibus esse non possumus, sed de capitalibus criminibus dixisse manifestum est. Unde etiam in Evangelio scriptum est: Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida, et quaerit requiem, et non invenit. Post haec revertitur, et invenit domum suam unde exierat mundatam; et ducit secum septem spiritus nequiores se, et erunt novissima hominis illius peiora prioribus [Matth. XII, 43-45]. Hoc enim illis contingit, qui per eleemosynam crimina capitalia redimere conantur, sed iterum per luxuriam coinquinantur : quomodo eleemosyna mundat, sic luxuria sordidat. Nam si aliquis stolam suam frequenter abluat, et iterum atque iterum in lutum demergat; nescio qua fronte illam induere in aliqua festivitate praesumat: praecipue cum de Christo Apostolus clamet, Aptavit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam [Ephes. V, 27]. Si cum macula et ruga intrare in vitam aeternam nemo poterit; qua conscientia capitalibus criminibus oppressus aliquis intraturum se esse in eam confidit, nisi se emendando et eleemosynas dando mundaverit? |
3 | [Si mutetur, multum prodest.] Et hoc quod suggero, fratres charissimi, diligenter attendite, ne forte aliquis male intelligens, credat me dicere quod eleemosyna non possit prodesse peccatis. Absit hoc a nobis, fratres. Non solum prodesse credimus, sed et multum prodesse fatemur: ea tamen conditione, ut qui eleemosynas pro peccatis suis erogat, crimina capitalia exercere iam desinat; sic eleemosynam faciat iubente Domino , ut dedignetur servire peccato. De qua re aliquam similitudinem Charitati vestrae insinuare volo. Rogo vos, fratres, numquid aliquis nostrum vult ut servus suus sic illi pro opere suo mercedem reddat, ut tamen inimicis suis iugiter serviat, et nunquam de illorum societate discedat? Certum est quod hoc nescio si ullus homo sustinere praevaleat. Quod ergo non vis pati a servo tuo, non est iustum ut facias Domino tuo. Et ideo, sicut saepe iam diximus, quando pauperibus erogamus pecuniam, Deo offeramus animam nostram , ubi est et cor nostrum. Propterea Deus nos hortatur, ut per eleemosynam pauperum thesaurizemus in coelo; ut ibi sequatur cor nostrum, quo praemittimus thesaurum nostrum [Matth. VI, 20, 21]; et sacerdote dicente, Sursum corda, cum secura conscientia respondeamus, nos habere ad Dominum. |
4 | [Incontinentia reprehenditur. Quam frequens putatur viris licere, non feminis.] Sed dicit aliquis: Iuvenis sum; et ideo voluptatem vincere et libidinem superare non possum. Si te non potes continere, audi Apostolum dicentem, Melius est nubere quam uri [I Cor. VII, 9]. Cum enim uxorem ducere liceat, et concubinas habere vel adulterium perpetrare non liceat; quare vis exercere quod non licet, et non vis habere quod licet? Nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quod licebat. Vere dico, fratres, quia hoc secundum Dominum nulli licuit aliquando, nec licet, nec unquam licebit. Sed, quod peius est, ita peccata ista in consuetudinem missa sunt, et tanti sunt qui illa faciunt, ut iam quasi ex licito fieri credantur. Si enim nullus est vir qui sponsam suam velit ante nuptias adulterinum habere concubitum, sed omnes homines virgines uxores accipere volunt; qua fronte, qua conscientia ante nuptias concubinas habere non erubescunt? Qua fronte uxorem integram vult invenire, cum ipse sit corruptus? Si enim secundum Scripturam divinam, Anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 20]; quomodo aliquis vivam coniugem vult accipere, cum ipse sit mortuus? Sed sicut iam dixi, mala et pessima ista consuetudo ita a pluribus sine aliquo Dei timore committitur, ut hoc nec peccatum esse credatur. Sed forsitan aliquis putat licere hoc viris, et feminis non licere: ut enim viris liceat, sicut iam dixi, peccantium obtinuit multitudo. Nam in populo christiano, quidquid feminis non licet, nec viris unquam aut licuit aut licebit. Unde quicumque hoc se fecisse cognoscunt, rogo ut non mihi sed sibi potius irascantur, et magis de sua correctione, quam de nostra oblocutione vel persecutione studeant cogitare: ut cum dies iudicii venerit, etsi coronam non merentur accipere, vel peccatorum indulgentiam consequantur. Amen. |