Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCC. Qualiter excipiendum Dei verbum .
1 | [Paterna ipsius sollicitudo erga debiles. Arguit feminas in terra velut in lectis iacentes.] Ante aliquot dies propter eos qui aut pedes dolent, aut aliqua corporis inaequalitate laborant, paterna pietate sollicitus consilium dedi et quodam modo supplicavi, ut quando aut Passiones prolixae aut certe aliquae lectiones longiores leguntur, qui stare non possunt, humiliter et cum silentio sedentes, attentis auribus audiant quae leguntur. Nunc vero aliquae de filiabus nostris putant quod hoc aut omnes, aut certe plures quae sanae sunt corpore, frequenter debeant facere. Nam ubi verbum Dei coeperit recitari, quasi in lectulis suis ita iacere volunt: atque utinam vel iacerent tantummodo, et tacentes verbum Dei sitienti corde susciperent; non etiam se ita otiosis fabulis occuparent, ut quod praedicatur nec ipsae audiant, nec alios audire permittant. Unde rogo vos, venerabiles filiae, et sollicitudine paterna commoneo, ut quando aut lectiones leguntur, aut verbum Dei praedicatur, nulla se in terram proiiciat: nisi forte quam nimium gravis infirmitas cogit, sic tamen ut non iaceat, sed magis sedeat, et attentis auribus quae praedicantur avido corde suscipiat. |
2 | [Verbum Dei nil minus quam corpus Christi. Nec indignius percipiendum.] Interrogo vos, fratres vel sorores, dicite mihi. Quid vobis plus esse videtur, verbum Dei, an corpus Christi? Si verum vultis respondere, hoc utique dicere debetis, quod non sit minus verbum Dei quam corpus Christi. Et ideo quanta sollicitudine observamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nihil ex ipso de nostris manibus in terram cadat; tanta sollicitudine observemus, ne verbum Dei quod nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus aut loquimur, de corde nostro depereat: quia non minus reus erit qui verbum Dei negligenter audierit, quam ille qui corpus Christi in terram cadere negligentia sua permiserit. |
3 | [Praedicator gemmarum spiritualium erogator.] Velim tamen scire, si ab illa hora qua verbum Dei praedicari coeperit, semper pretiosissimas gemmas et inaures vel annulos aureos erogare velimus, utrum stare aut accipere vellent filiae nostrae. Sine ulla dubitatione, cum grandi ambitione quae illis offeruntur acciperent. Nos vero quia ornamenta corporalia offerre nec possumus nec debemus, ideo non libenter audimur. Sed non est iustum ut spiritualia ministrantes superflui iudicemur. Qui enim verbum Dei libenter audit, inaures animae de patria paradisi transmissas se suscepisse non dubitet. Qui admonetur ut pauperi tribuat aliquid, dum manus ad eleemosynas expandit, dextralia a Christo transmissa percipiet. Quomodo enim terrenis ornamentis caro luxuriosa parvo tempore ornatur, ut carnalibus oculis aut ad suam aut ad aliorum male concupiscentium ruinam placere possit; sic anima sancta divinis sermonibus tanquam spiritualibus et aeternis bonorum operum margaritis componitur, ut ad illius coelestis sponsi consortium et nuptiale convivium feliciter ornata perveniat: ut non ei dicatur illud quod scriptum est in Evangelio, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem [Matth. XXII, 12]? ne bonorum ornamentis exspoliatus ac nudus audire mereatur, Ligate illi manus et pedes, et proiicite in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium [Ibid., 13]; sed magis pro ornamentis bonorum operum, illa vox ad eum desiderabilis dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui [Id. XXV, 21]. |
4 | [Et veluti mater ornandae filiae studiosa. Quam mercedem de suo labore exigat.] Rogo vos, filiae, diligenter ea quae a nobis dicuntur audite. Si aliqua mater propriis manibus ornare velit filiam suam, et illa despiciens ornamenta quae accipit, frequentius se inclinet ad terram, et huc atque illuc ita per inquietudinem moveatur, ut illam mater sua secundum suam voluntatem ornare non possit; numquid non iuste aut obiurgatur, aut caeditur? Et me ergo putate matrem esse animarum vestrarum, et ita vos velle componere, ut in vobis nec macula nec ruga possit ante tribunal aeterni Iudicis apparere. Animabus enim vestris non solum ornamenta, sed etiam medicamenta desiderans providere, studeo dissuta consuere, conscissa sarcire, vulnerata curare, abluere sordida, reparare perdita, et ea quae sunt integra, spiritualibus margaritis ornare. Si me non piget; quare aliquis fastidiose velit accipere? Cum enim terrena et temporalia ornamenta corporis, si non invenitur qui donare velit, carissimo pretio comparentur: quanto magis aeterna animarum ornamenta, quae absque ullo pretio a nobis non cum parvo labore quaesita, vestris spiritualibus offeruntur, iustum est ut a vobis cum perfecta charitate suscipiantur? Nos enim margaritas vobis de paradisi patria providentes, nullam aliam in hoc saeculo mercedem optamus accipere, nisi ut vos patienter et libenter, quae vobis insinuantur, videamus audire, et cum Dei adiutorio secundum vires vestras operibus adimplere. |
5 | [Conclusio.] Fratres charissimi, et venerabiles filiae, non ideo dicimus quod vos agnoverimus verbum Dei non libenter accipere; propitio enim Deo, plus quam cogitari vel dici potest, de vestra obedientia gaudet et exsultat anima nostra: sed dum vos volumus ad meliora semper ascendere, etiam ea quae vos perfecte cognoscimus agere, paterna sollicitudine praesumimus admonere. Et quia non toti viri vel mulieres voluerunt hodie ad vigilias convenire; rogo vos, filii et filiae, ut ea quae vobis dicta sunt, illis qui absentes fuerunt fidelissime referatis: ut non solum de vestra, sed et de aliorum correctione mercedem habere possitis. |