monumenta.ch > Augustinus > 289
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXVIII. Castigatio ad eos qui uxores habent, et adulteria committere nec erubescunt nec metuunt; aut ante uxores, aut post uxores concubinas infelici consortio voluerunt adhibere . <<<     >>> SERMO CCXC. De Continentia .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXIX[Forte, mundandi.]. De Castitate [Forte, temporalia petis, petis nihil.].

1 [Iuvenum incontinentiam non excusat aetas.] Quandocumque castitatem, fratres charissimi, secundum quod decet et expedit, commendamus, forte adolescentes et adhuc in viridi aetate positi dicunt: Iuvenes homines sumus, continere non valemus. Quibus nos respondere et possumus et debemus, ne forte ideo castitatem custodire non possint, quia amplius manducant quam expedit, et vinum amplius accipiunt quam oportet, familiaritatem mulierum vitare nolunt, atque earum suspectam societatem habere nec metuunt nec erubescunt. Qui tales sunt, audiant Apostolum dicentem: Fugite fornicationem [I Cor. VI, 18]; et illud, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria [Ephes. V, 18]: et illud Salomonis, Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos [Eccli. XIX, 2]. Illi vero qui dicunt quod castitatem servare non possint, respondeant nobis utrum uxores habeant, an non. Si habent, quare non attendunt illud quod Veritas in Evangelio ait, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter [Matth. VII, 12]: et quare non servant fidem uxoribus suis, quam sibi ab eis servari desiderant? Cum enim vir a virtute nomen acceperit, et mulier a mollitie, id est, fragilitate; quare contra crudelissimam bestiam libidinem vult unusquisque uxorem suam victricem esse, cum ipse ad primum libidinis ictum victus cadat?
2 [Damnat iustitiae lex, si coniugati sint; imo etiamsi nondum coniugati.] Hoc loco forte qui adhuc uxoribus non sunt coniuncti, dicunt se excusare posse, quia coniugia non habent, quibus fidem servare debeant; et propterea continere non possint. Istis qui istam falsam et miserabilem excusationem conantur praetendere, iustissime responderi et potest et debet; quia nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quae licebant. Cum uxorem accipere liceat, et contra omnium Scripturarum auctoritatem adulterium committere nunquam liceat; quare cum Dei gratia non accipis quod licet, et cum Dei offensa praesumis quod non licet? Velim tamen scire, si illi qui uxores non habent, et priusquam coniugiis copulentur, adulteria committere nec metuunt nec erubescunt, utrum velint sponsas suas, antequam ad nuptias veniant, ab aliquibus adulteris violari? Cum enim nullus sit qui hoc patienter accipiat, quare unusquisque sponsae suae non servat fidem, quam sibi ab ipsa servari desiderat? Quare uxorem virginem optat accipere, cum ipse sit corruptus? Quare viventi uxori desiderat copulari, cum per adulterium in anima iam ipse sit mortuus; secundum illud quod scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 20]? et illud quod terribiliter clamat Apostolus, Fornicatores iudicabit Deus [Hebr. XIII, 4]; et illud, Neque adulteri regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 9]: et iterum, Omnes adulterantes et adulteri tanquam clibanus corpus eorum [Forte: Ergo gratias agite Christo laboranti pro vobis infirmantibus.---Morel, Elem. Crit., pp. 253, 254, legit: Ergo gratias agite Christi pro vestris infirmitatibus. M.] [Osee VII, 4]?
3 [Fornicatio putatur viris licere, non feminis. Sexus uterque iisdem legibus tenetur.] Sed forte putant aliqui, quod feminis ante nuptias fornicari non liceat, sed viris liceat. Ista punienda, et nimium gravia mala, quod peius est, ideo a multis viris sine ullo timore Domini committuntur; quia ita a pluribus in consuetudinem missa sunt, et ita vilia vel levia ducuntur, ut nec iam inter gravia crimina putentur. Nam in fide catholica quidquid mulieribus non licet, omnino nec viris licet. Uno enim pretio, id est, Christi pretioso sanguine redimuntur et viri simul et feminae: in unam fidem vocantur, et in uno Ecclesiae corpore congregantur; simul Baptismi sacramenta percipiunt, simul ad altare ad accipiendum corpus et sanguinem Christi accedunt, simul utrique sexui praecepta donata sunt. Cum haec ita sint, qua fronte vel qua conscientia quod et viris simul et mulieribus non licet agere, soli viri se credunt impune committere? Sed et illi qui hoc facere praesumunt, pro certo cognoscant quod si cito se non emandaverint, et eis fructuosa poenitentia non subvenerit, et sic subito de hac luce rapti fuerint; aeterna illos flamma sine ullo remedio cruciabit.
