monumenta.ch > Augustinus > 303
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCII. De studio sapientiae, lectione et meditatione legis Dei . <<<     >>> SERMO CCCIV. De Misericordia, et Indulgentia .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCIII[Mss. hic et infra, liberabit.]. Admonitio populi ut lectiones divinas audire studeant, etc.

1 [A lectione sacra nullus excusatur. Non inopia temporis.] Gratias Deo agimus, fratres charissimi, quia nos, etsi inter multas occupationes, sanctae Charitati vestrae repraesentare dignatus est. Novit enim divina clementia, quia etiamsi secundo aut tertio per singulos annos vobis possimus occurrere, nec sic quidem poteramus nostra desideria satiare. Quis enim pater est, qui filios suos, et praecipue fideles et bonos, non frequenter videre desideret? Concedat Deus vobis orantibus, ut et in nobis, quos tanta charitate suscepistis, aliquid boni invenire possitis; et nos hoc semper in vobis videamus, unde plenius gaudere possimus. Quia ergo, quantum dignum est, de Charitatis vestrae praesentia gratulamur, de salute communi, quantum Dominus dederit, colloquamur. Quando aliquid de utilitate animae proferimus, fratres charissimi, nemo se excusare conetur, ut dicat: Non mihi vacat legere; et ideo non possum Dei praecepta vel agnoscere vel implere. Nec dicat aliquis vestrum: Non novi litteras; ideo mihi non imputabitur quidquid minus de Dei praeceptis implevero. Inanis est et inutilis excusatio ista, fratres charissimi. Primum est, quod lectionem divinam, etiamsi aliquis nesciens litteras non potest legere, potest tamen legentem libenter audire. Qui vero litteras novit, numquid potest fieri quod non inveniat libros, quibus possit Scripturam divinam legere? Tollamus a nobis fabulas vanas, mordaces iocos; sermones otiosos ac luxuriosos, quantum possumus, respuamus: et videamus si nobis non remaneat tempus, in quo lectioni divinae vacare possimus. Fugiamus prandia luxuriosa, quae nos occupant usque ad vesperam; contemnamus coenas, quae nos aliquoties etiam in vitiis usque ad noctem mediam trahunt, in quibus et caro nostra per ebrietatem debilitatur, et anima per turpiloquia et scurrilitates aut vulneratur, forte aut etiam moritur; istas malas occupationes, quae et animam et corpus debilitant, fugiamus: et videbimus quod nobis remanet tempus, in quo aliquid de salute animae cogitemus.
2 [Non legendi imperitia. Verbum Dei lumen et cibus animae.] Quando noctes longiores sunt, quis erit qui tantum possit dormire, ut lectionem divinam vel tribus horis non possit aut ipse legere, aut alios legentes audire? Illi enim lectionem divinam legere non possunt, qui se, sicuti iam dictum est, usque ad mediam noctem inebriare contendunt. Nos vero si Deo volumus placere et de salute animae attentius cogitare, sobrietatem debemus diligere, et ebrietatem quasi foveam inferni longe refugere. Attendite, rogo vos, fratres: hoc dico quod non ignoratis. Novimus enim aliquos negotiatores qui cum litteras non noverint, requirunt sibi mercenarios litteratos; et cum ipsi litteras [Mittit ad sermonem 134, n. 4-6, de verbis Evangelii Ioan. 8; vel potius ad 152, nn. 10, 11. Hunc enim, in quo eamdem sententiam Apostoli ex Epistola ad Romanos susceperat exponendam, his mox verbis notare videtur Augustinus: «ipsam,» inquit, «sententiam vobis exponebam, quando ista dicebam.»] nesciant, aliis scribentibus rationes suas ingentia lucra conquirunt. Et si illi qui litteras nesciunt, conducunt sibi mercenarios litteratos, ut acquirant terrenam pecuniam; tu, quicumque es qui litteras non nosti quare etiam non cum pretio et mercede rogas, qui tibi debeat Scripturas divinas relegere, ut ex illis possis praemia aeterna conquirere? Pro certo, fratres, qui hoc studiose requirit, credit quod illi in aeternum prodesse possit. Qui vero lectionem nec ipse vult legere, nec legentem libenter audire, omnino non credit quod inde aliquid boni possit acquirere. Vos ergo, fratres, rogo et admoneo, ut quicumque litteras scitis, Scripturam divinam frequentius relegatis: qui vero non scitis, quando alii legunt, intentis auribus audiatis. Lumen enim animae et cibus aeternus non est aliud nisi verbum Dei, sine quo anima nec videre potest nec vivere: quia quomodo caro nostra moritur si non capiat cibum, ita et anima nostra exstinguitur si non accipiat Dei verbum.
