monumenta.ch > Augustinus > 293
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXCII. De Castitate coniugali . <<<     >>> SERMO CCXCIV. Admonitio ut ebrietatis malum totis viribus caveatur .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXCIII[Editi, omnes rei. At Mss., homines rei, Pauloque post, plus praevaricationis facti sunt rei.]. De incauta familiaritate extranearnm mulierum [Nunc primum editus ex veteri codice Floriacensi, ante annos circiter 800 scripto, in quo proxime subiicitur superiori sermoni; et post recensitus in altero Ms. cor. Maximam eius partem dederat Beda, sive Florus ad Rom. VII, et Galat. IV. Habitum Carthagine credimus, deque hoc ipso sermone, non autem de 134, ut ante cum Lovaniensibus opinabamur, loqui Augustinum postea ad Carthaginenses in Sermone 155, cap. 8: «Iam aliquando exposuimus vobis hoc,» etc.].

1 [Martyres habet pax. Vitia caetera resistendo, libido fugiendo vincitur. Mulierum familiaritas omnibus fugienda.] Nemo dicat, fratres charissimi, quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint: habet enim pax martyres suos. Nam, sicut iam diximus frequenter, iracundiam mitigare, libidinem fugere, iustitiam custodire, avaritiam contemnere, superbiam humiliare, pars magna martyrii est. Non incongrue dictum est, avaritiam contemnere, iracundiam mitigare, libidinem fugere. Contemnenda est enim cupiditas, quae nobis ideo iniqua lucra procurat, ut suos faciat nos. Nostri enim essemus, si illa nostra non esset. Contemnenda est, inquam, avaritia [In Floriacensi exemplari constanter est genitivo casu Legis, ut in graeco, tou nomou.], quae velut ignis, quanto magis acceperit, tanto amplius quaerit. Iracundia vero mitiganda est, quae prius nocituris nocet quam nocendis. Quod autem libidinem fugiendam esse diximus, Apostolo doctore evidenter didicimus: qui cum omnibus vitiis resistendum praedixerit, contra libidinem non ait, Resistite; sed dixit, Fugite fornicationem [I Cor. VI, 18]. Ac sic contra reliqua vitia, Deo auxiliante, debemus in praesenti resistere; libidinem vero fugiendo superare. Sic et alibi in Scripturis legimus, Noli, inquit, in faciem virginis attendere, ne te scandalizet vultus eius [Eccli. IX, 5]. Et beatus Ioseph ut impudicam posset evadere dominam, pallium quo apprehensus fuerat reliquit, et fugit. Ergo contra libidinis impetum apprehende fugam, si vis obtinere victoriam. Nec sit tibi verecundum fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Videte, fratres, quomodo ab omnibus Christianis, praecipue tamen a monachis seu clericis indigna et inhonesta familiaritas fugienda est: quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem vitare non vult mulierum, cito dilabitur in ruinam.
2 [Inter quas valde periclitatur castitas. Frustra iugis victoriae spes praetenditur. Cum de tam duro hoste sit rara. Et aliis inde pessimum praebeatur exemplum.] Sed forte negligens quisque et minus de animae suae salute sollicitus respondet et dicit: Ecce ego et familiaritatem habeo mulierum extranearum, et tamen castitatis ornamenta custodio. Infelix est ista nimium periculosa praesumptio. Multi enim dum se putabant vincere, victi sunt. Sed adhuc addit et dicit aliquis: Ego inter mulieres extraneas habito, et continentiam teneo, et volo habere quod vincam. Quid est hoc dicere, Volo habere quod vincam, nisi, Volo habere quomodo peream? Sed ego, inquit, libidinis impetum tanquam adversarium meum volo captivum iugiter retinere. Vide ne contra te incipiat ipsa captivitas praevalere, et unde te putabas obtinere triumphum, inde in aeternum incurras opprobrium. Inter omnia enim Christianorum certamina sola duriora sunt praelia castitatis; ubi quotidiana est pugna, et rara victoria. Gravem namque castitas sortita est inimicum, qui quotidie vincitur, et timetur. Et ideo, sicut iam dictum est, nemo se falsa securitate decipiat, nemo de suis viribus periculose praesumat; sed audiat Apostolum dicentem, Fugite fornicationem. David enim ille sanctissimus in mille passus mulierem nudam vidit; et statim homicidium fecit et adulterium. Et qui cum mulieribus habitantes putant se castitatis obtinere triumphum, ignorant dupliciter se apud Deum reos existere, dum et se ipsos in periculum mittunt, et aliis exemplum perversae familiaritatis ostendunt. Quanticumque enim illorum stultitiam imitantes per inhonestam familiaritatem castitatis ornamenta perdiderint, illorum animae ab illis in die iudicii requirentur, qui eis exemplum perditionis ostendunt.
3 [Qui nunc sint Christi persecutores et martyres. Nulla omnino cum femina familiaritas habenda. Quantum voluptatis momentaneae damnum.] Et ideo, fratres charissimi, contra mortifera blandimenta, et contra adiutores diaboli, qui familiaritatem suspectam habere nec metuunt nec erubescunt, ne nos exemplo suo decipiant, Dei adiutorium iugiter imploremus, ut nos de laqueo venantium liberare dignetur: scientes quod in malis omnibus, quae supra diximus, Christianis quotidiana martyria deesse non possunt. Sicut enim castitas et veritas et iustitia Christus est; sic et ille qui eis insidiatur, persecutor Christi est: ille autem qui et in aliis ista defendere, et in se custodire voluerit, martyr erit. Et ideo qui haec tota animi virtute et in se diligit, et ut alii diligant, verbis simul et exemplis ostendit, et ubicumque veritas vel iustitia sive castitas laborant, quantum praevalet se etiam ultro ingerit, et secundum quod vires habuerit, defendere contendit; non unam, sed plures coronas, Deo remunerante, percipiet. Et ut haec obtinere cum Dei adiutorio mereamur, non solum extranearum mulierum, sed etiam ancillarum nostrarum vel quarumcumque vicinarum, aut filiae, aut alumnae, aut ancillae unusquisque familiaritatem. vel secretam collocutionem vitare contendat: quia quanto earum vilior conditio, tanto facilior ruina est. De familiaritate enim talium Salomon nos admonet, dicens: Numquid alligabit quis ignem in sinu suo, et vestimenta eius non ardebunt? aut ambulabit quis super prunas, et non comburentur plantae eius [Prov. VI, 27, 28]? et illud, Pretium meretricis vix dimidium est panis; mulier autem pretiosam viri animam capit [Ibid., 26]. Et quanta iniquitas et quam lugenda perversitas, ut animam, quam Christus sanguine suo redemit, luxuriosus quisque propter unius momenti delectationem libidinis diabolo vendat ac tradat? Vere enim nimium plangenda et miseranda conditio est, ubi cito praeterit quod delectat, et permanet sine fine quod cruciat. Sub momento enim libidinis impetus transit, et permanet sine fine infelicis animae opprobrium.
4 [An facile resarciatur. Libido, malleus universae terrae.] Sed dicit aliquis: Iuvenis homo sum, facio quod me delectat modo, et postea poenitentiam ago. Quomodo si dicat, Percutio me crudeli gladio, et postea vado ad medicum: et nescit quod unius horae puncto vulnus accipitur, et vix longo tempore ad sanitatem pristinam revocatur. Qui enim adulterans dicit se postea poenitentiam acturum, quare non timet ne eum subitanea febricula superveniens rapiat; et pereat dilatio, et succedat aeterna damnatio? Et quia de infelici libidine, unde supra diximus, credendum est illud dictum esse quod ait propheta, Quomodo confractus est malleus universae terrae [Ierem. L, 23]? quamvis post adventum Domini nostri Iesu Christi per universa monasteria, et per clericos vel etiam laicos castitatem servantes quasi confractus esse malleus ille videatur; adhuc tamen, quod peius est, multo plures sunt, qui ab illo malleo quotidie confringuntur, quam illi qui de ruina vel collisione ipsius liberantur. Unde iterum atque iterum rogo, ut diligentius consideremus, et quantum possumus timeamus illud quod Dominus in Evangelio dixit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. V, 28].
5 [Quomodo mors intret per fenestras.] Pro qua re, sicut iam dictum est non solum ab extraneis mulieribus, sed etiam ab ancillis propriis refrenanda est et secreta familiaritas, et oculorum incauta fragilitas; ne illud eveniat nobis quod Dominus per prophetam terribiliter clamat dicens, Mors intravit in animas vestras per fenestras vestras [Ierem. IX, 21]. Per quas enim fenestras mors intrat ad animas nostras, nisi per visum oculorum, et auditum aurium? Si per linguam amico aut servo tuo iusseris ut ad te meretrix adducatur; per os tuum ad animam tuam gladius aeternae mortis ingreditur. Si autem consilium malum libenter audieris, si detrahentem, vel aliquid luxuriose loquentem, aut cantica turpia proferentem non respuis; per aurium tuarum fenestras mors intravit ad animam tuam. Et quia Dominus dixit, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo; intelligitur quod voluntas perfecta [Sic Ms. cor. [exiret.]] faciendi reputabitur pro opere facti. Ac sic dum aliquis mulierem libidinoso animo considerat, per fenestram corporis sui ad secretum cordis venenum mortis instillat. Talis enim cogitatio, etiamsi aliquo impediatur casu, ut non impleat voluntatem suam; nihilominus actionis crimine condemnatur a Domino: ac sic et illa casta est cum qua libidinis malum voluit exercere, et ille iam adulter tenetur in corde. Et ideo audiamus Scripturam dicentem, Omni custodia serva cor tuum [Prov. IV, 23]; et illud, Averte oculos meos, ne videant vanitatem [Psal. CXVIII, 37]. Quomodo enim si aliquis carbones ignis apprehendat, si eos cito proiecerit, nihil ei nocebunt; si vero diutius tenere voluerit, sine vulnere eos iactare non potuerit: ita et ille qui ad concupiscendum oculorum defixerit aspectum, et libidinis malum in corde suscipiens moras in cogitationibus suis habere permiserit, excutere eas a se sine animae plaga non poterit. Et ideo iugiter cum propheta clamemus, Oculi mei semper ad Dominum; quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos [Psal. XXIV, 15]; praestante Domino nostro Iesu Christo, etc.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXCII. De Castitate coniugali . <<<     >>> SERMO CCXCIV. Admonitio ut ebrietatis malum totis viribus caveatur .
monumenta.ch > Augustinus > 293