Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCVIII. Admonitio per quam ostenduntur tria genera eleemosynarum, quibus peccata absque labore redimi possunt.
1 | [Facilia Deus providit peccatorum remedia. Ideo egent alii, alii abundant. Ut hi misericordia, illi patientia sanantur.] Pius et misericors Dominus, fratres charissimi, multis modis occasiones vel opportunitates providere dignatur, quibus possimus sine grandi labore ac difficultate peccata nostra redimere. Nam quos videt pro peccatis suis ad ieiunandum virtutem non habere, et a carnibus vel a vino abstinere non posse, vendere etiam substantiam suam, et pauperibus erogare. Pauperum inopiam providet, et abundantiores fructus tribuit: ut dum superflua sua pauperibus largiuntur, peccatorum indulgentiam consequantur. Quid tam pium ac delegatum , quid tam facile et in promptu positum potest esse, fratres charissimi, quam de hoc quod amplius quam opus est tibi Deus dignatus fuerit dare, eleemosynam dando studeas peccata tua redimere? Non hoc iubet Deus, ut ea quae tibi vel tuis necessaria sunt debeas erogare: de quibus etiam Apostolus dicit, Non ut aliis sit refrigerium, vobis autem tribulatio [II Cor. VIII, 13]. Superflua non ille sibi indiget expendere, sed tibi vult in aeterna beatitudine conservare. Nam et pauperes ideo esse voluit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent. Potuit enim Deus omnes homines divites facere; sed divitibus voluit locum misericordiae providere. Non enim pro suo merito pauci divites plus colligunt quam illis opus est: et multi pauperes non colligunt nec quod ipsis necessarium est. Hoc enim, sicut iam dixi, divinae misericordiae artificium est; ut dum pauperes patienter egestatem tolerant, indulgentiam peccatorum accipiant, similiter et divites dum superflua misericorditer erogant, et a peccatis se redimant, et ad aeterna praemia perveniant. |
2 | [A superfluis erogandis excusatio nulla. Nec inde ditandi filii. Cum nostra non sint.] Considerate, fratres charissimi, et videte quia nulla excusatio nobis potest remanere, per quam dicamus peccata nostra non potuisse redimere. Potes forsitan dicere quod carnem tuam ieiuniis ac vigiliis non possis affligere, a vino vel a carnibus non valeas abstinere: numquid potes dicere quod ea quae tibi amplius quam opus erat Deus dedit, non possis pro peccatis tuis pauperibus erogare? Sed tu forte respondes et dicis: Ex eo quod mihi Deus amplius dederit quam opus est, volo filiis vel filiabus meis argentum emere, ornamenta pretiosissima comparare. Cui ego respondeo: Ornamenta quidem emis, sed peccata non redimis. Et quia non solum decimae non sunt nostrae, sed Ecclesiae deputatae; verum quidquid amplius quam nobis opus est a Deo accipimus, pauperibus erogare debemus: si quod eis deputatum est, nostris cupiditatibus vel vanitatibus reservamus, quanti pauperes in locis ubi nos sumus, fame vel nuditate mortui fuerint, noverimus nos rationem de animabus illorum in die iudicii reddituros. |
3 | [Eleemosyna altera, inimicis indulgere. Haec omnibus facilis.] Est adhuc aliud genus eleemosynarum, de quo possumus sine ullo labore peccata nostra redimere. Si enim ita sit pauper, ut nec aurum habeat, nec frumentum, nec vinum vel oleum, unde corporalem eleemosynam faciat; quia non potest fieri ut ab aliquibus hominibus non patiatur iniuriam, toto corde omnibus inimicis suis indulgeat, et nullum peccatum remaneat quod eius conscientiam mordeat, et securus in oratione dominica dicat, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]: et implebitur in eo illud quod Christus in Evangelio promittere dignatus est, dicens, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater coelestis peccata vestra [Ibid., 14]; et illud, Date, et dabitur vobis, dimittite, et dimittetur vobis [Luc. VI, 37 ] [et 38]. Videte, fratres charissimi, quia sicut et in illa alia, de qua prius diximus, ita et in hac eleemosyna nullus potest invenire unde se valeat excusare; nec aliquam rationem dare poterit, quod eam adimplere non possit. Ista enim eleemosyna, per quam in nobis peccantibus veniam damus, non de cellario, non de horreo vel de agello , sed de cordis thesauro profertur, de quo ipse Dominus dixit: Bonus homo de bono thesauro cordis profert bona [Matth. XII, 35]. De illis ergo quae supra diximus, id est, auro, argento, frumento, vino et oleo multi se possunt pauperes excusare: illam vero eleemosynam quae de corde profertur, qua fronte aut qua conscientia ullus homo se dicturus est habere non posse? |
