monumenta.ch > Augustinus > 294
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXCIII. De incauta familiaritate extranearnm mulierum . <<<     >>> SERMO CCXCV. Admonitio contra ebrietatis malum .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXCIV[Idem Ms., Si enim.]. Admonitio ut ebrietatis malum totis viribus caveatur [In eodem Ms., consentiens.].

1 [Ebrietas nec peccatum putatur. Inimica ebriosorum amicitia.] Licet propitio Christo, fratres charissimi, credam vos ebrietatis malum velut inferni foveam expavescere, et non solum ipsi non velitis amplius bibere, sed nec alios adiurare vel cogere plus quam oportet accipere: tamen quia non potest fieri ut non sint aliqui negligentes, qui sobrii esse non velint, vos qui semper convivia sobria exhibetis, nolite ad vestram iniuriam revocare, quia nobis necesse est alios ebriosos arguere. Cum enim, fratres charissimi, ebrietatis malum nimium sit grave vitium et Deo odibile; ita per universum mundum a pluribus in consuetudinem missum est, ut ab illis qui Dei praecepta cognoscere nolunt, iam nec putetur aut credatur esse peccatum: in tantum ut in conviviis suis irrideant eos qui minus bibere possunt et per inimicam imicitiam adiurare homines non erubescant, ut potum amplius quam oportet accipiant. Qui enim alterum cogit ut se, plus quam opus est bibendo, inebriet: minus malum ei erat si carnem eius vulneraret gladio, quam animam eius per ebrietatem occideret.
2 [Ebriosi paludibus comparantur.] Et quia corpora nostra terrena sunt, quomodo quando pluvia nimium grandis et diuturna fuerit, ita terra infunditur et in lutum resolvitur, ut nulla in ea cultura possit fieri: sic et caro nostra, quando nimio potu fuerit inebriata, nec spiritualem culturam accipere, nec fructus animae necessarios poterit exhibere. Et ideo quomodo omnes homines ita sufficientem pluviam in agris suis accipere desiderant, ut et culturam valeant exercere, et de fructuum ubertate gaudere: ita et in agro corporis hoc tantum deberent bibere quod oportet; ne per nimiam ebrietatem ipsa corporis terra velut in paludem conversa, magis vermes et serpentes vitiorum generare, quam fructus bonorum operum possit afferre. Omnes enim ebriosi tales sunt, quales paludes esse videntur. Quid enim in paludibus nascatur, non ignorat Charitas vestra: totum enim quod ibi nascitur, nullum fructum habere cognoscitur. Nascuntur ibi serpentes sanguisugae: nascuntur ibi ranae et diversa genera vermium, quae magis horrorem possunt generare, quam aliquid quod ad victum proficiat exhibere. Istae enim herbae vel arbores, quae aut in ipsis paludibus aut circa ripas earum nasci solent, nihil utilitatis habere videntur, in tantum ut annis singulis incendio concrementur. Videte quia quod de ebrietate nascitur, igni praeparatur.
3 [Depinguntur.] Tales enim sunt, sicut iam dixi, omnes ebriosi, quorum prandia ducuntur usque ad noctem, quorum coenas lucifer videt; qui stare non possunt etiam cum videntur esse ieiuni; quorum sensus tardi, graves, obtusi, et quodam modo iam sepulti. Denique frequenter in ipsa ebrietate nec se ipsos nec alios recognoscunt, nec ambulare valent nec stare; dicere aliquid vel audire quod ad rationem pertineat, omnino non possunt. Frequenter etiam usque ad vomitum ingurgitare se non erubescunt, et ad mensuram sine mensura bibere. Maiora enim pocula providentur, certa bibendi lege contenditur [Forte, litem.]; qui potuerit vincere, laudem meretur ex crimine. Inde lites et rixae nascuntur, inde diversis et horrendis saltationibus membra torquentur, inde adulteria et nonnunquam homicidia perpetrantur. Et quoties nimium potum accipiunt, tanquam in paralysim resoluti, dum suis pedibus ambulare non possunt, foedissima latura aliorum manibus portantur ad lectos. Et est in illis oculorum caligo, vertigo, fatigatio et dolor capitis, suffusio vultus, membrorum omnium tremor, animae ac mentis stupor. In talibus impletur illud quod scriptum est, Cui vae? cuius patri vae? cui rixae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis [Prov. XXIII, 29 ] [et 30]?
