monumenta.ch > Augustinus > 291
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXC. De Continentia . <<<     >>> SERMO CCXCII. De Castitate coniugali .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXCI[Plures Mss. carent his verbis, A se turbatum, sed a Christo innovatum.]. De Castitate et Munditia [In Er. Lugd. Ven. Lov., Modo quidem interrogat eum Dominus. M.].

1 [Castitatis laus. Immunditia diaboli habitatio quo intuitu refrenetur.] Gloriosum et insignem inter caeteras virtutes castitas et munditia locum tenet, fratres charissimi, quia ipsa sola est quae mundas mentes hominum praestat videre Deum. Unde ipsa Veritas ait, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]: ac si e contrario diceret, Illi vero miseri sunt, quorum corda sunt carnali concupiscentia polluta; quia aeternas merguntur in poenas. Castitas enim angelica est vita. Castitas cum humilitate Spiritus sancti merebitur habitationem, quam expellit immunditia libidinum, dicente Scriptura, Corpus peccatis subditum Spiritus sanctus effugiet [Sap. I, 4]. Membra nostra debent Deo esse dicata, non fornicationi. Opponat homo desiderio carnis suae aeternorum flammas tormentorum. Assuescat iuvenis castitatem, ut sit dignus sapientia Dei. Ubi immunditia est corporis, ibi habitatio diabolici spiritus, qui maxime gaudet in inquinatione carnis nostrae. Omnes immunditiae Deo displicent, et maxime quae non sunt naturales.
2 [Quid declinando caveatur.] Admonet itaque nos Scriptura sancta, dicens: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere: si praestas animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis venire [Eccli. XVIII, 30 ] [et 31]. Eius quoque modi Salomon sapientissimus proferebat sententias de cavenda immunditia, dicens: Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; novissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes eius descendunt ad mortem, et ad inferos gressus illius penetrant: per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus illius et investigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a verbis oris mei: longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius [Prov. V, 3-8]. Hoc siquidem non solum de meretricum immunditia dixit, sed etiam de omni carnis concupiscentia, quae sollicitat animam suam consentire suis desideriis. Sed ratio mentis prohibere debet impetus carnis, et refrenare voluptates eius iniquas. Item ille qui supra prohibet cohabitationem feminarum, iuvenibus dicit: Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant; aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam [Id. VI, 27-29]. Similiter et beatus Apostolus admonet nos, Bonum est, inquiens, mulierem non tangere [I Cor. VII, 1]: quasi statim in tactu periculum esset.
3 [Ad laudem castitatis reditur. Haec nullius excedit vires. Ministris Christi pernecessaria est.] Pulchra est enim casta iuvenum pudicitia, et Deo amabilis, et ad omne bonum utilis. Qui filios habet spirituales vel carnales, nutriat illos in castitate Deo, non in fornicatione diabolo. Quid prodest homini filium habere, nutrire, amare, si aeternis eum nutriat tormentis? Qui in castitate vivunt, angelicam habent in terris conversationem. Castitas hominem coelo coniungit, Angelis facit civem. Qui mulierem habet legitimam, legitime utatur ea temporibus opportunis, ut secundum Apostolum possit vacare orationi [I Cor. VII, 5], et benedictionem mereatur filiorum a Deo accipere. Nemo dicat a fornicatione se custodire non posse. Fidelis enim est Deus, dicit Apostolus, qui non permittit nos tentari supra id quod portare possumus; sed faciet cum tentatione proventum [Id. X, 13]. Talis unicuique homini tentatio datur sive in carnis desiderio, cuique homini tentatio datur sive in carnis desiderio, sive in ambitione saeculi, vel etiam in quacumque tentationis molestia, qualem aut cum laude vincere, aut cum opprobrio succumbere poterit. Omnibus enim castitas pernecessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio, et assidua salutis praedicatio. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui a nullo carnis contagio corrumpantur, sed potius continentia castitatis splendeant, et totius honestatis fulgeant in populo exemplis: quibus Dominus per Legislatorem dicit, Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester [Levit. XIX, 2]. Deus enim lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: nec aliqua foeditas ei sociari potest. Et ideo, fratres charissimi, sive viri, sive feminae, sive clerici, sive laici, secundum Apostoli admonitionem, Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei [II Cor. VII, 1]. Studeamus ut ei qui ad aeternam suam gloriam nos vocavit, placeamus; quatenus cum eo feliciter in aeternum regnare possimus, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, etc.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXC. De Continentia . <<<     >>> SERMO CCXCII. De Castitate coniugali .
monumenta.ch > Augustinus > 291