Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXCVI. Admonitio quae ostendit quod ab initio saeculi omnes Scripturae humiles benedixerint, et eos qui perseverant in superbia maledixerint .
1 | [Scripturae passim pauperes benedicunt, et maledicunt peccatores.] In Scripturis sanctis, fratres charissimi, incessabiliter pauperes benedicuntur, et peccatores maledici videntur. Primum ergo, sicut ipsi frequenter et legendo et psallendo cognoscitis, qualiter Scripturae divinae pauperes benedicunt, paucis sententiis Charitati vestrae suggero; et postea quid de peccatoribus legitur insinuo. De pauperibus enim dicitur, Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum [Psal. XXXIII, 7]; et iterum, Viduae eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus [Psal. CXXXI, 15]; et iterum, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]; et iterum, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor [Psal. X, 14, sec. Hebr.]; et iterum, Quoniam exaudivit pauperes Dominus [Psal. LXVIII, 34]. De peccatoribus vero dicitur, Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes [Psal. IX, 18]; et iterum, Quoniam peccatores peribunt [Psal. XXXVI, 20]; et iterum, Conteres brachium peccatoris et maligni [Psal. X, 15, sec. Hebr.]; et illud, Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, bibent ex eo omnes peccatores terrae [Psal. LXXIV, 9]; et iterum, Omnia cornua peccatorum confringam [Ibid., 11]. In omnibus enim Scripturis huiuscemodi sententiae abundanter inveniuntur, quibus pauperes collaudantur, et e contrario in peccatores durae sententiae diriguntur. |
2 | [Quo animo maledicatur in Scripturis.] Sed cum haec ita sint, forte aliquis intra se cogitat et dicit: Quomodo nobis in Scripturis divinis praecipitur, Benedicite, et nolite maledicere [Rom. XII, 14]; et illud, Neque maledici regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 10]; et, Benedicite persequentibus vos [Rom. XII, 14]? quomodo ipsae Scripturae divinae, quae nobis hoc prohibent, toties maledicunt? Maledictiones istae, fratres charissimi, non optantis, sed praedicentis animo proferuntur. Non enim volunt ut hoc peccatoribus veniat: sed quia sine dubio venturae sunt, ipsae maledictiones prophetiae esse probantur. Et ideo quicumque peccatores se esse cognoscunt, et per Scripturas sacras magis benedici quam maledici desiderant, cito ad poenitentiae medicamenta confugiant; ne forte si illos in peccatis suis perseverantes mors repentina praevenerit, omnes maledictiones quae ab initio mundi in Scripturis sanctis leguntur, ita in ipsos veniant, ut eos liberari de poena perpetua non permittant. |
3 | [Per peccatores superbi, per pauperes humiles designati.] Et tamen, fratres, quando pauperes in Scripturis divinis benedicuntur, et peccatores maledicuntur, qui sensus divinae Scripturae diligenter attendit, non hoc de omnibus peccatoribus, nec de universis pannosis pauperibus dictum intelligit. In peccatoribus enim quos Scripturae divinae maledicere videntur, non omnes peccatores, sed tantummodo superbi intelliguntur; qui non solum mala faciunt, verum etiam mala ipsa fronte impudentissima defensare non erubescunt. Ipsi enim sunt de quibus scriptum est, Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me [Psal. CXVIII, 78]; et illud, Tu, inquit, oculos superborum humiliabis [Psal. XVII, 28]; et illud, Superbi inique agebant usquequaque [Psal. CXVIII, 51]; et illud, Deus superbis resistit [Iacobi IV, 6]. Innumerabilia sunt huiuscemodi testimonia, quibus superborum arrogantia denotatur. Et ideo quoties auditis in Scripturis peccatores maledici, sicut iam dixi, de superbis, hoc est, peccata sua defendentibus intelligite. Et quoties auditis pauperes collaudari, nolite hoc de omnibus pauperibus accipere, sed de bonis tantummodo christianis, qui miles sunt et humiles corde; de quibus scriptum est, Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? |