4 [Excusant se de amicitia. Conviva ad bibendum ne cogatur. Ebriosi in sui similes prodigi, in pauperes parci. Animalibus deteriores sunt. Et se et sua perdunt.] Sed illi qui tales esse volunt, miserabiliter se excusare conantur, dicentes: Ingratum habeo amicum meum, si quoties illum ad convivium vocavero, potum ei quantum voluerit ipse non dedero. Et non sit tibi amicus, qui te Deo vult facere inimicum, qui et tuus et suus est inimicus. Si et te et alium inebriavoris, hominem amicum habebis, et Deum inimicum: et ideo sapienter considera, si iustum sit ut te a Deo separes, dum te ebrioso coniungis. Ad extremum tu eum noli adiurare, noli cogere; sed in potestate illius dimitte ut quantum ipsi placuerit bibat: ut si se inebriare voluerit, vel solus pereat, et non ambo pereatis [Ms. cor., Aut forte ista una est ex duabus.]. O infelicitas generis humani! Quam multi inveniuntur qui ebriosos et luxuriosos amplius quam oportet cogunt bibere: et ante ostium pauperibus petentibus vel unum calicem dissimulant dare; nec attendunt quia illud quod luxuriosis videntur ingerere, Christus in pauperibus deberet accipere, qui dixit: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]! Sed quia tales sunt qui quando alios in nimio potu sepeliunt, pauperi eleemosynam petenti dicunt, Vade, vade in ante, dat tibi Deus: et utique cum ambulaverit homo, ei daturus est. Quid est ergo quod dicit, Vade in ante, et dat tibi Deus; nisi, Vade ad illum hominem qui habet Deum, quia ipse tibi daturus est? Ac sic ore suo ipse confitetur, apud se Deum non esse, quo inspirante possit aliquid pauperibus erogare. Rogo, fratres charissimi, diligenter attendite et videte, quia quando equi vel reliqua animalia ducuntur ad aquam, ubi satiaverint sitim suam, etiamsi super ipsam aquam diutius teneantur, repleta siti bibere nolunt omnino nec possunt. Considerent ebriosi, si non peiores animalibus iudicandi sunt. Cum enim animalia amplius quam eis opus est bibere nolint, illi et duplum et triplum quam eis oportet potum accipiunt. Et unde tribus aut quatuor diebus refectionem rationabilem potuerant habere, uno die cum grandi peccato suo contendunt perdere potius, quam expendere: atque utinam vel potum tantummodo perderent, et non etiam ipsi perirent!
5 [Ebrietatis mala exemplis et verbis Scripturae declarantur.] Quantum mali in se habeat ebrietas, etiam in Loth et filiabus eius evidenter ostensum est. Nam vino inebriatus cum ipsis filiabus suis nesciens concubuit [Gen. XIX, 33, 35]. Pharao quoque inebriatus magistrum pistorum in cruce appendi fecit [Id. XL, 20, 22]. Populus autem Iudaeorum, de quo scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere [Exod. XXXII, 6]; posteaquam vinum plus quam oportebat accepit, idola sibi fabricari petiit, et in honore ipsorum idolorum coepit choros ducere, et more phrenetico diversis saltationibus membra torquere. Herodes quoque, ubi nimio vino concaluit, ad unius puellae saltationem sanctum Ioannem Baptistam interfici iussit [Matth. XIV]. Quid adhuc de ebrietatis malo nascatur, Spiritus sanctus per Salomonem testatur, dicens, Vinum, inquit, et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos [Eccli. XIX, 2]; et iterum, Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius. Ingreditur enim blande: sed in novissimo mordebit ut coluber, et quasi regulus venena suffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa [Prov. XXIII, 31-33]. Paulus etiam apostolus contra ebrietatis malum nos admonet, dicens, Nolite inebriari vino in quo est luxuria [Ephes. V, 18]. Iterum atque iterum quid mali in se ebrietas habeat, eis qui illam diligunt sanctarum Scripturarum testimoniis evidenter ostendimus. In Salomone scriptum est, Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur [Prov. XXI, 17]; et iterum, Noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum Dei, et mutent causam filiorum pauperum [Id. XXXI, 4, 5]. Item illic ait, Operarius ebriosus non locupletabitur [Eccli. XIX, 1]; et iterum, Vinum si bibas moderate, eris sobrius [Id. XXXI, 32]: item illic, Vinum in iucunditatem creatum est, non in ebrietatem ab initio. Exsultatio animae et cordis, vinum moderate potatum: infirmitas animae et corporis vinum multum potatum, irritationem, et iram, et ruinas multas facit. Amaritudo animae vinum multum potatum, ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera [Ibid., 35-40].
