Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXCII. De Castitate coniugali .
1 | [Pax et iustitia vera. Pro quibus martyres intercedant. Virginitas ante nuptias.] Magnum mihi gaudium facitis, fratres charissimi, dum in solemnitatibus martyrum tanta devotione fidei ad ecclesiam convenitis. Sed si vultis, Deo auxiliante, et vestrum profectum et nostrum gaudium spiritualiter adimplere, ita inter vos et pacem et charitatem, inspirante Domino, conservate, ut contra hominem nullum odium habeatis in corde. Pro bonis orate, ut semper ad meliora proficiant; pro malis assidue supplicate, ut cito se corrigant: et secundum praeceptum Domini: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite omnibus [Matth. VII, 12]. Tunc enim in veritate pax et iustitia et misericordia custoditur, quando non solum nullis hominibus malum facimus, sed etiam ubicumque potuerimus, adiuvare contendimus. Si ergo haec Christo adiuvante fideliter agamus, beatos martyres in his quae supra diximus, praecipuis et praeclaris operibus imitantes, partem cum illis in aeterna beatitudine habere poterimus. Et tunc pro nobis absque ulla dubitatione sancti martyres intercedunt, quando in nobis aliquid de suis virtutibus recognoscunt. Castitatem ante omnia cum Dei adiutorio custodite, propter illud quod scriptum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 9]: et illud, Fornicatores et adulteros iudicabit Deus [Hebr. XIII, 4]. Pueri vel puellae qui in coniugio coniungendi sunt, virginitatem usque ad nuptias servent. Nam si ante legitimam coniunctionem per adulterium corrupti fuerint, ad nuptias corpore quidem vivi veniunt, sed in anima mortui comprobantur: quia scriptum est, Anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 20]. |
2 | [Nil mulier ad abortum accipiat. Quam rea quae facit unde non possit concipere.] Nulla mulier potiones ad abortum accipiat, nec filios aut conceptos aut iam natos occidat; quia quaecumque fecerit hoc, ante Christi tribunal sciat se illic eorum causam quos occiderit esse dicturam . Sed nec alias diabolicas potiones mulieres debent accipere. Mulier autem quaecumque fecerit hoc per quod iam non possit concipere, quantoscumque parere poterat, tantorum homicidiorum se ream esse cognoscat. Mulier autem ingenua, quae mortiferas potiones accipit ut non concipiat, velim scire si hoc ancillas vel colonas suas facere velit. Et ideo sicut unaquaeque vult ut sibi mancipia nascantur quae illi serviant; ita illa quantoscumque conceperit, aut ipsa nutriat, aut nutriendos aliis tradat: ne forte illos aut concipere nolit, aut, quod gravius, occidere velit, qui boni christiani esse potuerant. Et qua conscientia sibi ab ancillis suis vult mancipia nasci, cum ipsa nollet eos qui christiani possent fieri, generare ? |
3 | [Tabulae matrimoniales.] Quoties ad ecclesiam in qualibet solemnitate venitis, et Sacramenta Christi percipere volueritis , ante dies plures castitatem servate; ut cum secura conscientia ad altare Dei possitis accedere. Quam rem etiam per totam Quadragesimam, et usque ad clausulam Paschae fideliter custodite; ut vos solemnitas paschalis castos et puros inveniat. Qui enim bonus christianus est, non solum ante dies plures quam communicet, castitatem servat; sed et uxorem suam, excepto desiderio filiorum, non agnoscit: quia uxor non propter libidinem, sed propter filiorum procreationem accipitur. Denique et ipsae tabulae matrimoniales hoc continent: Liberorum, inquit, procreandorum causa. Videte quia non dixit, Libidinis causa; sed, Liberorum procreandorum. Velim tamen scire, fratres charissimi, ille qui uxore sua incontinenter utitur, si quoties eam luxuria victus agnoverit , toties suum agrum in uno anno araverit vel seruerit, qualem messem colligere possit. Qui ergo se continere nolunt, si toties condaminam quamdam suam , quam iam seminaverant, iterum arent et seminent, videamus qualiter de eius fructu gaudebunt; quia, sicut optime nostis, nulla terra poterit dare legitimum fructum, in qua frequenter in uno anno fuerit seminatum. Quod ergo non vult aliquis in agro suo, quare facit in corpore suo? |
