Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCVII. De similitudine ulmi et vitis, seu, quid sibi invicem conferans divers et pauper
1 | [Ulmus divites exhibet; vitis, pauperes Dei servos. Quid sibi invicem conferant.] Legimus in quodam libro, fratres charissimi, de ulmo et vite propositam nobis similitudinem; quam qui diligenter attenderit, non parvam animae suae aedificationem inveniet. Nam arbor ulmea et vitis satis sibi convenientes esse videntur. Arbor enim ulmea, licet sit amoena et in sublime porrecta, nullum tamen fructum habere probatur. Vitis vero, quamvis sit parva et humilis, fructibus plena esse cognoscitur: qui fructus, nisi qualicumque ligno leventur in altum, in terra putrescunt atque depereunt. Si vero ulmus extendat ramos suos et erigat vitem, et se ornat, et illam de putredine liberat. Quare ista similitudo sit posita, diligenter attendamus. Arbor ulmea significat hominem divitem in hoc mundo. Sicut enim arbor illa sublimis est et amoena et humida, et tamen fructibus vacua: ita et quicumque dives saeculi huius, quamvis sublimetur honoribus, in multis facultatibus amoenus et iucundus esse videatur; tamen si ad vitem, id est, ad pauperem Christi eleemosynarum suarum brachia quasi ramos piissimos humiliter non expandit, a fructibus aeternae vitae vacuus remanebit. Vitis autem significat servos Dei, abbates, monachos vel clericos spirituales, Deo vacantes, et doctrinae iugiter insistentes, et si qui sunt alii similes horum, qui contempto mundo, Deo die noctuque deserviunt; quo servitio in aeterna beatitudine uberes fructus habere creduntur. Ac sic divites mundi huius abundant in hoc saeculo, et pauperes Christi in coelo. Quid ergo futurum est, ut nec arbor ulmea sine fructu remaneat, nec vitis in terra putrescat? Hoc enim expedit fieri, ut quomodo arbor ulmea extendit ramos suos, et erigit vel sustinet vitem; sic dives saeculi huius porrigat ramos suos, id est, manus plenas fructibus agri sui, et sustentet pauperes Christi. Quod si fecerit in hoc mundo, sine dubio ab ipsis pauperibus Christi multipliciter illi repensabitur in futuro. |
2 | [Quae divitis parci poenae. Qua eum gratia privet tenacitas.] Nec dedignetur dives, aut iniuriam sibi aestimet factam, quod arbori comparatus est, si audiat Dominum dicentem, Arbor bona bonos fructus facit; mala autem arbor malos fructus facit: sed magis timeat illud quod sequitur, Omnis inquit, arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur [Matth. VII, 18, 19]. Extendat ergo manus suas ad eleemosynas, ut possit evadere aeternas flammas. Omnes ergo divites timeant exemplum illius arboris infructuosae et sterilis, id est, illius qui purpura et bysso induebatur. Arbor enim amoena et sublimis erat in mundo: sed quia ramos misericordiae non expandit ad Lazarum, flammas recipere meruit in inferno, et ab illo petebat guttam, cui negaverat micam [Luc. XVI, 24]. Haec ergo cogitent divites qui se de rebus suis, dum suae sunt, redimere nolunt; ut non faciant talia, ne talia patiantur. Dives fuit de quo loquimur; sunt et aliqui divites ad quos nunc loquimur. Unius sunt nominis; caveant ne sint unius conditionis. Cum haec ita sint, si illi qui divites sunt, aridas et contractas manus habuerint ad eleemosynas faciendas, et quibuscumque servis Dei, vigiliis, lectionibus vel orationibus insistentibus quae sunt corpori necessaria dare noluerint; efficiuntur velut ulmus sterilis, quae vitem sustinere dissimulat. Et cum dives pauperibus Christi nihil dederit, necessitate in opere terreno plus quam solebant exerceantur. Et dum mundanis actibus occupantur, orationi, lectioni, ieiuniis et vigiliis minus insistunt; necesse est ut fructus illorum, quomodo vitis, in terra iaceant, et ex parte aliqua minuantur; ac sibi tantum sufficiant, et nihil divitibus largiantur. Beatus enim apostolus Paulus, dum divites mundi huius pro sustentandis Christi pauperibus admoneret, quasi de vite loquebatur ad arborem, id est, pro Christi paupere loquebatur ad divitem: Vestra, inquit, abundantia illorum inopiam suppleat; ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum [II Cor. VIII, 14]. Quam rem ut omnes intelligant, apertius insinuare debemus. |
3 | [Commercium divites inter et pauperes. Domestici fidei.] Divites mundi abundant in hoc saeculo pecunia; pauperes Christi in coelo, vita aeterna: erogent ergo divites in mundo pecuniam, ut recipiant in coelo vitam aeternam. Divites mundi frumentum, vinum et oleum in horreo vel in cellario copiose reponunt; pauperes Christi orando, vigilando, ieiunando spirituales thesauros in coelo recondunt: faciant ergo sibi quoscumque servos Dei divites huius mundi de terrena facultate participes; ut illi eos sibi in coelesti thesauro faciant cohaeredes. Divites mundi huius, dum aliquoties nimium se terrenis actibus obligant, quantum illos oportet vigilare, legere, et orare vel ieiunare non possunt (unde timendum est ne forte aut pro peccatis minus offerant, aut non tantum quantum expedit, in thesauro coelesti reponant); pauperes Christi his fructibus Deo iugiter vacando exuberant: non ergo sint pigri divites ad eroganda terrena, si cupiunt habere coelestia. Christus enim qui omnibus hominibus munera sua largitur, in suis pauperibus egere et esurire et algere dignatur. Nemo ergo dubitet dare pauperibus; quia manus pauperis gazophylacium est Christi: quod in terra accipit, in coelo reponit. Sic et ipse Dominus dixit: Quando fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]. Audiamus Apostolum dicentem, Qui parce seminat, parce et metet [II Cor. IX, 6]: et post pauca, Operamini quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei [Galat. VI, 10]. Qui sunt domestici fidei, fratres, nisi clerici, boni monachi, et quicumque alii servi Dei impedimenta huius mundi fugientes, Deo vacantes, lectionibus et orationibus insistentes? Omnibus quidem petentibus, secundum quod possumus, dandum est: servis autem Dei, qui petere a nobis erubescunt, etiamsi non petierint ingerendum est. Ita ergo agere studeamus, fratres charissimi; ut ab auditu malo securi esse possimus. Qui erit auditus malus? Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 41, 42]. Rogo vos, fratres, nolite hoc otiose et negligenter audire: sed totis viribus Deo auxiliante contendite, ut nec aliena rapiatis, et de propriis Christi pauperibus abundantius erogetis; corde compuncto iugiter cogitantes, et vobismetipsis invicem colloquentes, Si in ignem mittitur qui non dedit sua; putas ubi mittendus est qui tulit aliena? Non ergo ad nos propter avaritiam illa vox tremenda et terribilis dirigatur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum: sed magis propter eleemosynam, illam desiderabilem vocem audire mereamur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere [Ibid., 34 et 35]: necnon et illa magis mittentis Domini vox ad nos feliciter dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui [Ibid., 23], praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |