monumenta.ch > Augustinus > 302
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCCI. Admonitio ut pro salute animae, aspera praedicatio non solum non respuatur, sed ardenti desiderio requiratur . <<<     >>> SERMO CCCIII. Admonitio populi ut lectiones divinas audire studeant, etc.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCII[Am. Er. et Mss. carent his verbis, et quiddam vivum.]. De studio sapientiae, lectione et meditatione legis Dei [Plerique Mss., Vivificaberis.].

1 [Cognitione Dei nihil melius. Scientia vera. Sapientia perfecta. Vita beata.] Oportet, fratres charissimi, ut mundo corde et casto corpore sapientiam divinam discere diligatis, et intelligere appetatis; quia ipsa cognitio Dei fideliter se quaerentibus [Collatus cum bn. cl. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Apostoli 6.] et instanter meditantibus tribuit [Plura ex hoc sermone collegit Beda ad Rom. VII, et Florus ad eamdem Epist. et ad Hebr. XII. Habitum in basilica Martyrum Scillitanorum docet praefixus eidem sermoni titulus in veteri codice Romano PP. Cisterciensium S. Crucis in Ierusalem de Urbe. Haec vero, quae apud Carthaginem exstabat, basilica laudatur a Victore, in libro primo de Persecutione Vandalica.]. Cognitione autem Dei nihil melius est; quia nihil beatius est, et ipsa vera beatitudo est. Unde et Salvator ad Patrem ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]. Huius ergo sapientiae notitia qualiter adipiscatur, audite. Primo omnium quaerendum est homini quae sit vera scientia, veraque sapientia: quia sapientia huius saeculi, stultitia est apud Deum [I Cor. III, 19]. Scientia vera est, a diaboli servitio, quod sunt peccata, recedere; et sapientia perfecta est, Deum colere secundum mandatorum illius veritatem: quia in his duobus vita beata acquiritur, sicut Psalmista ait, Diverte a malo, et fac bonum [Psal. XXXIII, 15]. Nec etiam sufficit cuiquam mala non facere, nisi etiam et bona faciat; nec bona facere, nisi etiam mala omittat. Omnis ergo qui sic sapiens est, procul dubio beatus erit in aeternum. Beata siquidem vita est cognitio divinitatis; cognitio divinitatis, virtus boni operis est; virtus boni operis, fructus est aeternae beatitudinis.
2 [Quanta conferat bona lectio Scripturarum. Huius et orationis discrimen.] Adhuc ergo bonum habemus solatium, divinarum lectionem Scripturarum: quia sacrarum lectio Scripturarum, divinae est praecognitio non parva beatitudinis. In his enim quasi in quodam speculo homo se ipsum considerare potest, qualis sit, vel quo tendat. Lectio assidua purificat omnia [Nonnulli Mss., scimus.], timorem incutit gehennae, ad gaudia superna cor instigat legentis. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum; sive quia intellectum mentis erudit, seu quia a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Labor honestus est lectionis, et multum ad emundationem animae proficit. Sicut enim ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis interior homo nutritur et pascitur, sicut Psalmista ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! super mel et favum ori meo [Psal. CXVIII, 103]. Sed ille beatissimus est, qui divinas Scripturas vertit in opera. Omnes plane Scripturae sanctae ad nostram salutem scriptae sunt, ut proficiamus in eis in veritatis agnitione. Saepius caecus offendit quam videns: sic ignorans legem Dei saepius ignoranter peccat, quam ille qui scit. Sicut caecus sine ductore, sic homo sine doctore rectam viam vix graditur.
3 [Quid post lectiones sacras praestandum.] Et ideo, fratres charissimi, quicumque ex vobis lectiones sacras legere et intelligere possunt, in his studium impendant, ut earum frequenter meditatione utantur: qui vero sensum locutionis sacrae ex lectione non possunt percipere, attentius audiant interpretantem, ut recipiant saltem inde aedificationem. Cum vero magisterio coelesti instructi, quid faciendum quidve vitandum sit, dilectissimi, accipiatis; non sit mora in faciendo, quod intus sapiatis intelligendo: quia, ut beatus Paulus apostolus ait, Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis [Rom. II, 13]. Et ipsa Veritas ait, Servus qui scit voluntatem domini sui et non facit, vapulabit multis [Luc. XII, 47]. Item alibi scriptum est, Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi [Iacobi IV, 17]. Itaque omni diligentia studete ut cognoscatis voluntatem Dei: postquam autem cognoveritis voluntatem eius, summo nisu contendite, ut hanc faciatis implentes mandata illius, et instanter deposcite, ut in hoc perseverantes perveniatis ad promissa illius. Ad quod nos adiuvare dignetur ipse qui per suam bonitatem nos vocaverat, et per suam gratiam liberaverat, quique bene certantibus coelestia regna promiserat, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v