monumenta.ch > Augustinus > 299
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXCVIII. De Adversitate temporali . <<<     >>> SERMO CCC. Qualiter excipiendum Dei verbum .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXCIX[Lov., Absit hoc ab animo qualicumque christiani. Er. Lugd. Ven. secuti sumus. M.]. De esuriendo et sitiendo Dei verbo.

1 [Iustitiam esurire quid sit. Ius populi ut exigat a sacerdote verbum Dei.] Inter reliquas beatitudines, quas in Evangelio Dominus ac Salvator noster enumerare dignatus est, etiam hoc addidit, dicens: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Felices sunt quibus istam praeclaram famem, et desiderabilem sitim Deus donare dignatur. Quomodo autem esuritur iustitia, fratres? Iustitiam esuris, si verbum Dei patienter et libenter audire volueris: de tali enim cibo dictum est, Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient [Eccli. XXIV, 29]. Quamvis enim melius sit facere quam nosse; prius est tamen nosse, quam facere: debet enim discere, qui optat implere. Denique audi Scripturam dicentem, Omnis qui non didicerit iustitiam super terram, veritatem non faciet: et iterum, Zelus apprehendet populum ineruditum; et ignis adversarios consumet. Et in hoc loco ideo dicitur ignis adversarius; quia non de parte Christi, sed de parte diaboli esse cognoscitur. Et iterum, Iustitiam discite, qui habitatis [Mss., ubique.] terram [Sap. I, 1]. Manifestum est ergo quod ipse esurit iustitiam, qui discere optat iustitiam. Prius ergo debemus discere, ut postea mereamur implere. Ut ergo ista beatitudo per Dei gratiam impleatur in vobis, si in veritate, ut credimus, et esuritis et sititis iustitiam, quoties vobis verbum Dei fuerit tardius praedicatum, nolite exspectare ut vobis ultro illud debeamus ingerere; sed etiam vos ipsi, quasi rem vobis iure debitam, fideliter a nobis ac sitienter exigite.
2 [Sacerdotum obligatio ut illud tradant. Verbum Dei pecunia duplicanda.] Nam si nos semper ultro velimus offerre, et vos aliquoties tardantibus nobis nolueritis exigere; possumus ab illis qui periculum nostrum nesciunt, importuni forsitan iudicari. Sed qui bene novit quam grave pondus immineat cervicibus sacerdotum, intelligit quod quamvis assidue verbum Dei praedicemus, minus tamen reddimus quam debemus. Testificatur enim sacerdotibus Spiritus sanctus per prophetam, Clama, ne cesses: non dicit, Clama post multos dies; sed, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum [Isai. LVIII, 1]. Et iterum: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram [Ezech. III, 18]. Et Apostolus: Memoriam mei retinete, quoniam per triennium non cessavi die ac nocte, cum lacrymis monens unumquemque vestrum [Act. XX, 31]. Si Apostolus, ut se apud Deum absolveret, die noctuque verbum Dei praedicabat; quid de nobis fiet, qui vix vel post multos dies commisso nobis gregi spiritualia pascua providemus? Et propterea contestatur Timotheum idem apostolus, dicens: Testificor coram Deo, et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos et mortuos, et adventum ipsius, et regnum eius [II Tim. IV, 1]. Et quasi interrogaretur quare tam metuendam contestationem praemitteret, secutus adiunxit: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa [Ibid., 2]. Quid est opportune, importune; nisi opportune volentibus, importune nolentibus? Volentibus audire verbum Dei offerendum est; fastidientibus, ingerendum: ne forte contra nos ante tribunal Christi stantes dicant se a nobis admonitos non fuisse, et animarum illorum sanguis de nostris manibus requiratur. Unde cum grandi tremore pensare debemus, ne ad nos etiam illa terribilis sententia dirigatur, quam servus ille meruit audire, qui acceptum talentum duplicare noluit: Serve, inquit, male et piger, quare non dedisti pecuniam meam nummulariis ad mensam; et ego veniens cum usuris exegissem illam [Matth. XXV, 26, 27]? Et quid post haec? Avertat Deus hoc a nobis: Inutilem, inquit, servum proiicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium [Ibid., 30]. Quare, inquit, non dedisti pecuniam meam nummulariis? Pecunia, dilectissimi, non aliud intelligitur, nisi id quod in ecclesia praedicatur. Nummularii qui pecuniam accipere debent, non sunt alii nisi populi christiani. Sicut enim nobis grave peccatum erit ad mensam cordis vestri non dedisse pecuniam Domini nostri; ita e contrario et unicuique vestrum non parvum periculum imminet, si id quod verbis acceperit, bonis operibus duplicare noluerit.
3 [Cibus est animae.] Quia ergo et nostrum et vestrum periculum agnovistis; quoties evenerit ut vobis tardius verbum Dei ministretur, sic hoc moleste accipite, quomodo si corpori vestro quotidiani victus substantia subtrahatur. Non enim apud nos maior debet esse corporis fames quam animae. Nam quantum animam digniorem esse novimus, tantum de eius victu maiorem sollicitudinem habere debemus. Si enim caro nostra bis in die reficitur; quare molestum et ineptum iudicet aliquis, si vel post septem dies anima Dei verbo pascatur. Quomodo enim caro reficitur cibo isto terreno; sic et anima pascitur Dei verbo. Et ideo quoties vobis tardius oblatum fuerit, per sanctam importunitatem vestram excitate pigritiam nostram, et quod vobis iure debetur exigite.
4 [Sacerdotes velut vaccae lac verbi Dei praeparent. Id populi velut vituli sollicite requirant. De hac re amat Caesarius inquietari.] Sacerdotes enim in Ecclesia similitudinem videntur habere vaccarum; christiani vero populi typum praeferunt vitulorum. Quomodo enim vaccae per campos et prata discurrunt, vineta et oliveta circumeunt, unde pastis herbis ac frondibus cibum lactis praeparent vitulis suis: ita sacerdotes in diversis sanctarum Scripturarum montibus assidue legendo verbum Dei, debent flores decerpere, ex quibus spirituale lac valeant filiis ministrare; ut possint partem habere cum apostolo Paulo, qui dixit, Lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III, 2]. Non incongrue, fratres charissimi, sacerdotes vaccarum similitudinem habere videntur. Sicut enim vacca duo ubera habet, ex quibus nutriat vitulum suum; ita et sacerdotes duobus uberibus, Veteris scilicet et Novi Testamenti, debent pascere populum christianum. Considerate tamen, fratres, et videte quia istae carnales vaccae non solum ipsae ad suos vitulos veniunt, sed etiam sui vituli eis obviam currunt, et ita ubera matrum suarum capite frequenter percutiunt, ut aliquoties, si maiores vituli sint, ipsarum matrum corpora de terra sublevare videantur; attamen iniuriam ipsam vaccae libenter suscipiunt, dum vitulorum suorum cupiunt videre profectum. Hoc etiam boni sacerdotes debent fideliter desiderare vel cupere, ut filii eorum pro salute animae suae assiduis eos interrogationibus inquietent; ut dum filiis pulsantibus gratia divina tribuitur, sacerdotibus sanctarum Scripturarum secreta revelantibus aeternum praemium praeparetur. Hoc ideo dico, ut et in nobis et in vobis ista similitudo servetur. Cupimus enim a vobis istam desiderabilem inquietudinem sustinere, dummodo animas vestras videre mereamur in Christi amore proficere. Unde sicut nobis expedit, collectis Scripturarum floribus, spiritualem cibum conficere; ita et vos oportet cum grandi aviditate requirere. Nam quomodo solent vituli matrum ubera cum grandi impetu inquietare, ut de interioribus earum necessarium sibi possint extrahere cibum; ita et populi christiani sacerdotes suos, velut sanctae Ecclesiae ubera, assidua debent interrogatione provocare, ut cibum possint sibi salutis acquirere, et victum animae suae necessarium providere: ne forte si et sacerdotes tardius voluerint offerre, et populi nimiis impedimentis mundi istius occupati dedignentur inquirere, impleatur illud quod scriptum est, Mittam, inquit, famem in terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei [Amos. VIII, 11]. Credimus tamen de Dei misericordia, quod ita et nobis studium legendi vel praedicandi, et vobis audiendi desiderium praestare dignabitur, ut ante tribunal aeterni Iudicis et nos de praedicationibus nostris bonam possimus reddere rationem, et vos pro benigna obedientia et bonorum operum perseverantia, ad aeterna valeatis praemia pervenire: praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXCVIII. De Adversitate temporali . <<<     >>> SERMO CCC. Qualiter excipiendum Dei verbum .
monumenta.ch > Augustinus > 299