monumenta.ch > Augustinus > 290
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXIX. De Castitate . <<<     >>> SERMO CCXCI. De Castitate et Munditia .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXC[Possidius in Indiculo, cap. 7, sermonem recenset his verbis: «Ex Evangelio ubi Dominus oves suas Petro commendat.»]. De Continentia [Emendatus ad duos el. ad tres cb. ad cs. d. n. t. v.] [Note: Alias, de Sanctis 24.].

1 [Continentiae praecepta et necessitas.] Admonet nos lex divina et exhortatur, fratres charissimi, ut concupiscentiam huius mundi devitantes, continentiae salubri operam demus; ne nos illecebra voluptatum per varia ducat desideria, et laqueo mortis irretitos, in praecipitium et voraginem tradat inferni. Loquitur Sapientia homini, et dicit: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere: si praestas animae tuae concupiscentiam eius, faciet te in gaudium inimicis tuis [Eccli. XVIII, 30 ] [et 31]. Amor enim istius mundi parit inimicitiam Dei: unde scriptum est, Qui vult amicus esse huius saeculi, inimicus Dei constituitur [Iacobi IV, 4]. Hoc enim apostolus sciens Ioannes, persuadet nos, et dicit: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia spiritus [I Ioan. II, 15 ] [et 16]. Hoc et coapostolus eius Paulus rursus monet, et dicit: Qui emunt, sic sint quasi non possidentes; et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur: praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII, 30, 31]. Unde et ipse Salvator in parabola sua ostendit, quod divitiae et voluptates saeculi suffocant verbum; ita ut non referat fructum [Matth. XIII, 22]: et alibi praecepit, dicens, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me [Id. XVI, 24]; et item, Qui non renuntiaverit, inquit, omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus [Luc. XIV, 33]. Haec igitur considerantes, fratres charissimi, perpendite quantum necessaria vobis sit continentia, per quam Christi discipulatu condigni, ad regnum potestis cum eo venire perpetuum.
2 [In quibus consistat.] Continentia vero et sobrietas non in sola integritate carnis consistit; sed etiam in cultu et ornatu, vita pariter et moribus consistit. Debet enim unusquisque continens esse ab omnibus illicitis: his autem quae licita sunt, debet cum modestia et sobrietate uti. Non enim decet christianum saeculi lucris inhiare, cui promissum est regnum coeleste; sed suo Domino per continentiam condigne vivere, ut possit cum eo in perpetuum gaudere. Castitatem debet amare, et fornicationem fugere; non avaritiae studere, sed victu et vestitu contentus esse; non superbire, neque sperare in incerto divitiarum, sed humiliter sentire, et mundi pompam contemnere. Non debet esse vaniloquax et arrogans, non mendax neque iniuriosus, neque bilinguis, non susurro neque detractor: sed veritatem debet ex ore et corde proferre, linguam suam a multiloquio temperare; quia scriptum est, In multiloquio non effugies peccatum [Prov. X, 19]: oculos contra vanitatem claudere, auditum a scurrilitate et falsitate, imo ab omni eloquio malo avertere; risum excelsum et excussum non amare; guttur et nasum ad illecebram dulcium ciborum et suavium odorum non libenter adhibere, sed magis bonum et suavem odorem virtutum appetere; manus et pedes et omnia membra corporis sollicite custodire, ne fiant arma iniquitatis peccato, sed magis potentiae arma Deo ad destruendum spiritualem inimicum [Rom. VI, 13].
3 [Praecipua illius pars, cordis custodia.] Cor quoque debet miles Christi ante omnia sollicita custodia servare; ne forte illud iactantia extollat, ira inflammet, invidia perforet, avaritia infestet, libido exurat, tristitia gravet, torpor et ignavia oneret: et ne illud, quod cunctis gravius est, per novitatum praesumptiones haeresis scindat. Qui enim cordis occulta per continentiam quieta servare intus contendit, utique et membra corporis facilius contra pravos actus foris custodit: scriptum est enim, Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit [Prov. IV, 23]; item alibi, Mors tecum in introitu delectationis posita est [In altero e Colb. Mss. hic sermo notatur, habitus sabbato Paschae: id est, uti habet codex Vict.; sabbato post Pascha.]: et Salvator in Evangelio, Bonus, inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum [Matth. XII, 35]; et item, De corde, ait, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes [Id. XV, 19]. Cum ergo, fratres, de cordis radice fructus sive boni sive mali exeant; necesse est ut primum cor mundemus, deinde carnem nostram per ieiunia et vigilias ad laborem utilem castigemus, ne carnis libido mentem maculet. Difficile est enim, ut in deliciis viventes mundum cor habeant. Unde dixit Apostolus, Castigo corpus meum, et in servitutem subiicio; ne forte cum aliis praedicem, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 27]: et item, Qui autem Christi sunt, ait, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis [Galat. V, 24]. Sobrie, quippe, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi; qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum [Tit. II, 12]; ut cum venerit in maiestate sua cum sanctorum Angelorum millibus, pro bonis laboribus et sancta conversatione reddat nobis praemia vitae aeternae potius, quam pro desidia et voluptate praesentis vitae cruciatum retribuat sempiternum: quia veraciter de eo scriptum est quod reddat singulis secundum opera [Matth. XVI, 27], Iesus videlicet Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXIX. De Castitate . <<<     >>> SERMO CCXCI. De Castitate et Munditia .
monumenta.ch > Augustinus > 290