4 | [Pauperes multos nil iuvat inopia. Divitibus quibusdam nil nocent opes. Paupertas vana, si superba. Si humilis, benedictionibus est cumulanda.] Multi enim sunt pauperes iracundi, cupidi, superbi, luxuriosi; quibus nihil prodest quod facultatibus sunt indigentes, cum vitiis et malis moribus sint locupletes. Et multi sunt divites humiles et mansueti; de quibus dictum est, Beatus vir qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris [Eccli. XXXI, 8]; et illud, Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi [Psal. CXI, 9]. Quid enim prodest pauperi divitias non habere, si voluntatem habuerit possidendi; cum Apostolus non habentem divitias sed cupientem condemnaverit, dicens, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et in laqueum diaboli [I Tim. VI, 9]? Aut quid ei prodest non habere facultatem, si ardet cupiditate? Quid, inquam, prodest pauperi quia pauper est, si magis superbus quam humilis esse voluerit? Aut quid nocet diviti copiosa facultas, si in eo fuerit perfecta humilitas; si de divitiis suis non luxuriae servire, sed eleemosynas erogare, et humilitatem ac mansuetudinem toto corde, toto animo voluerit custodire? Denique, sicut iam dixi, omnes Scripturae humiles pauperes laudant, et divites superbos vituperant; pauperibus aeternum promittunt praemium, divitibus superbis perenne minantur supplicium, secundum illud, Redde retributionem superbis [Psal. XCIII, 2]; et, Perdet Deus memoriam superborum [Psal. XXXIII, 17]; et, Odibilis est coram Deo superbia [Eccli. X, 7]. Per superbiam angeli ceciderunt de coelo in terram, et facti sunt diaboli in inferno, et qui sunt superbi, similes eius . Sed si forte est aliquis qui sine humilitate de religione vel quibuscumque bonis operibus gloriatur, diligenter attendat et contremiscat, quia ipsum archangelum superbia de coelo deposuit. Et si tantum ac talem deiecit, tu cum sis terra et cinis, speras te cum superbia in coelum posse conscendere? Et ideo consideret unusquisque conscientiam suam; et si in se superbiae malum dominari cognoscit, ad humilitatis medicamenta confugiat: quia si usque ad exitum vitae suae in superbia voluerit perdurare, necesse habet cum diabolo, cuius imitator est, inferni supplicia sustinere, secundum illud, Qui confidunt in superbia, illuc cadunt [Prov. XI, 28]. Qui vero facultates minores habent, et pauperes sunt, si volunt ut ad ipsos respiciat omnium Scripturarum benedictio, veram humilitatem teneant, et audiant sibi Diminum dicentem, Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]; et timeant illud quod scriptum est, Ante Dominum immundus est omnis qui exaltat cor suum. Secundum haec quae supra suggessi, evidenter agnoscite quia nec pauperes iuvat quod pauperes sunt, si humiles esse noluerint; et divitibus nihil noceat quia divites sunt, si humilitatem et misericordiam vel iustitiam tenere contenderint. |
5 | [Civitates duae ex humilibus et superbis.] Et quia duae partes hominum et quasi duo populi, humilium scilicet et superborum, ab initio mundi in duabus civitatibus construuntur, et una earum dicitur Ierusalem, quod interpretatur Visio pacis; altera Babylonia, quod interpretatur Confusio; unam aedificat Christus, aliam diabolus: omnes qui persevaturi sunt in superbia, ad Babylonem pertinent; ad Ierusalem vero, qui in humilitate sunt permansuri. Omnes sancti et omnes Scripturae eos qui sunt humiles benedixerunt et iugiter benedicunt, secundum illud, Benefac, Domine, bonis et rectis corde [Psal. CXXIV, 4], et eos qui sunt superbi maledixerunt et assidue maledicunt. Unde, sicut iam dixi, unusquisque recurrat ad conscientiam suam; et si in se radicem superbiae dominari cognoscit, dum ei licet, et tempus bene faciendi in sua potestate consistit; quanta potest velocitate cum Dei adiutorio exstirpet superbiam, et plantet humilitatem, certissime sciens quod ei, quaelibet bona opera fecerit, prodesse non poterunt, quamdiu in superbiae tumore permanserit. Nec contentus sit quasi per fictam et simulatam humilitatem velut ramos eius tantummodo tollere: sed radicem ex corde conetur evellere, si vult illi placere qui cor dignatur inspicere. Quam rem qui implere noluerit, maledictis Scripturarum omnium subiacebit; et impletur in eo illud quod scriptum est, Dominus iustus concidet cervices peccatorum [Psal. CXXVIII, 4]; et illud, Pluet super peccatores laqueos ignis [Psal. X, 7]. |
