Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXVIII. Castigatio ad eos qui uxores habent, et adulteria committere nec erubescunt nec metuunt; aut ante uxores, aut post uxores concubinas infelici consortio voluerunt adhibere .
1 | [Virtutes quatuor necessariae.] Rogo vos, fratres, ut attentius cogitemus causam salutis nostrae, ut et illa omnia quae de futuro iudicio scripta sunt, possimus evadere, et ad illam beatitudinem quae nobis promissa est, mereamur feliciter pervenire. Quantis possumus viribus, cum Dei adiutorio charitatem, iustitiam, misericordiam, tantum simul et castitatem servare tota intentione studeamus; ut ista coelesti et spirituali quadriga ad paradisi principalem patriam rapiamur. Eamus illuc interim corde; et cum dies iudicii venerit, sequemur et corpore: ut in nobis impleatur illud quod Apostolus dixit, Nostra autem conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]; et illud, Cum Christus apparuerit vita vestra, et vos cum illo apparebitis in gloria [Coloss. III, 4]. Nullam ergo de istis virtutibus quatuor minus quam expedit diligamus. Quid enim tibi prodest, si charitatem habere videaris, et iustitiam habere non velis? Aut quid te adiuvare poterit, si misericordiam habere te dicas, et castitatem non habendo, te ipsum odio habeas, secundum illud quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]? |
2 | [Castitas rara. Adulteri multi. Saepe ab episcopo admonentur. Sed et ab unoquoque debent corripi. Alias peccatorum fit particeps. Correpti et non correcti ad episcopum deferantur. Ob sceleratum unum quandoque punitur Respublica.] Et quia castitatem valde paucos servare velle cognoscimus, de ipsa castitate attentius admonemus, propter illud quod scriptum est, Neque fornicarii, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt: et illud, Neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 9, 10]. Sed quod peius, est multi sunt qui etiam cum uxores videantur habere, persuadente diabolo castitatem dissimulant custodire; sed aut cum suis aut alienis ancillis, vel etiam uxoribus aut filiabus extraneis, libidinis furore succensi, ita adulteria committere nec metuunt nec erubescunt, ut nec Dominum timeant, nec homines revereantur. Sed iustum erat, fratres, ut apud illos qui tales sunt, deberent tam frequentes et tot annorum admonitiones nostrae proficere; ut nec de medicamentis sibi vulnera facerent, nec inde se occiderent, unde se vivificare poterant: quia castigatio sacerdotis, sicut obedientibus ad gloriam, ita inobedientibus erit ad poenam. Et quia illi, sicut iam dixi, neque Dominum reverentur, nec homines metuunt; vos qui Christo inspirante et fidem et charitatem fideliter custoditis, si quando aliquos tam sacrilega peccata committere cognoveritis, et semel et secundo et tertio castigate: et si vos audire noluerint, nec colloquium cum eis habete, nec ad vestrum convivium eos revocate, nec in illorum mensis cibum cum eis sumite, secundum illud quod Apostolus ait, Cum huiusmodi nec cibum sumere [Id. V, 11]; ut vel sic erubescant, dum se vident ab honestis et Deum timentibus exsecrari. Si enim quod suggero non fuerit factum, quicumque ille est qui fratrem suum aut vicinum suum adulteria committere novit, si illum arguere noluerit, in peccatis eius particeps illius erit, secundum illud quod scriptum est, Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas [Psal. XLIX, 18]; et illud quod ait Apostolus, Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus [Rom. I, 32]. Illi autem qui adulteros nec ipsi arguunt, nec in notitiam sacerdotibus sacrilegos ponunt, suspicionem nobis faciunt, quod ideo illos non arguunt, quia et ipsi talia peccata committunt. Mihi enim sufficit quod grandi dolore animi et infinito gemitu clamo. Vos vero si a vestris et ab alienis peccatis liberi esse vultis, nolite parcere talibus; et si vos secretius et frequentius admonentes audire noluerint, facite hoc ad humilitatis nostrae notitiam pervenire, secundum illud quod in Evangelio dicitur, Corripe illum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, dic Ecclesiae: id est, pone in notitia sacerdotis. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus [Matth. XVIII, 15, 17]. Sed quod peius est, dum illi qui tantum malum committunt, ab aliquibus non solum non corripiuntur, verum etiam palpantur et blande accipiuntur; ipsi ideo sacrilegia et crimina nutriunt, et sine ullo timore ac verecundia perpetrant. Sed nos timere illud debemus quod de Achar, qui de Iericho regulam auream furatus fuerat, scriptum est; quando pro unius hominis peccato super omnes ira Dei desaeviit, et non requievit furor Dei a populo, donec ille qui malum fecerat, Domino iubente, contereretur [Iosue VII, 2, 11]. |