3 [Rusticus id potest et audire et retinere. Cum discat cantica turpia.] Sed dicit aliquis: Ego homo rusticus sum, et terrenis operibus iugiter occupatus sum, lectionem divinam nec legere possum nec audire. Quam multi rustici et quam multae mulieres rusticanae cantica diabolica, amatoria et turpia memoriter retinent et ore decantant? Ista possunt tenere atque parare quae diabolus docet; et non possunt tenere quod Christus ostendit? Quanto celerius et melius quicumque rusticus vel quaecumque mulier rusticana, quanto utilius poterat et Symbolum discere, et orationem Dominicam et aliquas antiphonas et psalmos quinquagesimum vel nonagesimum et parare et tenere et frequentius dicere, unde animam suam et Deo coniungere, et a diabolo liberare possent? Nam quomodo cantica turpia in tenebras diaboli mittunt; sic cantica sancta Christi lumen ostendunt. Nemo ergo dicat: Non possum aliquid de hoc quod in ecclesia legitur retinere. Sine dubio enim, si velis, poteris. Incipe velle, et statim poteris. Et ut de operibus bonis nullus homo se valeat excusare, donante Deo volo vobis qualemcumque rationem suggerere.
4 [Et ea quae ad agriculturam spectant.] Animae nostrae cura, fratres charissimi, maxime terrenae culturae similis est. Sicut enim in terra quae colitur, alia exstirpantur, alia radicitus evelluntur, ut quae bona sunt seminentur: ita et in anima nostra fieri debet. Eradicentur mala, et bona plantentur; exstirpentur noxia, et utilia inserantur: superbia evellatur, et humilitas plantetur; proiiciatur avaritia, et misericordia teneatur; contemnatur luxuria, et castitas diligatur. Nam quomodo in terra tua, nisi mala proieceris, bona plantare non poteris; sic et de anima tua nisi spinas et tribulos vitiorum eradicaveris, virtutum germina sancta plantare non poteris. Dic mihi, rogo te, quicumque es ille qui iam paulo ante dicebas quod pro eo quod non nosses legere, ideo non possis Dei praecepta complere; dic mihi, quis tibi monstravit quomodo putares vineam tuam, quo tempore plantares novellam? Quis tibi hoc ostendit? Quia aut vidisti, aut audisti, aut interrogasti cultores optimos qualiter deberes colere vineam tuam. Quomodo ergo sollicitus es de vinea tua; quare non sic es sollicitus de anima tua?
5 [Villa Dei et villa hominis: quae utrique cura exhibenda.] Attendite, rogo vos, fratres, duo genera agrorum sunt: unus ager est Dei, alter est hominis. Habes tu villam tuam; habet et Deus suam. Villa tua est terra tua; villa Dei est anima tua. Numquid iustum est ut villam tuam colas, et Dei villam desertam dimittas? Si colis terram tuam, cole et animam tuam. Villam tuam vis componere, et Dei villam desertam dimittere? Numquid hoc iustum est, fratres? Numquid a nobis hoc meretur Deus, ut animam nostram quam satis ille diligit negligamus? Quomodo attendis villam tuam cultam, et gaudes; cur non attendis animam tuam desertam, et plangis? De agro villae nostrae paucis diebus victuri sumus in mundo: ibi ergo, id est, in anima nostra maius studium debemus semper impendere. Animam nostram quasi villam suam nobis dignatus est committere Deus, ut illam omni studio debeamus excolere. Totis ergo viribus cum Dei adiutorio laboremus, ut cum Deus ad agrum suum, hoc est, ad animam nostram venire voluerit, totum cultum, totum compositum, totum ordinatum inveniat, messem inveniat, non spinas; vinum inveniat, non acetum; triticum magis quam lolium. Si omnia quae placeant oculis suis invenerit, aeterna nobis praemia repensabit. Si vero totum desertum et spinis repletum aspexerit, cum ipsis spinis operum nostrorum aeterno nos incendio deputabit.
6 [Aemulatio Dei de cultu animae, et tribulationum origo. Nihil in hoc durum exigit Deus.] Inde est, fratres, quod frequenter tribulationes et angustias sustinemus; quia Deus vicem nobis quodam modo reddit. Nolumus nos amare animam nostram, quam ille amat; et ille villam, quam nos amamus, dimittit ut pereat. Nam ut deserta remaneret ab hostibus terra nostra longo tempore, multis vitiis et criminibus deserta remanserat anima nostra. Quia ergo animam nostram quam Deus diligit non amavimus, totum quod in hoc mundo amabamus perdidimus. Et ideo, fratres charissimi, vel sic discamus plus animam amare quam carnem, aeterna potius diligere quam caduca. Quidquid enim pro carne laboramus, totum peribit [Sic Mss. Editi vero, Utquid ergo aliqui, etc.]: hoc solum perire non poterit, quod unusquisque pro salute animae suae in coelo reposuit. Nemo ergo se excuset et dicat se litteras nescire; ideo non posse Dei praecepta complere. Non est grande quod a nobis requirit Deus, non durum, non asperum. Clamat tibi in conscientia tua aeterna iustitia: Quomodo gubernas agrum tuum, guberna et cor tuum; quomodo colis villam tuam, cole et animam tuam; quomodo superfluos palmites tollis de vite tua, sic malos affectus tolle de anima tua. Praecidis de vite tua quod malum est; incide de anima tua quod iniquum est. Quomodo qui vitem suam uno anno putare noluerit, ipso anno abundantius exhibet, et postea sine fructu sterilis remanebit: sic et qui malas cogitationes et mala desideria non tollit de anima sua, videtur afferre fructum de rapinis et fraudibus in anno vitae suae quo vivit in hoc mundo; sed postea sterilis remanebit in aeternum. Et quia fructus legitimos non exhibuit, quasi sarmenta luxuriosa et infructuosa, aeterna illum flamma sine misericordia cruciabit; sicut ipse Dominus dixit, Paleas autem comburet igni inexstinguibili [Matth. III, 12]. Quomodo in vite tua totos oculos [Sic Edd. plerique; in B., vivit. Forte, vivis. M.] superfluos amputas, et duos aut tres qui sunt legitimi derelinquis: sic et in anima tua omnia desideria, quae res alienas male respiciunt et pessime concupiscunt, Spiritus sancti gladio et crucis falce debes incidere, et hoc tantum unde iustitia vel misericordia cernitur reservare.
7 [Id in anima colenda servetur quod in agricultura. Fructus triplex et tres professiones. Bonae virgines. Viduae. Coniugatae.] Nam terra quando colitur, fratres dilectissimi, nostis quae consuetudo servetur. Primum evelluntur spinae, lapides proiiciuntur; postea terra ipsa proscinditur, combinatur, tertiatur: deinde quarto aut quinto sulco ordine legitimo seminatur. Hoc ergo fiat, fratres charissimi, in anima nostra. Primum eradicentur spinae, id est, cogitationes malae. Postea lapides auferantur, hoc est, omnis malitia vel duritia expurgetur. Deinde cor nostrum evangelico aratro et crucis vomere proscindatur et aretur, et confringatur per poenitentiam, molliatur per eleemosynam, per charitatem semini dominico praeparetur: ut et tunc purgata et bene culta cordis nostri terra cum gaudio semen verbi Dei possit excipere, et non solum trigesimum, sed etiam sexagesimum et centesimum fructum reddere. Tres enim professiones sunt in sancta Ecclesia catholica. Sunt virgines, sunt viduae, sunt etiam coniugati. Virgines exhibent centesimum, viduae sexagesimum, coniugati vero trigesimum. Alius quidem exhibet amplius [Florus, ex ipsa delectatione iustitiae. Sic etiam Beda, qui postea pro, catholica fide, habet, catholica pace.], alius minus; sed omnes in coelesti horreo reconduntur, et aeterna beatitudine feliciter perfruuntur. Virgines ergo cogitantes Mariam, viduae Annam, maritatae vero Susannam, imitentur illarum castitatem in hoc saeculo, ut illis sociari mereantur in aeternum. Bonae enim virgines, quae non solum corpore, sed etiam corde et lingua virgines esse voluerint, sanctae Mariae cum reliquo exercitu virginum sociantur. Bonae viduae, non deliciosae, non linguosae [Castigatus ad omnes Mss. et Edd. in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Apostoli 13.], non curiosae, non invidiosae, non superbae, quae ieiuniis, eleemosynis et orationibus, sicut beata. Anna faciebat, serviunt Deo, cum ipsa Anna sancta sociantur multis millibus viduarum. Coniugati vero qui sibi invicem fidem servaverint, et extra se nihil agnoverint, se ipsos tantum nonnisi pro desiderio filiorum agnoverint, assidue eleemosynas fecerint, et in quantum possunt Dei praecepta servaverint, sancto Iob, sanctae Sarae, vel sanctae Susannae cum sanctis Patriarchis et Prophetis merebuntur feliciter sociari.
8 [Qualiter audita in concione invicem repetenda.] Rogo vos, fratres charissimi, semper recolite, semper retinete quod vobis pro animae vestrae salute suggerimus. Nolite hoc transitorie accipere. Debet enim sermo noster in corde vestro radices figere; ut in tempore retributionis possit aeternae vitae fructus feliciter exhibere. Qui potest totum retinere quod dicimus, Deo gratias agat, et aliis quod retinet semper ostendat. Qui totum non potest retinere, vel partem aliquam recordetur. Et si totum unus non potest, singuli ternas vel quaternas sententias retinete: et dum unus alteri insinuat quod audivit, totum vobis invicem referendo non solum memoriter retinere, sed etiam bonis operibus Christo adiuvante poteritis implere. Dicat unus alteri: Ego audivi episcopum meum de castitate dicentem. Alius dicat: Ego in mente habeo illum et de eleemosynis praedicasse. Alius dicat: Remansit in memoria mea, quod dixit ut sic colamus animam nostram, quomodo colimus terram nostram. Alius referat: Ego retineo dixisse episcopum meum, ut qui novit litteras, Scripturam divinam studeat legere, qui vero non novit, quaerat sibi et roget qui illi debeat Dei praecepta relegere, ut quod legerit possit Deo adiuvante complere. Dicat etiam alius: Ego audivi episcopum meum dicentem, quod quomodo negotiatores qui non noverunt litteras, conducunt sibi mercenarios litteratos ut acquirant pecuniam; sic Christiani debent sibi requirere et rogare, et si necesse est, etiam et mercedem dare, ut illis debeat aliquis Scripturam divinam relegere; ut quomodo negotiator alio legente acquirit pecuniam, sic illi acquirant vitam aeternam. Haec si agitis, si vos invicem admonetis; et in hoc saeculo fideliter potestis vivere, et postea ad aeternae vitae beatitudinem pervenire. Nam si statim ubi de ecclesia recesseris, totum quod ab episcopo audisti oblitus fueris, sine fructu venisti ad ecclesiam, sine fructu inanis redis ad domum tuam. Sed absit hoc a vobis, fratres: magis in vobis impleatur illud quod scriptum est, Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore [Psal. CV, 3]; et illud, Misericordia autem Domini a saeculo et usque in saeculum super timentes eum: et iustitia eius super filios filiorum custodientibus mandata eius, et memoria retinentibus ut faciant ea [Psal. CII, 17 ] [et 18]. Ad quam vos misericordiam Dominus pro sua pietate perducat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCII. De studio sapientiae, lectione et meditatione legis Dei . <<<     >>> SERMO CCCIV. De Misericordia, et Indulgentia .
monumenta.ch > Augustinus > 303