Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXCV. Admonitio contra ebrietatis malum .
1 | [Ebriosi velut naufragae naves. Irrident sobrios quasi non viros.] Frequenter Charitatem vestram, fratres charissimi, paterna pietate admonui, ut ebrietatis malum tanquam inferni foveam vitare vel fugere deberetis. Et licet apud plures profecerit castigatio nostra; multi tamen sunt qui nec Deum timent, nec eos qui honesti sunt vel sobrii reverentur; et tantum bibunt, ut interdum necesse habeant viscera nimio potu plena per vomitum relaxare; et tanquam fractae naufragae naves, ita ipsius ebrietatis horrendis fluctibus fatigantur, ut nec ubi sint recognoscant, et dicere aliquid vel audire quod ad rationem pertinet, omnino non valeant. Illud vero quale est quod ipsi infelices ebriosi, quando se nimio vino ingurgitant, rident et vituperant eos qui rationabiliter hoc tantum quod sufficit bibere volunt, dicentes eis: Erubescite et verecundum sit vobis, quare non potestis bibere quantum nos. Dicunt enim eos non esse viros. Et videte miseriam ebriosorum. Se dicunt esse viros, qui in ebrietatis cloaca iacent: et illos dicunt non esse viros, qui honeste et sobrie stant. Iacent prostrati, et viri sunt: stant erecti, et viri non sunt? Victor ebrietatis vituperatur, et victus ebrietate laudatur. Irridetur sobrius, qui et se et alios potest regere: et non irridetur, imo non plangitur ebriosus, qui nec se nec alios potest agnoscere. |
2 | [Excusationis ergo dicunt se adactos. Sed vel morte resistendum fuisset. Martyrium quid sit, et quomodo nunc subeatur.] Solent tamen ebriosi ita se excusare velle ut dicant: Persona potens me coegit ut amplius biberem, et in convivio regis non potui aliud facere. Ad excusandas excusationes in peccatis ista praetendimus; et quod implere nolumus, non potuisse nos dicimus. Nolle in culpa est nostra; et non posse praetenditur. Etiamsi usque ad hoc veniretur, ut tibi diceretur, Aut bibes aut morieris; melius erat ut caro tua sobria occideretur, quam per ebrietatem anima moreretur. Sed excusatio ista falso obiicitur. Ipsi enim reges et quicumque alii sunt potentes, quia Deo propitio et christiani sunt et prudentes, et sobrii, et toto corde Deum timentes, si te viderint definisse ut eis non acquiescas pro timore Dei inebriari; forte sub hora videntur irasci, postea vero te in grandi admiratione suscipiunt, dicentes: Quantum cum illo egimus, quantis eum minis et terroribus fatigavimus; et tamen nunquam eum a sobrietate separare potuimus! Nam et Deus, qui te videt pro suo amore inebriari non velle, ipse tibi gratiam etiam illorum dabit, qui te ut amplius biberes videbantur hortari et cogere. Nemo dicat, fratres charissimi, quod in istis temporibus martyres non sint; quotidie martyres fiunt. Martyr enim, Testis interpretatur. Quicumque ergo pro veritate testimonium dederit, et omnes causas cum iustitia iudicaverit, quidquid pro testimonio veritatis vel iustitiae pertulerit, totum ei Deus pro martyric computabit. Ac sic et ille qui ebrietati resistit, si cum Dei adiutorio perseverare voluerit, et pro ipsa re aliquas pertulerit tribulationes; omnia ei Deus ad martyrii gloriam reputabit. |