3 | [Adulteria sibi putant viri licere: non eis magis licent quam feminis.] Cum enim illi de quibus loquimur uxores suas castas esse velint, qua conscientia nefanda committunt, et dicunt sibi licere quod eis omnino non licet; quasi alia praecepta viris Deus dederit, alia feminis? Dicat quicumque ille est, qua lege permittente crimina ista committat; cum et divina et humana lege omnia adulteria puniantur. Ideo tamen hoc malum non prohibetur, quia a multis committitur. Sed quanto ab hominibus minus distringitur, tanto divino iudicio gravius vindicatur. Nam illud quale est, quod in hanc impudentiam prorumpunt, ut dicant haec tam crudelia mala viris licere, et feminis non licere? Nec attendunt quod viri et feminae aequaliter sint Christi sanguine redempti, et simul sacrosancto lavacro sint abluti, et ad altare Domini accedentes, corpus et sanguinem Domini simul accipiunt, et non est apud Deum discretio masculi et feminae, nec est personarum acceptor Deus? Ergo quod feminis non licet, similiter et viris non licuit unquam, nec licere poterit. Sed infelix consuetudo intromissa est, ut si uxor inventa fuerit cum servo suo, puniatur; si autem vir cum multis ancillis in libidinis cloaca volutetur, non solum non puniatur, verum etiam a suis similibus collaudatur; et sibi invicem loquentes, quis hoc amplius fecerit, cum risu et cachinno stultissimo confitentur. Sed istorum risus in die iudicii vertetur in planctum, et eorum ioca convertentur in vulnera. Et hoc illi faciunt, qui futurum Dei iudicium nec credunt, nec metuunt. |
4 | [Peccata sunt mortalia. Quandoque etiam uxorem cognoscere non est sine peccato.] Ego cum libera conscientia clamo pariter et contestor, quod quicumque habens uxorem, adulteria commiserit, nisi poenitentia prolixa et uberes eleemosynae subvenerint, et a peccato ipso cessaverit, et si quomodo solet fieri, subito mortuus fuerit, in aeternum peribit, nec illi nomen christianum proderit: quia non solum non fecit quod Christus iussit, verum etiam quod Christus prohibuit perpetravit. Cum enim etiam uxorem cognoscere, excepto desiderio filiorum, peccatum sit; quid de se cogitare aut quam spem sibi promittere possunt, qui coniugia habentes, per adulterium hoc sibi praeparant, unde in infernum descendant, nec volunt audire Apostolum dicentem, Tempus breve est; superest ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint [I Cor. VII, 29]: et illud, Ut sciat unusquisque suum vas possidere in honore et sanctificatione; non in passione desiderii, sicut gentes quae spem non habent [I Thess. IV, 4, 5]? Considerate quod qui uxoribus, excepto desiderio filiorum, utuntur, si assiduas eleemosynas non dederint, sine peccato esse non possunt. Et si hoc de matrimonio legitimo dicitur, putas quid de illis futurum sit in die iudicii, qui aut publica aut occulta adulteria committere sine ulla divini timoris consideratione praesumunt; de quibus scriptum est, Peccatores et adulteros iudicabit Dominus [Hebr. XIII, 4]; et illud Apostoli quod iam supra dictum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt? Quid tibi prodest, infelix quicumque es ille, quod christianus vocaris, si peccato adulterii a regno Dei excludi merueris? |
5 | [Concubinatus valde frequens. Peccatum non putatur. Adulterio peius peccatum est. Consuetudo Romae circa nubentes non virgines.] Et hoc rogo, fratres charissimi, et admoneo Charitatem vestram, ut quicumque uxores accepturi sunt, virginitatem usque ad nuptias servent: quia quomodo nullus est qui sponsam violatam velit accipere, sic nullus se debet ante nuptias adulterina commixtione corrumpere. Sed, quod peius est, plures sunt qui sibi concubinas adhibent, antequam uxores accipiant: et quia grandis multitudo est, excommunicare omnes non potest episcopus, sed cum gemitu et suspiriis multis tolerat et exspectat, si forte pius et misericors Dominus det illis fructuosam poenitentiam per quam possint ad indulgentiam pervenire. Et quia hoc malum in consuetudinem est missum, ut putetur non esse peccatum: ecce coram Deo et Angelis eius profiteor, quod sive ante uxorem, sive post uxorem, quicumque sibi concubinam adhibuerit, adulterium committit; et ex hoc peius adulterium, quia cum nulla ratione liceat publice, hoc sine ulla verecundia quasi ex lege committat. Denique etiam ex hoc agnoscimus non leve esse peccatum, ut quoscumque ipsae conceperint, non liberi, sed servi nascantur. Unde etiam et post acceptam libertatem, haereditatem patris nulla lege et nullo ordine accipere permittuntur. Etiam vide utrum sine peccato esse possit, ubi decus generosi sanguinis ita humiliatur, ut de hominibus nobilissimis servi nascantur. Nam in tantum grave peccatum est, ut in civitate Romana qui voluerit uxorem ducere, si se virginem non esse cognoscit, ad accipiendam benedictionem nuptialem venire penitus non praesumat. Etiam videte quam durum sit, ut cum illa quam optat ducere, benedictionem non mereatur accipere. |
6 | [Concio quasi speculum.] Sed quando ista suggessimus, timeo ne sint aliqui, qui nobis potius quam sibi velint irasci. Sermo enim noster quasi speculum Charitati vestrae proponitur: et ideo quomodo matrona, quando speculum attendit, in se potius quod tortum vidit corrigit, et non speculum frangit; ita et unusquisque vestrum quoties in aliqua praedicatione cognoscit foeditatem suam, iustum est ut magis se corrigat, quam contra praedicatorem, velut contra speculum velit irasci. Sic et illi qui aliquas plagas accipiunt, magis volunt vulnera curare, quam medicamenta contemnere. Ne ergo etiam ex hoc aliquis dupliciter peccet, si contra spiritualia medicamenta irasci voluerit, non solum patienter, sed etiam libenter accipiat quae dicuntur: quia iam ex aliqua parte a malo cognoscitur declinare, qui salubrem castigationem voluerit libenter accipere; et cui mala sua displicent, iam illi ea quae bona sunt placent, et sic quanto se a vitiis separaverit, tanto virtutibus propinquabit. Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |