monumenta.ch > Augustinus > 305
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCIV. De Misericordia, et Indulgentia . <<<     >>> SERMO CCCVI. De Eleemosyna .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCV[Mss., si secundum se ipsam sibi vivere voluerit.]. De Misericordia divina et humana. Quod ideo Deus pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent.

1 [Misericordia terrena ad coelestem venitur. Misericordia divina et humana.] Modo, fratres, cum Evangelium legeretur, audivimus dicentem Dominum Salvatorem nostrum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur [Matth. V, 7]. Dulce est nomen misericordiae, fratres charissimi; et si nomen, quanto magis res ipsa? Et cum eam omnes homines habere velint, quod peius est, non toti sic agunt; et cum omnes misericordiam velint accipere, pauci sunt qui velint misericordiam dare. O homo, qua fronte vis petere quod dissimulas dare? Debet ergo in hoc mundo misericordiam dare, qui illam optat in coelo recipere. Et ideo, fratres charissimi, quia omnes misericordiam volumus, faciamus nobis illam patronam in hoc saeculo, ut nos ipsa liberet in futuro. Est enim in coelo misericordia, ad quam per terrenas misericordias pervenitur. Sic enim Scriptura dicit: Domine, in coelo misericordia tua [Psal. XXXV, 6]. Est ergo et terrena et coelestis misericordia, humana scilicet et divina. Qualis est misericordia humana? Ipsa utique, ut respicias miserias pauperum. Qualis vero est misericordia divina? Illa sine dubio quae tibi tribuit indulgentiam peccatorum. Quidquid enim misericordia humana largitur in via, misericordia divina reddit in patria. Deus enim in hoc mundo in omnibus pauperibus et alitur et esurit [Sic Beda et Florus. At editi Am. Er. Lov., agentibus adiutor est.], sicut ipse dixit, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]. Deus ergo qui de coelo dignatur dare, vult in terra recipere. Quales sumus nos, qui quando donat Deus volumus accipere, quando petit nolumus dare? Quando enim pauper esurit, Christus indiget, sicut ipse dixit, Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare [Ibid., 42]. Noli ergo despicere miseriam pauperum, si vis securus sperare indulgentiam peccatorum. Esurit modo Christus, fratres, in omnibus pauperibus ipse esurire et sitire dignatur; et quod in terra accipit, in coelo reddit. Rogo vos, fratres, quid vultis aut quid quaeritis, quando ad ecclesiam venitis? Quid utique nisi misericordiam? Date ergo terrenam, et accipietis coelestem. Petit a te pauper, et tu petis a Deo; ille buccellam, tu vitam aeternam: da mendico, quod accipere merearis a Christo; audi ipsum dicentem, Date, et dabitur vobis [Luc. VI, 38]. Nescio qua fronte velis accipere quod non vis dare. Et ideo quando ad ecclesiam venitis, secundum vires vestras, qualescumque eleemosynas pauperibus exhibete. Qui potest, afferat argentum; qui non potest, exhibeat vinum. Si nec hoc habuerit, exhibeat esurienti buccellam; si non habet integram, vel qualemcumque particulam: ut impleat illud quod Dominus admonuit per prophetam, Frange esurienti panem tuum [Isai. LVIII, 7]. Non dixit, Da totum: ne forte pauper sis, et amplius habere non possis.
2 [Eleemosyna nobis proficit. Cur pauperes permisit Deus.] Et si diligenter attendimus, fratres, hoc ipsum quod Christus in pauperibus esurit, nobis proficit. Ideo enim in hoc mundo Deus pauperes esse permisit, ut omnis homo haberet quomodo peccata sua redimeret. Si enim pauper nullus esset; eleemosynam nemo daret, indulgentiam nemo reciperet. Potuit enim Deus omnes homines divites facere; sed nobis per pauperum miseriam voluit subvenire: ut et pauper per patientiam, et dives per eleemosynam possint Dei gratiam promereri. Nobis enim militat inopia pauperum, Denique si sapienter intelligis, et statera cordis tui diligenter appendis; incomparabiliter plus est quod pro paupere recipis, quam id quod pauperi largiris. Attende et vide nummum, et regnum. Quid simile, frater, das pauperi? Das nummum, et a Christo recipis regnum: das buccellam, et à Christo recipis vitam aeternam; das vestimentum, et a Christo recipis remissionem peccatorum. Non ergo despiciamus pauperes, fratres: sed magis eos desideremus, et ultro nos eis ingerere festinemus; quia miseria pauperum medicamentum est divitum, sicut et ipse Dominus dixit: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Luc. XI, 41]; et iterum, Vendite quae possidetis, et date eleemosynam [Id. XII, 33]. Et per prophetam clamat Spiritus sanctus, Sicut aqua exstinguit ignem; sic eleemosyna exstinguit peccatum [Eccli. III, 33]: et iterum, Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec liberabit te [Lov., Sic vos tamen scitote agere, ut sit rector Spiritus et adiutor; sed dissentientibus caeteris libris] ab omni malo [Id. XXIX, 15]. Faciamus ergo misericordiam, fratres, et Christo adiuvante cautionis suae vinculum teneamus. Illam utique quam supra memoravi, ubi ait, Date, et dabitur vobis; et iterum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Unusquisque secundum vires studeat ne ad ecclesiam vacuus veniat: debet enim aliquid exhibere, qui optat accipere. Qui potest, novo vestimento tegat pauperem: qui non potest, vel vetus porrigat. Qui vero ad ista se non sentit idoneum, porrigat buccellam, suscipiat peregrinum, lectulum faciat, pedes abluat: ut audire mereatur a Christo, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et suscepistis me [Matth. XXV, 34, 35]. Nemo se, fratres charissimi, de dandis eleemosynis excusare poterit; quando pro calice aquae frigidae mercedem se Christus redditurum esse promisit [Id. X, 42].
3 [Eleemosynarum duo genera.] Et quia, sicut frequenter admonui, duo sunt eleemosynarum genera, unum bonum, aliud melius; unum ut pauperibus buccellam porrigas, alterum ut peccanti in te fratri cito indulgeas: ambo eleemosynarum genera implere auxiliante Domino festinemus; ut ad aeternam indulgentiam, et ad Christi veram misericordiam pervenire possimus. Sic enim ipse dixit: Si dimiseritis, dimittet et vobis Pater vester peccata vestra; si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra [Id. VI, 14 et 15]. Et alibi clamat Spiritus sanctus, Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? in hominem similem sibi non habet misericordiam, et misericordiam petit a Deo [Eccli. XXVIII, 3, 4]? Dicit enim beatus Ioannes [Ita nonnulli Mss. At editi, potuerunt.], Qui fratrem suum odit, homicida est [I Ioan. III, 15]; et iterum, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius [Id. II, 11]. Et ideo, fratres charissimi, ut aeterna mala possimus evadere, et ad bona perpetua pervenire, duo quae supra dixi eleemosynarum genera, quantum possumus et quamdiu vivimus, et ipsi habere et aliis impendere festinemus; ut securi possimus in die iudicii dicere, Da, Domine, quia dedimus: nos fecimus quod iussisti; tu imple quod promisisti. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCIV. De Misericordia, et Indulgentia . <<<     >>> SERMO CCCVI. De Eleemosyna .
monumenta.ch > Augustinus > 305