4 [Concubinatus. Nunquam licuit. Adulterio sceleratior est.] Et illud quale est, quod multi virorum ante nuptias concubinas sibi assumere non erubescunt, quas post aliquot annos dimittant, et sic postea legitimas uxores accipiant. Tractant enim apud se, ut prius de multis calumniis et rapinis, et iniustas divitias et iniqua lucra conquirant; et postea contra rationem plus nobiles quam ipsi sunt vel ditiores uxores accipiant. Ecce quantis malis se obligant, qui non solum luxuriae, sed etiam avaritiae vel cupiditati infeliciter servire desiderant. Unde coram Deo et Angelis contestor, atque denuntio ista mala et semper prohibuisse [Recognitus ad tres bn. quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 62.], et nunquam ei placita fuisse: quia praecipue temporibus christianis concubinas habere nunquam licuit, nunquam licebit. Sed quod peius est, faciunt hoc multi viri iure fori, non iure coeli; non iustitia iubente, sed libidine dominante. Cum enim Apostolus coniugia habentibus dicat, Tempus breve est, et superest, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint [I Cor. VII, 29]; et illud, Abstinete ad tempus, ut vacetis orationi [Ibid. V, 5]: quomodo adulteras concubinas permittit habere, qui castitatem servare et in coniugiis positis praecepit? Pro qua re iterum atque iterum voce libera clamo, quia qui ante legitimas nuptias concubinam sibi adhibere praesumit, peius peccatum facit, quam qui adulterium committit: quia qui adulterat, adhuc tam grave malum secrete vult agere, in publico autem aut metuit aut erubescit committere; ille vero qui publice concubinam habere voluerit, fronte impudentissima rem exsecrabilem, toto populo vidente, licenter se putat admittere.
5 [A multis admittitur. Et ideo excommunicatione non punitur. Benedictionem nuptialem non meretur qui virgo non est.] Sed forte illi qui isto peccato non sunt maculati, dicunt: Quare qui hoc agunt a communione non suspenduntur? Ideo enim tantum scelus a sacerdotibus minime vindicatur, quia a multis admittitur. Si enim unus aut duo aut quatuor vel quinque mala ista facere praesumerent; et poterant et debebant non solum a communione suspendi, sed etiam a colloquio et convivio christiani populi separari secundum illud Apostoli, Cum huiusmodi nec cibum quidem sumere [Id., 14]: multitudo tamen peccantium, sicut iam dictum est, prohibet sacerdotes Domini in illis distinguere. Faciunt tamen boni sacerdotes quod possunt, et cum perfecta charitate contendunt orare et suspirare iugiter, et gemitus ac rugitus effundunt; ut in quibus propter infinitam multitudinem non possunt severitatem vel disciplinam ecclesiasticam exercere, monendo vel orando pro eis possint eos vel aliquando ad poenitentiam provocare. Unde iterum atque iterum rogo pariter et contestor, ut qui uxorem optat accipere, sicut illam virginem invenire desiderat, ita ipse usque ad nuptias virgo sit: quia si non fuerit, benedictionem accipere cum sponsa sua non merebitur; et impletur in eo quod scriptum est. Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo [I Cor. VII, 29]. Iam vide si poenitentiae remedium non subvenerit, quid de illo erit, vel qua sententia eum necesse erit in futuro iudicio subiacere, qui iam in saeculo benedictionem cum sponsa sua non fuit dignus accipere.
6 [Adulteris deest fides.] Et illud attendite, fratres, si in tam gravi periculo sunt qui uxores non habent, et aut concubinas sibi adhibent, aut adulteria admittunt: quid de se infelices illi cogitant, qui forte coniugia habentes adulterant, et insano furore vel crudeli infelicitate de iudicio Dei desperant; qui nec supplicia inferni formidant, nec desiderant praemia aeterna? Si enim fidem haberent, utique Deo crederent, et venturum iudicium cum tremore metuerent. Probatur enim quia hominibus credunt, et Deo non credunt; ut publice, ubi homines vident, adulteria timeant; et secrete, ubi Deus videt, omnino non timeant. Si qualemcumque scintillam fidei haberent, sicut non permittunt servos suos in praesentia sua peccare; ita nec illi in conspectu Domini sui adulterare praesumerent. Sed de talibus clamat per prophetam Spiritus sanctus, Dixit, inquit, insipiens in corde suo, Non est Deus [Psal. XIII, 1]. Certum est enim quia non credit Deum esse, qui in tenebris et in occulto illa praesente Deo facit, quae publice facere praesentibus hominibus pertimescit: nescit infelix quia vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum [Psal. XXXIII, 17].