4 | [Eleemosynam quae de corde profertur, nemo dicat se habere non posse.] Et ideo quia non habemus unde nos excusare possimus; cui Deus amplius dederit quam illi opus est, de superfluis redimere peccata sua festinet: ille vero qui captivos redimere et pauperes pascere vel vestire non praevalet, contra nullum hominem odium in corde reservet, et inimicis suis non solum malum pro malo non reddat, sed etiam diligat et pro eis orare non desinat. Certus de promissione vel de misericordia Domini sui, libera conscientia ante tribunal Christi dicere poterit, Da, Domine, quia dedi; dimitte, quia dimisi: ea tamen conditione, ut posteaquam talibus eleemosynis coeperit peccata sua redimere, quia nunquam illi deerunt minuta peccata quae quotidie redimat, crimina capitalia non admittat, propter illud quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum contingit mortuum, quid proficit lavatio eius [Eccli. XXXIV, 30]? et illud, Sicut odibilis fit canis quando revertitur ad vomitum suum, ita peccator est quando revertitur ad peccatum suum [Prov. XXVI, 11]. |
5 | [Eleemosynarum tertium genus. Bona voluntas charitas.] Sed dum duo ista genera eleemosynarum insinuare videmur, forte dicit aliquis: Ecce ego nec terrenam substantiam habeo quam possim pauperibus erogare, nec ab aliquo iniuriam patior, cui indulgentiam dando possim peccata mea redimere: quid facturus sum, qui nec ista habeo, nec ieiunare a vino, vel a carnibus valeo abstinere? Qui enim ista dicit, poteram ei respondere, falsum esse quod conatur asserere; quia nullus homo in hoc mundo invenitur, qui nunquam ab aliis iniuriam patiatur. Tamen acquiescamus ista esse ut asserit : sic tamen acquiescamus, ut ei demonstremus esse adhuc tertium eleemosynarum genus, quod ita omnes excusationes possit excludere, ut nullus unquam inveniat quod ei possit opponere. Ecce dixisti te nec abundanter frumenta colligere, unde victum aut vestitum possis pauperibus dare; nec iniuriam sustinere, quam inimicis debeas indulgere: et ideo dubitas quod non habeas unde possis peccata tua redimere. Accipe ergo et fideliter tene praeclarum ac praecipuum tertium genus eleemosynarum. Sit in te bona voluntas, omnes homines dilige sicut te ipsum, pro omnibus ora, et hoc illis desidera quod et tibi: et clamatur tibi ab Angelis, Pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Et quia bona voluntas ipsa est charitas; si illam habere volueris, impletur in te quod scriptum est, Charitas operit multitudinem peccatorum [I Petr. IV, 8]. Agnosce ergo quia sublata est omnis excusatio vel contradictio tua. Non enim poteris dicere quod bonam voluntatem habere non possis: quia potest fieri quod non velis; nunquam tamen probare poteris quod non possis. |
6 | [Quae et quando ob stipem sequestranda.] Et ideo tanta beneficia et tam praeclara medicamenta Domini et Salvatoris nostri non negligenter, sed fideliter accipere et custodire cum ipsius adiutorio laboremus: ut non solum indulgentiam peccatorum accipere, sed etiam ad aeterna mereamur praemia pervenire. De illis duabus eleemosynis quae secundo vel tertio positae sunt, est unum ut in nobis peccantibus dimittamus, ut pro inimicis nostris oremus, ut eos toto corde diligamus; et aliud ut per bonam voluntatem et veram charitatem, quae operit multitudinem peccatorum, in nobis Deum propitium fieri laboremus: ita aperta est ipsa admonitio, ut expositore omnino non egeat. Illam vero eleemosynam, quam primo loco posuimus, per quam ex eo quod nobis Deus amplius dat quam opus est, et peccata redimere, et praemia aeterna nobis possumus inspirante Domino praeparare, consilium meum si vultis audire, cum gaudio illam et cum laetitia poteritis, Deo auxiliante, perficere. Quoties aut messes aut vindemias colligitis, et vestras et omnium qui ad vos pertinent computate expensas, simul etiam et illud quod in fisco daturi estis; et id quod vobis superesse cognoscitis, quia non vobis proprie datum est, sed, sicut iam dictum est, dispensandum per vos pauperibus transmissum est, aut totum, aut quantum Deus cordi vestro inspiraverit, sequestrate, et sic sit apud vos, quomodo si hoc iam in manu Dei obtuleritis. Hoc si, secundum quod credimus, fideliter facere volueritis, venientibus captivis et pauperibus non solum non exasperatur aut contristatur animus vester, sed etiam laetificatur et gaudet; dum ea quae pro amore Dei necessitatibus pauperum deputastis, cum summo desiderio expendere festinatis, et impletur in vobis illud quod scriptum est, Hilarem datorem diligit Deus [II Cor. IX, 7]: et illud, Qui dat pauperibus, nunquam egebit [Prov. XXVIII, 27]: et illud, Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum [Eccli. III, 33]: et quod in Evangelio Dominus dixit, Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Luc. XI, 41]. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. |