3 | [Ebriosi iniustitiae in Deum convincuntur.] Velim tamen scire, fratres charissimi, quicumque dominus habet plures servos, si vel unum ex illis velit fieri ebriosum? Sine dubio nullus est qui hoc voluerit aliquando aut velit. Et qua fronte, qua conscientia qui servum non vult habere ebriosum, ipse vult ebriosus fieri? Ecce de donis Dei tu habes servum, et te habet Deus servum: qualiter vis ut tibi serviat servus tuus, taliter et tu servire Domino tuo debes. Dic mihi, rogo te, si iustum tibi videtur, ut tu habeas servum sobrium, et Deus habeat te ebriosum. Ac sic te dignum iudicas, cui servus sobrius serviat; et Deum indignum putas cui tu sobrius servire debeas. Haec ergo, fratres charissimi, diligenter attendite et considerate, quia non est iustum ut faciamus Deo quod nolumus nobis fieri. Forte dices: Quomodo Deo facio quod mihi fieri nolo? Audi quomodo. Tibi non placet servum ebriosum habere; et tu non vis sobrius Deo servire. |
4 | [Ebrietatem vix putant peccatum. Poena aeterna plectetur. Nec in praesenti impune committitur. Clerici etiam maioris ordinis vitio huic obnoxii.] Ideo enim, charissimi, tanta facilitate se inebriant homines, quia putant ebrietatem aut parvum aut nullum peccatum esse. Sed pro ista ignorantia maxime sacerdotes in die iudicii reddituri sunt rationem, si commissis sibi populis, quae vel quanta mala de ebrietate nascantur, assidue noluerint praedicare. Qui ergo credit ebrietatem parvum esse peccatum, si se non emendaverit, et pro ipsa ebrietate poenitentiam non egerit; cum adulteris et homicidis aeterna illum sine remedio poena cruciabit, secundum illud quod ipsi bene nostis beatum Apostolum praedicasse, Neque, inquit, fornicarii, neque idolis servientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque avari, neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 9 ] [et 10]. Videte quia ebriosos cum fornicatoribus, et idolis servientibus, et masculorum concubitoribus et adulteris iunxit. Et illud: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria [Ephes. V, 18]. Et ideo definiat ac deliberet unusquisque apud se, ebrietatem grave peccatum esse: et tunc aut nunquam aut difficile eum ebrietas poterit superare. Cum enim non solum in futuro saeculo propter ebrietatem torquendi sint homines, sed etiam in praesenti per ipsam ebrietatem multis frequenter infirmitatibus fatigentur, vel morbum corporis timeant, qui de animae suae salute non cogitant, oculorum suffusionem atque caliginem, capitis vertiginem et membrorum tremorem expavescant, qui inferni supplicia non formidant. Et hoc quidem non solum laicis, sed etiam clericis dicimus: quia quod peius est, multi sunt etiam maioris ordinis clerici, qui cum aliis sobrietatis bonum deberent iugiter praedicare, non solum hoc non faciunt, sed etiam et se et alios inebriare non erubescunt nec metuunt. Sed agnoscant et doleant quicumque tales sunt, quia si se noluerint emendare, et pro se et pro aliis necesse eis erit aeterna supplicia sustinere. |
5 | [Compotationes post convivia diversis nominibus. Sitis irritamenta. Duo tantum post hanc vitam loca.] Illud vero quale est, quod iam transacto convivio et expleta siti, cum amplius bibere nec possint nec debeant; tunc quasi novelli, quasi et qui ipsa hora supervenerint, diversis nominibus incipiunt bibere, non solum vivorum hominum, sed etiam Angelorum et reliquorum antiquorum sanctorum, aestimantes quod maximum illis honorem impendant, si se in illorum nominibus nimia ebrietate sepeliant: ignorantes quod nullus tam gravem iniuriam sanctis Angelis vel sanctis hominibus agnoscitur irrogare, quam illi qui in eorum nominibus bibendo per ebrietatem suas animas probantur occidere. Sunt enim aliqui qui sola ex causa aliqua salsa cibaria sibi ordinant fieri, ut per ipsam salsitudinem nimia se possint ebrietate obruere. Haec enim si Pagani qui Deum ignorant faciant, nec mirandum est, nec nimis dolendum; quia et in Deo spem non habent, et antiquam parentum suorum consuetudinem servant. Christiani vero (quos Deus de tenebris reduxit ad lucem, de morte vocavit ad vitam, quibus omnes Scripturae clamant, ebrietatem fugere, sobrietatem diligere) quare turpissimas illorum ebrietates imitantur, de quorum perfidia liberari per Dei gratiam meruerunt? Et ideo rogo, et per tremendum diem iudicii vos adiuro, ut et quantum potestis, ebrietatis malum auxiliante Domino fugiatis, et iam vobis incipiat verecundum esse, quod huc usque Gentibus et Paganis in ebrietatis turpitudine vos voluistis similes exhibere. Et ideo quia Deo propitio illis dissimiles estis in fide, similes esse in ebrietate penitus non debetis: quia etiamsi reliqua peccata Christiani non admittant, sola eos, si frequens fuerit, ebrietas, et emendatio ac poenitentia non subvenerit, in inferni profunda praecipitat, secundum illud quod iam dictum est, Neque ebriosi regnum Dei possidebunt. Sed dicit aliquis: Ego regnum Dei nolo, aeternam tantum requiem obtinere desidero. Nemo se decipiat, fratres: duo enim loca sunt, et tertius non est ullus. Qui cum Christo regnare non meruerit, cum diabolo absque dubitatione ulla peribit . |
6 | [Castigandi ebriosi.] Ad extremum qui amico suo nimium propinando in anima efficitur inimicus, et corpus eius debilitare, et animam probatur occidere. Melius erat ut ex illo quod una die plus eum accipere coegit quam expedit, per duos aut tres dies ipsum amicum ad suum convivium revocaret; et unde eum una die nimium bibendo debilitat, ipsum in aliis diebus sufficiente potu reficeret; ut nec ille potum perderet, nec amicum deciperet: aut certe, quod est melius, quidquid nimio potu perditura erat gula, pauperibus daretur in eleemosynam; ut et caro rationabiliter bibendo reficeretur, et per misericordiam pauperum animae redemptio praepararetur. Et nos quidem istam castigationem non propter eos qui sunt honesti et sobrii diximus: quia Deo propitio multos novimus parca et sobria convivia praeparare. Et ideo vos qui pro Dei amore hoc tantum bibitis quod oportet, satagite ut quod ab ebriosis in terra perditur, a vobis per eleemosynam in coelo reponatur. Non vobis sufficiat quod vos honesti et sobrii estis; sed quantum potestis, ita castigate et corripite ebriosos, ut eis nunquam liceat vobis praesentibus amplius bibere quam oportet: ut dum et ipsi sobrietatem diligitis, et alios per vestram admonitionem ab ebrietatis perditione revocatis, non solum pro vestra, sed etiam pro aliorum salute duplicia vobis praemia in aeterna beatitudine praeparetis . |
7 | [Rusticorum quorumdam consuetudo et prodigalitas.] Et illud quam lugendum et erubescendum est, fratres charissimi, quod dicuntur aliqui rustici, quando aut vinum habuerint, aut alia sibi pocula fecerint, quasi ad nuptiale convivium, ita ad bibendum vicinos vel proximos suos invitare, ut eos per quatuor aut quinque dies teneant, et nimia ebrietate sepeliant; et tamdiu ad domos suas de illa lugenda potatione non redeant, donec omnem potum, quem ille qui eos invitaverat habuit perexpendat; et unde se vel per duos aut tres menses cum omni familia sua rationabiliter reficere potuit, quatuor aut quinque diebus dolenda aut erubescenda bibitione consumat. Ego, fratres charissimi, dum haec humiliter et cum grandi charitate pro sollicitudine paterna commoneo, absolvo apud Deum conscientiam meam. Qui vero me libenter audierit, et fideliter quod ei praedicatum est, implere voluerit, habebit praemium aeternum: qui autem contempserit, timeat ne ei aeternum necesse sit sine ullo fine sustinere supplicium. Sed credimus de misericordia Dei, quod ita omnes ebriosi de ebrietatis malo ad bonum sobrietatis sunt per Dei gratiam redituri, ut et nobis gaudium faciant, et ipsi feliciter ad aeternum pervenire mereantur praemium. Amen. |