7 [Excusant se quos negotia diu ab uxoribus separant. Inde se damnant.] Sed forte dicit aliquis: Ecce compellente negotio aut iubente rege ab uxore tot mensibus aut annis separatus, quomodo castitatem servare possim? Cui iustissime responderi potest, ut redeat ad uxorem suam. Sed cum hoc negotiatori dixero, potest mihi dicere quia si negotium dimiserit, non habeat unde vivat. Militans dicit, Si exercitum dimisero, iracundiam regis incurro. Istis talibus veraciter dici potest, si timet regem, et ideo non redit ad uxorem suam propriam; debet timere Deum, ut non tangat alienam. Nam quomodo illum, qui non iussus relicto exercitu revertitur ad uxorem suam, rex potest occidere; sic et illum qui longe positus adulterat, potest Deus perpetua poena damnare. Rogo vos, fratres charissimi, si propter negotii necessitatem et regis iussionem unusquisque ab uxore sua interdum etiam longo tempore separatur; quare propter Deum et animam suam tam longo spatio temporis castitas non servatur? Meretur ergo negotium, meretur regis iussio, ut tantis diebus non agnoscatur uxor propria: et non meretur amor et iussio Dei, ut non contingatur aliena? Sed qui hoc propter negotiandi lucrum et regis imperium servant, et propter Deum servare dissimulant; sciant qui talia agunt, quod si eis non poenitentia subvenerit, cum ante tribunal Christi stare coeperint, ab auditu malo liberari non poterunt: sed dicetur illis, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum [Matth. XXV, 41].
8 [Militum petulantia reprimitur.] Et illud quale est, quod aliquoties vir fortissimus procedens ad praelium forte non minus decem inimicos occiderit, et ex ipsa victoria aliquam puellam de praeda accipiens, dum cum illa per adulterium iungitur, anima sua peccati gladio interficitur. Et videte quantum malum sit, ut aliquis crudelior existat in se, suam animam occidendo per luxuriam, magis quam per carnalem victoriam adversariorum corpora trucidando. Vere lugendum est et dolendum, ut ille qui, sicut iam dixi, decem adversarios vicit, ab una muliere superetur; et qui tot inimicos occidit in corpore, ab una puella iuguletur in corde. Vere nimis grave malum est, ut vir fortis qui ferro non vincitur, libidine superetur; et eum mollia aut blanda subvertant, quem dura non superant; et qui esse captivus vel servus hominibus dedignatur, servus esse peccati mereatur; cum indignius sit mente servire quam corpore, secundum quod scriptum est, A quo enim quis vincitur, huius et servus efficitur [II Petr. II, 19].
9 [Conclusio.] Haec ergo, fratres charissimi, si vobis ego non dixero, rationem pro animabus vestris in die iudicii redditurus ero. Quicumque autem magis mihi irasci, quam se emendare voluerit, non habet unde per ignorantiam se possit ante tribunal aeterni Iudicis excusare; ut dicat se non fuisse admonitum, nec a malis prohibitum, nec ad ea quae sunt Deo placita castigatione et admonitione frequentissima provocatum. Sed credimus de Domini misericordia, quod ita negligentibus quibusque inspirare dignabitur, ut sibi magis vel peccatis suis quam medicamentis sacerdotalibus irascantur: et quomodo aegrotantes a carnalibus medicis requirunt sanitatem corporum, sic a spiritualibus medicamenta desiderent animarum. Sed confidimus quia praestabit hoc divina misericordia, quod ita nobis de sua emendatione studebunt gaudium facere, ut ad aeternum mereantur praemium feliciter pervenire: praestante Domino nostro, etc.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXVIII. Castigatio ad eos qui uxores habent, et adulteria committere nec erubescunt nec metuunt; aut ante uxores, aut post uxores concubinas infelici consortio voluerunt adhibere . <<<     >>> SERMO CCXC. De Continentia .
monumenta.ch > Augustinus > 289