monumenta.ch > Augustinus > 301
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCC. Qualiter excipiendum Dei verbum . <<<     >>> SERMO CCCII. De studio sapientiae, lectione et meditatione legis Dei .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCCI[Sic Am. Er. et Mss. At Lov., Qui ergo.]. Admonitio ut pro salute animae, aspera praedicatio non solum non respuatur, sed ardenti desiderio requiratur [Castigatus ad omnes Mss. et Edd. in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Apostoli 5].

1 [Sacerdos ne sit remissior. Timeat poenas Heli. Phinees ob severitatem laudatur.] Quotiescumque, fratres charissimi, tam pro vestra quam pro mea salute mihi necesse est aliqua dura vel aspera praedicare, considerantes periculum meum, debetis hoc aequanimiter ac patienter accipere; quia praedicatio aspera, aegrotis medicamenta providet, sanis ornamenta componit. Non est enim leve quod per prophetam Spiritus sanctus sacerdotibus Domini comminatur. Si, inquit, non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram [Ezech. III, 18]; et iterum, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum [Isai. LVIII, 1]: et illud quod negligenti sacerdoti nimium terribiliter in Evangelio dicitur, Serve male, quare non dedisti pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exegissem? Et quid post haec? Inutilem, inquit, servum proiicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXV, 26, 27, 30]. Ecce qualem sententiam sacerdos negligens sustinebit, qui verbum Dei assidue praedicare noluerit. Et ideo, fratres charissimi, quoties vobis aliqua aspera pro salute animae vestrae humiliter suggero, absolvo apud Deum conscientiam meam. Timeo enim et nimium expavesco Heli sacerdotis exemplum, qui pro eo quod audiens filios suos adulteria committere, dissimulavit eos aut caedere, aut de communione suspendere; sed tantummodo leviter admonuit, dicens: Filii, non est bonum quod de vobis audio. Si homo in hominem peccaverit, rogabit pro eo sacerdos; si autem ipse sacerdos deliquerit, quis exorabit pro eo [I Reg. II, 23-25]? et tamen licet hoc dixerit, quia eos non cum grandi severitate distrinxerit, et ipse retro cadens de sella, fractis cervicibus mortuus est, et nomen eius de libro vitae deletum est, et uno die triginta millia de populo interfecta sunt, et duo filii eius occisi sunt, et arca Testamenti ab inimicis capta est [Id., IV]. Ecce quam grave malum factum est per negligentiam sacerdotis, qui noluit timere illud quod supra dictum est, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram. Ista enim tam terribilis sententia mihi intolerabilem metum facit; et ideo me vobis importunum existere, et frequenter clamare compellit. Et quia negligens sacerdos quam gravi fuerit plaga percussus audistis, Phinees sacerdos, qui sanctam severitatem tenuit, videte quid a Domino audire meruit. Cum enim duos adulteros simul uno ictu percutiens occidisset, Domino dicente, audire promeruit, Phinees sacerdos zelo meo commotus, revocavit iram meam, ne disperderem populum [Num. XXV, 11]: et ideo in ipso Psalmo scriptum est, Stetit Phinees, et exoravit, et cessavit quassatio; et reputatum est illi ad iustitiam, a generatione in generationem usque in sempiternum [Psal. CV, 30 ] [et 31].
2 [Peccatores correpti reponunt se non esse solos. Et hoc quam stulte.] Sed quando peccatores pro suis criminibus castigantur, quod peius est, non toti humiliter et obedienter accipiunt; sed plures sunt qui impudentissima fronte respondere non erubescunt, dicentes: Numquid ego hoc solus feci? Numquid non illi et illi aut similia aut peiora fecerunt? Numquid non talia clerici etiam maioris ordinis faciunt [Sic inscribitur apud Bedam in II Cor. XII. Ibidem citatur a Floro, et ab utroque ad Rom. VII. Locum porro habiti sermonis hic annotamus ex vetere codice PP. Cisterciensium S. Crucis in Ierusalem de Urbe.]? Infelix! solatium tibi est turba peccatorum [Forte, quem.]? Numquid Ideo unusquisque peccator poterit minus torqueri, si cum ipso infinitae peccatorum multitudines aeterno supplicio coeperint cruciari? Quanto melius erat unicuique, ut peccatorum suorum mala fugiens, humili confessione clamaret, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana anima meam, quia peccavi tibi [Psal. XL, 5]; et illud, Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper [Psal. L, 5]: et magis exempla illorum, qui post multa peccata bene conversi sunt, pro remedio animae suae sequeretur; et non sibi illos proponeret imitandos, quibus post breve gaudium succedit sine fine supplicium.
3 [Addunt malorum res non esse minus secundas. Cur id ita fiat. Afflictionis necessitas.] Solent etiam et hoc profana temeritate desperantes de Dei iustitia criminosi vel negligentes dicere; quod multi talia aut forte peiora crimina committentes, nihil mali in hoc saeculo patiantur, sed et sani et divites in omni prosperitate permaneant. O infelix et nimium lugenda praesumptio! Ergo capitalia crimina committentes superbi et impii ideo tibi videntur esse beati, quia nihil mali in hoc saeculo patiuntur? Audi de talibus Scripturam dicentem, In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia eorum, operti sunt iniquitate et impietate sua, prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum [Psal. LXXII, 5-7]. Ideo enim in hoc saeculo minime flagellantur, quia prae nimietate scelerum suorum aeterno supplicio reservantur. Non enim brevi tempore castigari potuerunt, quibus necesse erit sine fine torqueri. Nam Dominus ac Deus noster, qui istos pro sua iustitia castigare dissimulat, filios suos diversis tribulationibus exercere non cessat; secundum illud quod scriptum est, Flagellat Dominus omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]; et illud, Ego quos amo, arguo et castigo [Apoc. III, 19]. Si omnem filium flagellat quem recipit, ergo quem non flagellat, non recipit: et si omnem quem amat castigat, ergo quem non castigat non amat. Et hoc ut ita fiat non Dei potentia operatur [Floriacensis Ms., nosmetipsos quasi de ipso, audiamus.], sed illorum nequitia sustinere meretur; secundum illud quod scriptum est, Ut sordens sordescat adhuc, et iustus iustificetur adhuc [Id. XXII, 11].
4 [Remedia in aeternum mansura nobis hic providere debemus.] Haec ergo diligentius et attentius cogitet, qui se in comparatione peiorum minus peccare putat: et dum adhuc anima ista peccatrix in isto fragili corpusculo continetur, remedia sibi in aeternum mansura provideat; ne forte si eum delectat brevi tempore purpura indutum et bysso, inter opes et delicias voluptati vel luxuriae infeliciter deservire [Pelagiani. Vide de Gratia Christi, l. 1, c. 39; cont. Iul. l. 2, cc. 3, 4, 8, et l. 6, c. 23.], necesse sit illi postmodum inter inferni flammas sine ullo iam remedio guttam refrigerii postulare. Sed quando haec luxuriosi audiunt, velut phrenetici, amisso sanitatis sensu irridere et subsannare solent eos, a quibus eis talia cum grandi labore praedicantur. Rideant quantum volunt, habent pro nobis Dominum respondentem, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]: habent et illi Dominum dicentem, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis: vae, qui saturati estis, quia esurietis [Luc. VI, 25]. Derideant ergo nos superbi; nos tamen pro eorum salute, licet minus digni, die noctuque cum rugitu et gemitu Dei misericordiam supplicemus, confidentes de illius ineffabili pietate, quod eos cito inter filios suos ita dignabitur castigare, ut per ipsam castigationem ab omnium peccatorum praecipitio revocentur, et dignam poenitentiam agentes cum sanctis mereantur aeterna praemia percipere: quod tantum [Plures Mss., vinctum.] tunc in veritate fieri poterit, quando sine aliqua mora peccator ad poenitentiae medicamenta confugerit.
5 [Sacerdotes, medici spirituales: corporum medicos in quo praecellunt.] Vos vero, fratres charissimi, agnoscentes quam gravis sarcina cervicibus immineat sacerdotum, a quibus omnium animae requirendae sunt, sicut iam supra suggessimus, videntes quae mala negligens Heli sacerdos incurrerit, et quam gloriam Phinees, qui zelo Dei commotus est, Domino remunerante perceperit; secundum vestram consuetudinem ea quae vobis praedicantur, etiamsi aliquoties vobis amara videantur et aspera, libenter excipite. Et vos enim bene nostis quod non semper medici dulces potiones porrigunt aegrotantibus, sed frequenter amaras et asperas; nonnunquam etiam ferramentis aliqua membra secare, et cauteriis exurere solent; et totum illi qui infirmi sunt patienter excipiunt, dum post brevem tribulationem longam sanitatem recipere cupiunt. Et nos ergo, qui licet minus digni, tamen qualescumque medici spirituales esse videmur; necesse nobis est non semper blanda et mollia, sed aliquoties aspera vel dura, illis qui in anima aegrotare videntur ingerere. Quomodo enim per amarissimam potionem digeruntur humores mali; sic per asperam castigationem mores pessimi minuuntur. Nam illud quale est, fratres charissimi, quod medici corporum, quando ad aegrotos venire dissimulant, cum grandi humilitate rogantur, praemia et munera eis promittuntur, et tamen dubium est utrum aliquid illorum medicamenta proficiant: nos vero qui de medicamento spirituali in nullo penitus desperamus, et nec terrenum praemium nec aliqua temporalia lucra requirimus, ideo fastidiri debemus, quia nos ultro ingerimus, et nihil aliud quam poenitentiam [Mss., Bonam.] et correctionem in aegrotantibus invenire desideramus? Carnalis enim medicus, utrum relevare possit aegrotum, incertum est: spiritualis vero medicina si libenter accipiatur, absque ulla dubitatione, etiamsi multis peccatis vulnerata sit, etiamsi mortua sit anima, suscitatur. Quare ergo cum tam grandi expensa et cum multis doloribus requiritur sanitas corporum; et cum sine ulla expensa tribuatur, ab aliquibus non libenter accipitur sanitas animarum? Quare hoc, fratres charissimi? Quia multi sunt qui maiorem curam habent in carne sua, quam in anima. Sed oportebat illis ut erga animam, ubi imago Dei est, sollicitudinem maiorem semper impenderent: quia quando caro, quae modo tantum diligitur, vermibus coeperit devorari in sepulcro, anima Deo ab Angelis praesentatur in coelo; et ibi iam, si bona fuerit, coronatur, aut si mala, in tenebras proiicitur. De quibus tenebris attentius supplicemus, ut nos Dei misericordia liberare dignetur, qui vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCC. Qualiter excipiendum Dei verbum . <<<     >>> SERMO CCCII. De studio sapientiae, lectione et meditatione legis Dei .
monumenta.ch > Augustinus > 301