4 | [Incontinentiae fomenta. Remedia. Praecipuum est eleemosyna.] Sed dicet aliquis: Homo iuvenis sum, continere me nullatenus possum . Ne forte ideo te non contines, quia plus manducas quam expedit, et plus vinum accipis quam oportet. Forte etiam turpibus cogitationibus occupas mentem tuam, et luxuriosa verba non solum libenter, sed etiam frequenter aut ipse dicere, aut, aliis dicentibus, audire nec metuis nec erubescis. Incipe cum Dei adiutorio gulae concupiscentias refrenare, castis cogitationibus et honestis sermonibus mentem vel linguam tuam iugiter occupare; et videbis quia Deo auxiliante castitatem potueris custodire. Nec te pigeat, si corporis infirmitas non prohibet, frequentius ieiunare, ad ecclesiam maturius surgere; ut possis tuam animam a libidinosis maculis nitidam custodire. Et si hoc non infideliter faciens vides te adhuc carnis impugnationibus fatigari, et forte aliquoties, excepto filiorum desiderio, ad cognoscendam uxorem propriam vinci ; secundum vires tuas quotidianas eleemosynas adde: quoniam scriptum est, Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum [Eccli. III, 33]. Et illud quod contra omnia peccata magnum est et salubre medicamentum: omnibus qui in te peccaverint, plenam indulgentiam tribue; ut quod per incontinentiam inquinatur, ieiuniis, eleemosynis, ac praecipue per inimicorum indulgentiam diluatur. |
5 | [Uxorem excepto filiorum desiderio agnoscere peccatum est.] Sed dicis: Uxorem excepto desiderio filiorum agnoscere, peccatum non est. In tantum peccatum est, ut propheta poenitens clamet, In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea [Psal. L, 7]. Et sic in Veteri Testamento legimus; quando populus Iudaeorum accessurus erat ad montem Sinai, ex praecepto Domini dicebatur eis, Sanctificamini et estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris [Exod. XIX, 15]: et illud, Si quis nocturno pollutus fuerit somno, non manducet carnes sacrificii salutaris; ne pereat anima sua de populo [Deut. XIII, 10]. Si post pollutionem quae nobis nolentibus fieri solet, nobis communicare non licet, nisi prius praecedat cumpunctio et eleemosyna, et si infirmitas non prohibet, etiam ieiunium; quis est qui potest dicere illud, quod vigilantes et volentes facimus, non esse peccatum? Denique mulieres quando maritos accipiunt, per triginta dies intrare in ecclesiam non praesumant: quod etiam similiter viri observare deberent . |
6 | [Non quidem capitale; si tamen frequens, immundam animam facit, et imaginem Dei deformat.] Sed dicis: Peccatum quidem est; sed tamen parvum est. Nec nos dicimus quia capitale peccatum est. sed tamen si frequentius exerceatur, et ieiuniis vel eleemosynis non redimatur; nimis immundam animam facit. Noli despicere peccata tua, quia parva sunt; sed time quia plura sunt. Nam et pluviarum guttae minutae sunt ; sed flumina implent, et moles trahunt, et arbores cum suis radicibus tollunt. Tu qui dicis quia parvum peccatum est; velim scire quoties tale peccatum admittis, si tot parvulas plagas in corpore, et tot maculas aut scissuras in vestibus tuis fieri velis? Si ergo in corpore tuo plagas, nec in veste tua scissuras vel maculas fieri acquiescis; qua conscientia hoc facere in anima tua non metuis? Ac sic quicumque hoc fecerit, plus amat vestem et carnem suam quam animam. Cum enim ad imaginem Dei intus in anima facti simus, quoties aliquid turpe aut loquimur aut facimus, toties Dei imaginem sordidamus. Etiam videte, si hoc vos deceat aut oporteat. Vere dico vobis, fratres charissimi, quia non hoc de nobis Deus meretur, ut in nobis imago ipsius per malas concupiscentias iniuriam patiatur. Et cum nullus homo velit cum tunica sordibus plena ad ecclesiam convenire, nescio qua conscientia cum anima, quae per luxuriam sit inquinata, praesumit ad altare accedere: non timens illud quod Apostolus dixit, Qui enim manducat corpus, et sumit sanguinem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini [I Cor. XI, 27]. Si erubescimus ac timemus Eucharistiam manibus sordidis tangere; plus debemus timere ipsam Eucharistiam in anima polluta suscipere . Et quia, sicut dixi, in anima nostra facti sumus ad imaginem Dei; si in tabula aut lignea aut lapidea faceres imaginem tuam, et aliquis impudens homo vellet illam imaginem aut lapidibus frangere, aut aliquibus sordibus inquinare, velim scire si contra eum non moveretur animus tuus. Rogo te, si tuam imaginem mortuam sic zelaveris, putas qualem iniuriam patiatur Deus, quando in nobis viva imago sua per luxuriam sordidatur ? Et ideo si nobis non parcimus propter nosmetipsos, parcamus nobis vel propter imaginem Dei ad quam facti sumus. |
7 | [Quando praesertim ab uxore abstinendum. Quas plerumque poenas dent qui aliter se gerunt. Nonnulli bestiis incontinentiores.] Ante omnia ut quoties dies dominicus aut aliae festivitates veniunt, uxorem suam nullus agnoscat. Et quoties fluxum sanguinis mulieres patiuntur, similiter observandum est: propter illud quod ait propheta , Ad mulierem menstruatam non accesseris [Ezech. XVIII, 6]. Nam qui uxorem suam in profluviis positam agnoverit, aut in die dominico, aut in alia qualibet solemnitate adveniente se continere noluerit ; qui tunc concepti fuerint, aut leprosi, aut epileptici, aut etiam forte daemoniaci nascentur. Denique quicumque leprosi sunt, non de sapientibus hominibus, qui et in aliis diebus et in festivitatibus castitatem custodiunt, sed de rusticis maxime, qui se continere non sapiunt, nasci solent. Et revera, fratres, si animalia sine intellectu non se contingunt, nisi certo et legitimo tempore; quanto magis homines, qui ad imaginem Dei facti sunt, hoc observare deberent? Sed quod peius est, sunt aliqui ita luxuriosi vel ebriosi, qui aliquoties nec praegnantibus uxoribus parcunt. Et ideo si se non emendaverint, ipsi videant si non peiores animalibus iudicandi sint. Istis talibus clamat Apostolus, dicens: Ut sciat unusquisque suum vas possidere in honore et sanctificatione; non in passione desiderii, sicut et gentes quae spem non habent [I Thess. IV, 4, 5]. Et quia sunt multi qui legitimam non custodiunt castitatem cum suis uxoribus; sicut supra dixi, largas eleemosynas faciant, et omnibus inimicis suis indulgeant: ut, sicut iam dictum est, quod luxuria sordidum effecit, assiduis eleemosynis abluatur. |
8 | [Quo animo de his rebus auctor egerit.] Rogo vos, fratres, ut mihi indulgeatis, quia pro salute animae vestrae cum grandi timore vel tremore etiam , et cum verecundia de talibus rebus vos admonere videor; quia et hoc mihi expedit dicere, et vos oportet audire. Et ideo omnia quae a nobis audistis, ubicumque fueritis invicem vobis dicite, et cum charitate vos admonete. Sicut enim ego reus ero ante tribunal Christi, si vobis non dixero; ita et vos si invicem quoscumque negligentes agnoscitis, admonere nolueritis, timere debetis, ne vobis necesse sit pro illis reddere rationem. Sed credimus de Dei misericordia, quod ita vobis agere inspirabit, ut nobis non solum de vestra Deo placita conversatione , sed et pro aliorum salute et in hoc saeculo et in futuro duplicata a Deo praemia repensentur. Amen . |