6 [Ebriosis non est pars in regno Dei.] Sed quando ista suggerimus, forte irascuntur contra nos et murmurant ebriosi. Et quamvis non desint qui irascantur, Deo tamen propitio multi erunt qui libenter salubre consilium audientes, de isto tam gravi peccato per Dei misericordiam liberabuntur. Ipsi tamen qui contra coalumnam et amicam suam ebrietatem loquentibus irascuntur, libera a nobis voce audiant: quia quicumque ebriosus poenitentiam pro ipsa ebrietate non egerit, sed usque ad mortem suam in ipsa ebrietate permanserit, in aeternum profecto peribit; quia non mentitur Spiritus sanctus per Apostolum dicens, Neque ebriosi regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 10]. Et ideo quicumque sunt ebriosi, melius faciunt, ut non nobis sed sibi potius irascantur, et cum Dei adiutorio de luto faecis se excutere, vel de cloaca ebrietatis, dum adhuc tempus poenitentiae est, festinent quanta possunt celeritate, Deo auxiliante, consurgere: et totis animae viribus cum propheta supplicantes Domino dicant, Eripe me de luto, ut non inhaeream [Psal. LXVIII, 15]; et illud, Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum [Psal. LXVIII, 16]. Ebrietas enim quasi inferni puteus, quoscumque susceperit, nisi digna subvenerit poenitentia, et emendatio fuerit subsecuta, ita fortiter sibi vindicat, ut eosdem ipsos de tenebroso inferni puteo ad castitatis vel sobrietatis lucem redire penitus non permittat.
7 [Qua ratione ab ebriositate desuefiant.] Sed hoc ante omnia intelligere et scire debemus, quia non una die efficiuntur homines ebriosi: sed dum paulatim adiurantibus et cogentibus crudelissimis inimicis potius quam amicis, per singulos dies, singulos sibi aut binos calices ad potum consuetudinarium addunt. At ubi hoc in usum miserint, ita eos ipsius ardor ebrietatis occupat, ut illos semper sitire compellat. Sed qui ab hoc malo desiderat liberari, quomodo sibi per intervalla dierum potum addendo ad ebrietatis tenebras pervenit; ita paulatim subtrahendo ad sobrietatis lucem redeat: quia si semel totum quod amplius accipiebat subtraxerit, ubi nimia siti coeperit exardescere, cum grandi amaritudine clamat et dicit, malle se mori, quam sibi bibendi vel inebriandi consuetudinem tollere; nec attendit quod tolerabilius erat illi in carne mori, quam animam per ebrietatem interficere. Et ideo ut nec ardorem nimium patiatur, et de tam gravi peccato liberetur; sicut iam dictum est, per intervalla dierum sibi aliquid de nimietate potus subtrahat, quousque ad rationabilem bibendi consuetudinem rudeat. Qui hoc ita, ut diximus, per partes subducere voluerit, et de ebrietate liberabitur, et illum intolerabilem ardorem non patietur.
8 [Clerici ab hoc vitio non sunt immunes. Ethnica superstitio.] Ego, fratres charissimi, dum haec suggero, me absolvo apud Deum. Quicumque me audire contempserit, et ad bibendum aut ipse pronus fuerit, aut convivas suos adiurare vel cogere voluerit; et pro se et pro illis in Dei iudicii reus erit. Et quia, quod peius est, aliqui etiam clerici, qui hoc deberent prohibere, ipsi cogunt aliquos plus quam expedit bibere, amodo incipiant et se ipsos corrigere, et alios castigare: ut cum ante tribunal Christi venerint, nec de sua nec de aliorum ebrietate incurrant supplicium; sed magis dum et ipsi se emendant, et alios castigare non cessant, pervenire ad aeternum praemium mereantur. Et illud ante omnia rogo, et per tremendum diem iudicii vos adiuro, ut quotiescumque vobis invicem convivia exhibetis, illam foedam consuetudinem, per quam grandi mensura sine mensura tres homines aut volentes aut inviti solebant bibere, tanquam venenum diaboli de vestris conviviis respuatis: quia ista infelix consuetudo adhuc de Paganorum observatione remansit. Et quicumque hoc in suo convivio aut alieno fieri acquieverit, diabolo se sacrificasse non dubitaverit. De qua bibitione non solum anima occiditur, sed etiam corpus debilitatur. Sed credo de Dei misericordia, quod ita vobis inspirare dignabitur, ut tam lugendum et etiam erubescendum malum ita vobis in horrorem veniat, ut illud nunquam fieri permittatis; sed quod in illa ebrietate periturum erat, in pauperum refectionem proficiat: praestante Domino Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXCIII. De incauta familiaritate extranearnm mulierum . <<<     >>> SERMO CCXCV. Admonitio contra ebrietatis malum .
monumenta.ch > Augustinus > 294