monumenta.ch > Augustinus > 306
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCV. De Misericordia divina et humana. Quod ideo Deus pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent. <<<     >>> SERMO CCCVII. De similitudine ulmi et vitis, seu, quid sibi invicem conferans divers et pauper

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCVI[Mss., Iam nunc quod audistis. Et paulo post, nolite vos dimittere.]. De Eleemosyna [Concioni superiori, cuius capite 6 de hac ipsa re dictum fuit.].

1 [Qui a stipe largienda dispensentur.] Faciendis eleemosynis, fratres charissimi, Charitatem vestram admonui, et consilium dare praesumpsi. Et licet apud plures, Deo inspirante, profecerit admonitio nostra, timeo tamen ne sint aliqui qui aut minus faciant quam possint, aut nec forte faciant. Sed dicit aliquis: Pauper sum; ideo eleemosynam dare non possum. Ut nullus se pauper excusare posset, Dominus et Salvator noster pro calice aquae frigidae mercedem se redditurum esse promisit [Matth. X, 42]. Dicis ergo, Pauper sum. Si nihil amplius habes in substantia tua, quam tibi aut in victu aut vestitu rationabili aut mediocri sufficiat, sola tibi potest bona voluntas sufficere. Sed rogo te, diligenter conscientiam tuam interroga, ne forte aliquoties per ebrietatem perdas quod per eleemosynam dare potueras; ne forte per gulam studeas in terra consumere, quod per eleemosynam debueras in coelum recondere; ne forte delicias praeparando, ornamenta ad luxuriam comparando, non habeas quod pro remedio animae tuae possis pauperibus erogare; et cum pretiosae vestes nostrae a tineis soleant devorari, pauperes nec vilia vestimenta mereantur accipere. Si ergo ista omnia impedimenta non aggravant animam nostram, et hoc solum habemus quod nobis vel nostris sufficere possit; non apparebimus rei, si eleemosynam pauperibus non erogamus. Si vero, ut iam dictum est, frequenter luxuria devorat quod misericordia in coelo thesaurizare potuerat; corrigamur dum tempus est, et quod huc usque aut non fecimus, aut forte minus quam oportuit fecimus, implere totis viribus studeamus.
2 [Eleemosynae necessitas et efficacia.] Et ideo, o anima christiana, quae mecum audis et legis, adiuva te consilio sanctissimi Danielis: sic enim ait, Consilium meum accipe, et peccata tua eleemosynis redime [Dan. IV, 24]. Quod consilium si non libenter audieris, ad coelum sine causa pulsabis. O anima, quae intra carneos et fragiles parietes habitas, vigila, ora, pete, quaere, pulsa. Vigila, inquam, petendo, ora quaerendo, pulsa operando. Vigilanti tibi et petenti respondet Dominus, Ecce adsum. Si transieris per ignem, tecum est Dominus tuus, et flamma non ardebit in te: quia sicut aqua exstinguit ignem, sic exstinguit eleemosyna peccatum [Eccli. III, 33]. Si ergo aperueris pauperibus manus tuas, Christus tibi aperiet ianuas suas, ut paradisi possessor introeas. Si forte putas quod finis mundi tardius veniat, vel tuum considera finem. Ecce paulatim deficit mundus, subtrahuntur omnia bona quae fuerant, et accedunt mala quae non erant. Quotidie quod praedixit Dei sermo, completur; et nec sic homo mutatur. Accipe ergo consilium, dum in manibus tuis habes pretium tuum. Dona tibi de tuo dum tuum est: quia fragile est quod tenes, et caeterorum est quod attendis. Considera quale pro te pretium dederit Dominus tuus: sanguinem fudit. Charum te habuit, quem tam caro pretio comparavit.
3 [Divitis et Lazari pauperis mutatae vices.] Divitis purpurati fuge, frater, exemplum, cuius canes pauper Lazarus suis vulneribus pavit, et micas cadentes de mensa divitis non accepit. Sed post non longum temporis intervallum mutatae sunt vices. Pauper beatitudinem emit mendicitate, et dives supplicium facultate. Ille in Abrahae gremio ab Angelis elevatur, dives vero ad inferni profunda perducitur; de quo loco vidit dives pauperem, imo iam pauper divitem. Desiderat guttam, qui negaverat micam. Haec ergo cogitent divites, qui facultatibus suis se redimere nolunt; ne similia patiantur. Dives fuit ille, de quo nunc loquimur: sunt et hic divites, ad quos nunc loquimur. Unius sunt nominis; caveant ne sint unius conditionis. Ergo inter divitem purpuratum et Lazarum ulcerosum mutatae sunt vices. Dives perdidit quod habebat; pauper coepit esse quod non erat. Dives ille in saeculo apothecas plenas reliquerat; et in inferno guttam ardens petebat, et impetrare non poterat.
4 [Dives in lingua magis cruciatur. Pro se apud Deum dicit. Ob duritiae culpam causa cadit.] Attendite, fratres. Totum divitis corpus flammis gehennae consumitur, et sola lingua amplius cruciatur. Ideo sine dubio in lingua maiorem sentit ardorem, quia per eam superbe loquendo contempserat pauperem. Ipsa enim lingua quae noluerat dicere ut eleemosyna pauperi donaretur, gravius gehennae flammis exuritur. Clamavit enim et dixit: Pater Abraham, mitte Lazarum ut intingat digitum suum, et refrigeret linguam meam [Luc. XVI, 24]. O dives, qua fronte quaeris guttam, qui noluisti porrigere micam? Iuste nunc exigeres, si dedisses. O mundi bona, apud inferos mala! Accesserunt ad servitium divitis ignes, et ad obsequium saevi tortores. Patitur duros tartarorum ministros. Torquetur, et clamat: O iuste et integer iudex, vel secundum peccata mea compensentur supplicia ista, vel contra spatia annorum meorum, quibus habui bona, mala recipiam, aut certe in duplum vel quadruplum! Cur per tot millia annorum me teneri iubes in flamma? Peccatorum meorum sum nexibus alligatus, ne fugiam. Per momenta compungor, ut doleam. Saevit in me ignis, et non parcit; cruciat, et reservat: nec totum est quod punit, cui saevum est quod ignoscit. Post illas lamentabiles voces, potuit ei sine dubio responderi: Quid faciam tibi? Eleemosynas non fecisti, quae peccatorum tuorum poenas exstinguerent. Clamavit tibi Scriptura, et non audisti; propheta non tacuit, apostolus praedicavit, Evangelium tonuit; annuntiatum est supplicium impiorum, iustorum praemium est repromissum: tu umbras et nebulas saeculi huius tenere te credens, divina praecepta velut inanes fabulas respuisti. Interveniant pro te pauperes, et quidquid petieris, dono. Sed iusto iudicio vicem tibi reddo: Quia iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam [Iacobi. II, 13]. Non tibi poterit praestare iustitia mea, nisi quod merentur opera tua. Sine causa mortuus in potestate aliena positus clamas, qui in eo tempore quo potuisti, cum me videres in paupere, caecus eras.
5 [Eleemosynae merces proponitur.] Fratres mei, manu Dei formati, magno mecum pretio comparati, audite consilium Domini Dei nostri, implete desiderium pontificis vestri, ut cum ipso accipiatis haereditatem in regno Patris vestri. Ex servo factus es amicus: contemne quod natus es, fac tibi vicem cum Christo. Quare non accipiat partem de substantia tua, qui tibi praemia praeparavit aeterna? Quare non accipiat vel decimum, qui contulit totum? Contra terrenum patrimonium Deus offert coelum: sic enim ait, Venite, benedicti, percipite regnum; quia esurivi, et dedistis mihi manducare [Ibid., 34, 35]. Tunc vos, si modo eleemosynas largiter fideliterque facitis, feliciter dicere poteritis: Domine, quando te vidimus esurientem, et ministravimus tibi [Matth. XXV, 37]? Quid est hoc, fratres? Convenit fidelis debitor, et creditores excusant? Tunc vobis respondebit Pater, Dominus et amicus cum quo fecistis coeleste commercium: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis [Ibid., 40]. Nonne ego quae accepi, terrena accepi? Coelestia reddam, dabo aeternum praemium, et ad partem dexteram regnum: non quia non peccastis, sed quia peccata vestra eleemosynis redemistis. Rogo vos, fratres, ut ista recipiantur in animis vestris, et ita proficiant peregrinis; ut ante tribunal aeterni Iudicis, et mihi pro benigna admonitione venia, et vobis pro eleemosynarum largitate aeterna gloria tribuatur: praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCV. De Misericordia divina et humana. Quod ideo Deus pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent. <<<     >>> SERMO CCCVII. De similitudine ulmi et vitis, seu, quid sibi invicem conferans divers et pauper
monumenta.ch > Augustinus > 306