6 | [Quorum peccatorum Deus cervices concidet. Superbi cervicati sunt.] Istam sententiam quando audiunt peccatores, contremiscunt et dicunt: Si Dominus iustus omnium peccatorum cervices concidet, nos qui peccatores sumus quomodo evadere poterimus? Absit ut de pietate Domini desperetur. Cito enim nos suscipit divina misericordia, si poenitentia et emendatio fuerit subsecuta. Et tamen hoc loco, peccatores superbos intelligi voluit, pro eo quod et ipsi peccatum suum defendunt, et a suis similibus collaudantur, et dicitur eis, Bene et prudenter egistis. Sic respondere, sic te defendere gratularis, quia vicisse videris hominem; et non plangis quia vitio superbiae victus es. Quanto melius tibi erat Christum humilem sequi, quam per superbiam diaboli pedibus conculcari. Dominus, inquit, concidet cervices peccatorum. Quod autem hoc non de omnibus peccatoribus, sed tantummodo de superbis et debeat et possit intelligi, ex illo membro ubi percutiuntur agnoscite. Non dixit, Dominus iustus concidet manus vel pedes peccatorum; sed, cervices peccatorum. Quare hoc? Quia omnes superbi cervicati sunt. Et ideo solos superbos ista plaga percutiendos esse cognoscite. Qui ergo humiles sunt, Deo gratias agant, et usque in finem vitae suae in humilitate permaneant: ut Angelorum, et Patriarcharum, et Prophetarum, et Apostolorum, et omnium Scripturarum benedictio, quae omnibus in humilitate perseverantibus datur, super ipsos veniat, et cum ipsis benedictionibus ad praemia aeterna perveniant, et impleatur in illis illud quod scriptum est Benedictio Domini super caput iusti [Prov. X, 6]. Illi vero qui superbiae tyrannidem in se dominari cognoscunt, sicut iam supra suggessimus, repudiata elatione arrogantiae, per quam in se ipsis Domini templa destruxerant, fundamentum verae humilitatis in se collocare festinent; ut per humilitatem surgere mereantur ad gloriam, qui per superbiam ceciderant in ruinam. |
7 | [Nec cupiditas sine superbia, nec charitas sine humilitate.] Sed dum de exsecrando superbiae malo et appetendo humilitatis bono loquimur, forte aliquis intra se cogitat, et dicit: Quid est quod in hoc sermone de istis duabus tantummodo loquitur, et de fundamento bonorum charitate, et radice malorum omnium cupiditate nihil dicit? Hoc ideo interdum facimus, fratres charissimi, quia illae duae sine istis duabus esse non possunt. Nunquam enim vel cupiditas sine superbia, vel charitas sine humilitate aut potuit esse aliquando aut poterit. Ac sic quicumque humilitatem laudat, cum illa et charitatem, de qua nascitur, praedicat: et e contrario qui superbiam accusat, simul et cupiditatem, sine qua esse non potest, damnat. Quomodo enim charitas et humilitas velut duae alae sunt, quibus humiles animae elevantur ad coelum; et si una defuerit, alia prodesse nihil poterit: ita et e contrario cupiditas et superbia velut duae compedes esse probantur, cum quibus infelices superborum animae, dum se per elationem in altum erigunt, iusto Dei iudicio in inferni profunda descendunt. Et ideo quoties in Scripturis divinis aut in quibuscumque praedicationibus audieritis laudes humilitatis, ibi etiam praeconia charitatis agnoscite; sicut e diverso vituperationem superbiae, cupiditatis exsecrationem intelligite. Et quia de cupiditate superbia nascitur, et de charitate humilitas generatur; ita sibi invicem copulantur, ut unaquaeque mater sine filia sua esse non possit. Quicumque ergo se desiderat de malo superbiae liberari, prius in se cupiditatem, de qua nascitur, conetur exstinguere; sicut e contrario qui veram humilitatem concupiscit iugiter obtinere, charitatem matrem ipsius contendat fideliter custodire. Unde totis viribus Dei misericordiam deprecemur, ut nos de malo superbiae vel cupiditatis liberare, et bonum humilitatis et charitatis per suam misericordiam largiri dignetur: ut non superbiae principem diabolum imitando descendamus in infernum; sed sequendo magistrum humilitatis Christum, ascendere mereamur in coelum. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |