monumenta.ch > Augustinus > 298
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXCVII. De Humilitate et Timore Domini . <<<     >>> SERMO CCXCIX. De esuriendo et sitiendo Dei verbo.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXCVIII[Sic ex Ms. cor. [an peccaverunt. Bene dictum est, etc.]]. De Adversitate temporali [Ms. cor., pervenietis.].

1 [Calamitates nostris peccatis imputanaae. Quid in bonis et malis efficiant. Mundana spes amara.] Quoties, fratres charissimi, aliquae adversitates veniunt, quoties aut hostilitas aut siccitas aut mortalitas iusto Dei iudicio nobis fuerit irrogata, non eius iniustitiae, sed nostris hoc peccatis imputare debemus: quia, sicut dicit Apostolus, Non iniquus est Deus, qui infert iram [Rom. III, 5]. Multorum enim malis moribus atque clamoribus exagitatus est mundus. Et ut hoc omnes intelligere possint, apertius Charitati vestrae insinuo. Sic sunt boni et mali, quomodo si duo vasa sint plena, et unum habeat putredinem, et aliud aromata pretiosa: cum uno ventilabro ventilata fuerint, illud vas ubi aromata, odorem desiderabilem, aliud autem fetorem intolerabilem reddit. Ita simul boni atque mali indiscrete quidem turbati, sed alto Dei iudicio separati. Quoties aliqua tribulatio in mundum venerit, qui boni sunt, velut sancta vasa, gratias agunt Deo, qui eos castigare dignatur: illi vero qui sunt superbi, luxuriosi, cupidi, blasphemant et murmurant contra Deum, dicentes: O Deus! quid tanti mali facimus, ut talia patiamur? Unde saepe fit ut infelices isti amore huius vitae obligati, nec istam tenere possint, et illam sempiternam de qua fugiet dolor et gemitus, amittant: et, quod peius est, nec ista mala praesentia possunt evadere, et ad illa quae aeterna sunt, eorum crimina eos faciunt pervenire. Non insultans, sed gemens et dolens haec dico. Ecce sicut in eo qui superbo et rebelli spiritu emendare se noluerit, impletur illud quod scriptum est, Qui in sordibus est, sordescat adhuc; iustus autem iustiora faciet, et sanctus sanctiora [Apoc. XXII, 11]. Non enim spes bonorum in isto est mundo posita. Spes enim quae videtur, ait Apostolus, non est spes [Rom. VIII, 24]: quoniam et ipsa spes mundana quae videtur, in amaritudine vera est. Amaram enim potionem mundus suis dilectoribus propinat. O infelicitas generis humani! Amarus est mundus, et diligitur; putas, si dulcis esset, qualiter amaretur?
2 [Foedae depopulationis descriptio.] Vos alloquitur veritas, dilectores mundi: ubi est quod amastis? ubi est quod pro magno tenebatis? ubi est quod dimittere nolebatis? ubi sunt tot regiones, ubi tantae splendidissimae civitates? Lugendo potius ista dicta sunt quam insultando. Magno affectu ista deputarentur, si tantummodo audirentur. At cum oculos nostros dira calamitas et obsidionis percusserit, et nunc tempore mortalitatis affligat; mortuorum hominum sepeliendis corporibus vix illi qui remanere videbantur, occurrerint. Considerantes etiam illa mala quae iusto Dei iudicio illata sunt, quando totae provinciae in captivitatem ductae sunt, sustinuimus matresfamilias abductas, praegnantes abscissas: et nutrices avulsis e manibus parvulis, atque in vias proiectis, nec vivos ipsos filios retinere, nec mortuos permiserunt sepelire [Castigatus ad a. bn. cl. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Apostoli 4.]. Cruciatus magnus et dolor, timor et horror tortores cordis pariter insistebant, maxime cum a talibus feminis hoc impia barbarica exigebat potentia, ut quae se sciebat multorum mancipiorum fuisse dominam, barbarorum se subito sine ullo pretio lugeret ancillam. Sic impletum est in nobis illud quod dictum est per prophetam David: Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum [Psal. XLIII, 13]. Dura a delicatis, et a nobilibus mulieribus servitia sine ulla miseratione humanitatis a barbaris exacta sunt. Strepitus clamoris huius in auribus nostris urget, dum talia audimus atque videmus. Numquid ferreae sunt carnes hominum, etiamsi servus ferreus [Citat Beda ad Rom. VII, ibique totum fere transcripsit Florus. Huius etiam meminit ipse Augustinus in sermone sequenti, postridie apud Carthaginem pronuntiato.] in aliquibus inveniatur? Quis ista audiens vidensque non doleat? Unde cum propheta dicere possumus: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei [Ierem. IX, 1]? Non solum mortem corporum, verum etiam animarum, Christianis loquimur. Multos cognovimus in ista visitatione sine sacramento Baptismi ex ipsa vita fuisse ereptos, atque inter vasa irae relictos. Quis luctus idoneior, quis planctus celsior inveniri potest, quando sic exarsit ira Omnipotentis, ut repelleret etiam tabernaculum suum, in quo habitavit in hominibus: et ille etiam qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum [Rom. VIII, 32], nec pretium tanti sanguinis attenderit, nulli ecclesiae, nulli clero, nulli sacratae virgini, nulli parcerecivitati?
3 [Iugum Christi leve. Huic multi praeferunt iugum avaritiae.] Nos vero, fratres charissimi, quibus Dominus non pro nostris meritis parcere, sed adhuc ad poenitentiam reservare dignatur, non sine grandi timore debemus considerare, quod haec omnibus nobis praebentur exempla. Et ideo illorum mors proficiat ad nostram salutem, eorum tribulatio sit nostra correptio, de aliorum plagis faciamus medicamenta vulneribus nostris: et semper timeamus quod Dominus in Evangelio dixit, Putatis quod hi Galilaei prae omnibus peccatores fuerint, quoniam talia passi sunt? Non dico vobis: sed nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis [Luc. XIII, 2 ] [et 5]. Et ideo qui solebat esse luxuriosus, sit castus; qui superbus, sit humilis; qui erat invidus, sit benignus; qui per fraudes vel calumnias solebat res alienas rapere, incipiat de suis largiores eleemosynas dare. Nimis delicatum est quod a nobis requirit Dominus noster, fratres charissimi. Non dixit nobis, Ieiunate plus quam potestis, et plus quam vires vestrae sufferunt vigilate; non nobis dicit, A vino vel a carnibus abstinete; non a nobis requiruntur: sed hoc dignatur iniungere, quod omnes homines possunt cum ipsius gratia sine grandi labore complere. Sed, quod pessimum est, multi sunt qui durissimum et amarissimum avaritiae iugum cum multis laboribus volunt ferre, et dulce iugum Christi et onus eius leve dissimulant humeris suis imponere: malunt cum multis peccatis sub sarcina gravi succumbere, quam iugum Christi, quod eos potest in coelum elevare, suscipere. Vos vero, fratres, nobiscum sapienter et fideliter cogitantes, disrumpatis a cervicibus vestris durum et asperum avaritiae iugum, et iugum Christi suavissimum vestris humeris imponite, secundum Apostolum conversationem vestram levantes in coelum [Philipp. III, 20]; ut, cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso appareatis in gloria [Coloss. III, 4]. Quod ipse praestabit, etc.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXCVII. De Humilitate et Timore Domini . <<<     >>> SERMO CCXCIX. De esuriendo et sitiendo Dei verbo.
monumenta.ch > Augustinus > 298