monumenta.ch > Augustinus > 304
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCIII. Admonitio populi ut lectiones divinas audire studeant, etc. <<<     >>> SERMO CCCV. De Misericordia divina et humana. Quod ideo Deus pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCIV[Citatur a Beda et Floro ad Rom. VIII. et ad Galat. III. Locum diemque habiti sermonis, quem hic notamus, exhibuit vetus codex PP. Cisterciensium in Ierusalem de Urbe. Porro Calendarium Carthaginense nuperrime repertum natalitia Sanctorum Volitanorum seu Bolitanorum assignat XVI cal. nov. Ex quo diem habes, non huius tantummodo, sed etiam superioris sermonis, qui tertio ante hunc die dictus intelligitur ex illis verbis hic cap. 13, «Iam nudiustertius qui adfuistis, audistis,» etc. necnon Sermonis 26 (pronuntiati, ut recentius didicimus, in basilica Theodosiana), in cuius capite 8 iste Sermo 156 sic indicatur, «Quod etiam hesterno die commemoravimus.» Ad annum vero 417 pertinere videntur isti sermones, sive ad idem circiter tempus quo scriptus est liber de Gratia Christi.]. De Misericordia, et Indulgentia [Fossatensis codex, et cum ipso brachio Domini porrecto nobis in auxilium Spiritu sancto. Colbertinus, et ipso brachio Domini porrigente nobis auxilium Spiritus sancti. Beda vero, et ipso brachio Domino porrecto nobis ad auxilium Spiritu sancto.].

1 [Misericordia homini pernecessaria. Hanc aliis exhibendo promeretur. In iudice misericordia et disciplina ne dissocientur. Misericordia primo in se servanda.] Inter omnia quibus humana indiget fragilitas, maxime necessaria est misericordia; quia quanto fragilior est corrupta natura, tanto maiore indiget providentia beneficii. Et ideo, fratres, quia sine hac vita nostra subsistere non potest, discamus quomodo in nos primum divinam provocemus clementiam, ut secundum multitudinem miserationum suarum nostrae miseriae subvenire dignetur; quatenus in praesentis vitae cursu vitemus nostrae salutis damnum, et in futuro interitum possimus evadere perpetuum. Ad hoc enim impetrandum, dilectissimi, sicut nobis Scriptura sacra ostendit, praecipuum est misericordiae bonum; de qua ipse Salvator ait, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur [Matth. V, 7]. Non potest peccator misericordiam a Deo sperare, qui misericordiam non facit peccantibus in se. Ergo dimittat homo temporale debitum, ut mereatur recipere aeternale bonum. Si animas nostras cupimus peccatorum sordibus emundari, misericordiam in nos peccantibus non negemus; ut in die retributionis ad promerendam Dei misericordiam, misericordiae operibus adiuvemur. Quomodo misericordiam a Deo exspectat vel sperat, qui crudelis est in conservos suos? Si quis cupiat Deum sibi misereri, ita et misereatur debitoribus suis. Certissime indulgentiam exspectare poterit, qui aliis indulgere novit. Ad misericordiae opus optime nos in Evangelio Dominus exemplo roboravit, ubi ait: Estote ergo misericordes, sicut Pater vester coelestis misericors est [Luc. VI, 36]; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Omnis misericordia facit locum unicuique secundum meritum operum suorum. Qui facit misericordiam, Deo offert sacrificium satis placabile. In iudice misericordia et disciplina debet esse; quia una sine altera bene esse non poterit. Misericordia sola si fuerit, securitatem faciet peccandi subiectis: iterum, si disciplina sola semper aderit, vertitur animus delinquentis in desperationem, et iudex non merebitur a Deo misericordiam. Sed hanc misericordiam a se ipso debet homo incipere. Quomodo in aliis est misericors, qui in se ipso crudelis est? In se ipso crudelis est, qui sibi perpetuas peccatis suis praeparat flammas. Bene misericors est, qui a se ipso incipit, et se diligenter custodit, ne puniatur cum diabolo; et sic aliis praestet, quod sibi bonum esse prospicit.
2 [Aliis indulgendo conciliatur.] Per indulgentiam autem docuit nos Dominus, quomodo possimus impetrare misericordiam ab illo, cum in Evangelio ait, Dimittite, et dimittetur vobis [Luc. VI, 37]: item, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater coelestis peccata vestra; si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra [Matth. VI, 14 ] [et 15]. Haec quoque vera scientia magnam per nos misericordiam sonat [In Bedae et Flori Collectione, Iam supra dixerat, Prudentia carnis mors est. Non quia caro, etc.] his qui eam recte intelligere possunt. Igitur ex nostro iudicio iudicat nos Deus, et quodam modo in potestate nostra est quomodo iudicemur a iudice Deo. Si misericorditer iudicemus in nos delinquentibus, misericorditer iudicat Deus de nobis in se peccantibus. Intendamus ergo in exemplum illius, sicut Doctor Gentium nos admonens ait, Donate vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut Deus in Christo donavit vobis, ita et vos facite [Coloss. III, 13]: hoc est, quomodo Deus in Christo nobis peccata donavit, sic etiam nos qui in nos peccant dimittamus. Item alibi idem apostolus ait, Nulli malum pro malo reddentes [Rom. XII, 17]: et alio loco, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum [Ibid., 21]. Sciendum est certissime quod unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo. Tunc oratio nostra pro peccatis nostris ad aures omnipotentis Dei cito perveniet, si delinquentium preces in nostris auribus acceptabiles erunt. Qui clementer peccantibus ignoscere novit, clementiam divinae pietatis certissime accipiet. Unde et scriptum est, Qui pronus est ad misericordiam, benedictus a Domino [Prov. XXII, 9]. Sic enim remittitur nobis, ut nos remiserimus eis qui nobis quacumque malignitatenocuerunt.
3 [Miserationum multa genera.] Multa itaque genera sunt miserationum, quae cum facimus, adiuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata. Sed ea nihil est maius, qua ex corde dimittimus quod quisque peccavit. Non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinantibus hospitium, et caetera huiusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius qui ab illo [Forte, mendacissimum.] laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur; non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat; quia misericordiam praestat. Proinde, fratres, obsecro ut ante omnia misericordiae operam detis, et in quibuscumque possitis proximos vestros adiuvetis. Ad indulgendum quoque proximis vestris, delicta eorum prompti sitis; ut peccatorum vestrorum veniam pro hoc ab omnipotente Iudice adipisci valeatis, et vitam aeternam cum sanctis omnibus in coelesti regno perpetualiter habere mereamini: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCIII. Admonitio populi ut lectiones divinas audire studeant, etc. <<<     >>> SERMO CCCV. De Misericordia divina et humana. Quod ideo Deus pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent.
monumenta.ch > Augustinus > 304