1 | [Humilitatem a suis exigit Deus. Hac virtute coelum conscenditur. Sine hac nec Spiritus sancti gratia, nec veritatis lux: nulla bona. Quid praestet coram Deo.] David propheta et psalmista, qui teste Scriptura secundum cor Dei electus fecit omnes voluntates eius, ipse, fratres charissimi, quid Creator noster in his appetat et diligat, quodam loco ostendit, ita dicens: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra [Psal. CXII, 5 ] [et 6]? Si ergo Dominus altissimus, cuius excellentiae et magnitudinis non est finis, in omni creatura sua, et ea quae in supernis, et ea quae in infimis est constituta, in Angelis videlicet et in hominibus humilitatem considerat et probat; quantum necesse est nobis humilitati semper studere, ipsamque in omnibus conservare, ut sic placeamus Conditori nostro? Quanta autem sit verae humilitatis virtus, facile ex verbis Domini agnoscitur, qui, ut superbiam Pharisaeorum damnaret, dixit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Humilitatis quippe passibus ad coeli culmina conscenditur; quia Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur, de quo dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6]: unde et in Psalmis dicitur, Excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit [Psal. CXXXVII, 6]. Alta posuit pro superbis. Humilia vero respicit ut attollat; alta, id est, superba cognoscit ut deiiciat. Discamus humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus, sicut ipse in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI, 29]. Per superbiam mirabilis angelorum creatura cecidit de coelo, per humilitatem Dei fragilitas humanae naturae ascendit in coelum. Honesta est enim inter homines humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia [Prov. XI, 2]. Item alius Sapiens: Quanto, inquit, maior es, tanto humilia te in omnibus; et coram Deo invenies gratiam [Eccli. III, 20]. Item Deus per prophetam ait: Ad quem autem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Quicumque humilis et quietus non fuerit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti. Deus humilis factus est nostrae salutis causa: erubescat homo superbus esse. Quantum humilitate inclinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso. Qui enim humilis erit, exaltabitur in gloria. Primus humilitatis gradus est, veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere. Eam quippe quam non invenerit humilem, veritas fugit mentem. Quanto quisque humilior erit de se ipso, tanto maior erit in conspectu Dei. Superbus vero quanto gloriosior apparet inter homines, tanto deiectior erit ante Deum. Qui enim sine humilitate bona opera agit, in ventum pulverem portat. Item Scriptura dicit, Quid superbit terra et cinis [Eccli. X, 9], dum vento superbiae dispergitur, quod ieiuniis vel eleemosynis congregari videtur? Noli, o homo, in virtutibus tuis gloriari; quia alterum habiturus eris iudicem, non te ipsum: in cuius conspectu te ipsum in corde tuo studeas humiliare, quatenus ille te exaltet in tempore retributionis suae. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris; ne exaltatus humilieris. Qui enim sibi vilis est, ante Deum pulcher est; et qui sibi displicent, Deo placent. Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei. Tanto enim eris apud Deum pretiosior, quanto fueris ante oculos tuos despectior. In summo honore summa tibi sit humilitas. Honoris laus est, humilitatis virtus. |
2 | [Nulla est sine timore Dei. Timor alius filiorum, alius servorum. Timor Dei expellit peccata. Ideo et gehennae metum.] Sed hanc verae humilitatis virtutem nemo sine timore Dei habere potest; quia eorum neuter sine altero esse potest. Quid autem timor Dei efficiat, fratres, audite. Initium sapientiae timor Domini [Psal. CX, 10]. Magna est cautela peccati, Dei semper praesentiam timere. Qui perfecte Deum timet, diligenter se a peccatis custodit. Timenti Deum in novissimo die bene erit [Eccli. I, 13], et merces eius in aeternum permanet. Qui erubescit in conspectu hominis peccare, quanto magis dignum est quod erubescat in conspectu Dei iniquitatem agere, qui non solum opera, sed et corda considerat? Qui timore sancto Deum metuunt, inquirunt quae beneplacita sunt illi. Alius est timor filiorum, alius est timor servorum. Servi enim propter tormenta dominos timent; filii vero propter amorem patris timent. Si filii Dei sumus, timeamus eum ex charitatis dulcedine, non de timoris amaritudine. Homo sapiens in omnibus operibus suis Deum timet, sciens se nunquam eius praesentiam effugere posse, sicut Psalmista Deo dicit: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam [Psal. CXXXVIII, 7]? Item, Quia neque ab oriente neque ab occidente [Psal. LXXIV, 7]: subauditur, patet locus fugienti Deum. Qui timet Dominum, accipiet doctrinam eius; et qui vigilaverit in mandatis eius, inveniet benedictionem [Eccli. XXXII, 18] sempiternam. Timentis Deum beata est anima [Id. XXXIV, 17], et a tentatione diabolica tuta remanet. Beatus homo qui semper est pavidus [Prov. XXVIII, 14], et cui donatum est Dei timorem semper ante oculos habere. Qui timet Dominum, recedit ab itinere pravo, et ad virtutum semitam vias suas dirigit. Timor Dei repellit peccata, et adiicit virtutes. Timor cautum facit hominem, et sollicitum ne peccet. Ubi vero timor Dei non est, ibi dissolutio vitae est. Qui Deum in prosperis non timet, timeat vel in adversis; refugiat ad illum qui flagellat et sanat. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis [Psal. CXI, 1]. Timor Dei timorem expellit gehennae; quia facit hominem peccatum cavere, et iustitiae opera augere. Post haec ad illum perveniet timorem, qui dicitur sanctus, et permanet in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10]; quia est in dilectione. |
3 | [Inde pax et omnia bona.] Sic ergo, fratres, timeamus Deum, ut diligamus eum; quia perfecta charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18] servilem: atque ita abundantiam habere possumus securitatis et plenitudinem omnium bonorum. Unde et propheta ait: Timete Dominum, omnes sancti eius; quoniam nihil deest timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono [Psal. XXXIII, 10 ] [et 11]. Quapropter obsecro vos, dilectissimi, ut timorem Dei semper ante mentis vestrae oculos habeatis, et oblivionem praeceptorum Dei omnino fugiatis, illudque sedulo cogitetis, qualiter timentes Deum et mandatis eius obedientes ad vitam vadunt perpetuam; contemnentes vero et praecepta eius spernentes, in poenam ibunt aeternam: humilitatemque veram in corde vestro intus habeatis, sicque eam non ficte moribus coram proximis vestris insinuetis, ut et ipsi bonis exemplis vestris instructi glorificent Deum, et vobiscum aeternam in coelis studeant percipere remunerationem: praestante Domino nostro, etc |